Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AI PARTECIPANTI AL CAPITOLO GENERALE DEGLI SCOLOPI

Sabato, 26 agosto 1967

 

Dilecti filii,

Magno gaudio affecti hodie vos coram excipimus qui, Capitulares Patres delecti a Clericis Regularibus Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum, ad celebrandum Capitulum Generale Instituti Vestri Romam convenistis. Passi non estis laboribus vestris finem imponere, antequam Vicario Christi, qua filii addictissimi et amantissimi, obsequium praeberetis et Benedictionem Apostolicam impetraretis, quae vobis ipsis ac praesertim negotiis in Capitulo vestro tractandis prodesset. Quod libenter admodum facimus, dilecti filii, eo vel magis quod inter vos novum vestrum Generalem Praepositum contuemur, cui quidem et salutem plurimam dicimus et benevolentiam votaque Nostra significare exoptamus.

Vobis plane in comperto est, quanta aestimatione vestram religiosam familiam prosequamur, sive ob sanctitatis fructus quos inde ab ortu suo in Ecclesia proferre non destitit, sive ob singularia promerita quae in christiana iuventute educanda sibi comparavit.

Hanc autem aestimationem Nostram confirmat et auget Generale Capitulum, quod celebratis, cuius labores eo potissimum spectant, ut, legibus Instituti vestri ad normas Concilii Oecumenici Vaticani Secundi sapienter aptatis, vita religiosa vestra impensius et alacrius ducatur atque apostolatus vester hodiernis animarum necessitatibus magis respondeat. Qua de re gaudemus Nobis, gratulamur vobis, dum vos certiores facimus, Nos enixas Deo fundere preces, ut vobis propitius adsit et operi, quod aggressi estis, benigne faveat.

At Nos hodie adiistis non solum ut obsequium Chtisti Vicario exhiberetis, verum etiam ut verba a Nobis audiretis, e quibus apostolica vestra navitas lucem, ductum ac salutare incitamentum accipiat. Id revera Nostris quoque optatis apprime respondet. Quare Nobiscum recogitantes quid nostra tempora ab Instituto Vestro instantius requirant, nihil aptius Nobis videtur, quam vobis triplica fidelitatem commendare: fidelitatem scilicet erga spiritum Conditoris Vestri, erga Ecclesiam, atque erga causam scholae catholicae.

In primis vobis cordi sit fidelitas erga spiritum Conditoris Vestri. Religiosa enim Instituta tamdiu vigent ac florent, quamdiu in eorum disciplina et operibus, et in sodalium moribus ac vita integer Conditoris animus perstat ac spirat. Quaelibet ergo legum accommodatio ad mutatas temporum condiciones, quaelibet disciplinae renovatio ita procuranda est, ut propria Instituti natura et forma indemnis servetur. Nulla propterea ineunda incepta et opera, quae cum praecipuo Instituti Vestri munere non congruat, nulla disciplinae mutatio, quae a mente Conditoris quoquo modo discedat. Hic vitae ubertas Instituti Vestri posita est, atque hinc etiam caelestium gratiarum copia numquam defutura.

Praeterea fideliratem erga Ecclesiam vobis commendatam volumus. Praesenti hoc tempore, quod Concilii Oecumenici celebrationem proxime sequitur, si magno cum solacio cernimus christifidelium multitudines qui christianae vitae renovandae alacrem dant operam, attamen facere non possumus quin vehementer doleamus ob multos, pro dolor, qui ab Ecclesia desciscunt eamque obiurgant atque offendunt. Immo catholici non desunt, qui in eam nonnisi diffidenter et suspiciose intueantur, atque adeo graves dolores ac difficultates haud raro eidem gignunt. Quare, si alias umquam, hodie potissimum Ecclesia indiget fidelitate vestra. Nec satis est fidelitas quae tantummodo externa sit, vel quae in consuetudine quadam innitatur; sed opus est fidelitas fortis, intrepida, quae in animis vestris albas radices agat, quaeque secumferat firmum erga ecclesiasticum magisterium obsequium, sinceram reverentiam erga Apostolicam Sedem atque promptam alacritatem in exsequendis normis Concilii Oecumenici. Hac in re vobis semper in exemplum praeluceat fidelitas illa, quam Conditor vester per totius vitae decursum professus est ac vobis veluti sacra hereditate reliquit. Qui quidem - meminisse iuvat - iam moriturus duos religiosos sodales suos in Petrianam Basilicam misit, ut nomine suo extremum fidei oboedientiaeque officium Summo Pontifici et Sanctae Sedi praestarent.

Denique commendamus vobis fidelitatem erga causam scholae catholicae; quae causa nostris etiam temporibus sanctissima et gravissima censenda est, etsi, pro dolor, eius necessitas ac momentum non semper, ut oportet, aestimentur. Ceterum apud omnes patent innumerae difficultates in quibus catholicae scholae hodie versantur sive - quod maxime laudandum est - ob publicarum scholarum diffusionem, sive etiam placitia statalismi et laicismi, uti aiunt, quae fere ubique plus minusve invalescunt. Hac in re vobis plane cognitae sunt curae et sollicitudines Ecclesiae, necnon eius doctrina, quam Concilium Oecumenicum sollemniter confirmavit. Hanc igitur catholicae scholae causam omni cum fidelitate tueamini, immo tanto fidelius quanto acrius eadem oppugnatur. Attamen simul opera danda est, ut schola catholica institutum evadat, quod ceteris exemplo sit, ob excellentes instituendi rationes, necnon ob alacre studium, quo praeceptores sanctissimo huic muneri se devovent. Quae si praestiteritis, verissime in vos refere poteritis illam sancti Pauli sententim: «Dei adiutores sumus»; nihil enim sanctius, nihil utilius cogitari potest, quam adiutricem conferre operam ad iuventutem recte educandam, ex qua Ecclesiae et civitatis futura tempora pendent.

Habetis iam, filii dilectissimi, ea breviter commemorata, quae Nobis ad religiosae vitae vestrae incrementum hodie magnopere postulari videntur. Quae omnia vobis testentur, quanta sollicitudine Ordinem vestrum consideremus, quantamque spem Ecclesia in opera vestra collocet. Iter terendum arduum sane est. Sed animum ad spem erigite, quia Iesu Christi causa agitur; Ipse semper vobiscum erit. Nos interea, dum vobis de obsequio gratias persolvimus, omnipotentem Deum rogamus, ut Ordo vester ampliora in dies incrementa capiat, afferatque uberiores usque salutares fructus; quorum in auspicium vobis singulis universoque Instituto Vestro Apostolicam Benedictionem effusa caritate impertimus.

                                                  



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana