Index   Back Top Print


CONCISTORO SEGRETO PER LA NOMINA DI 27 NUOVI CARDINALI

ALLOCUZIONE DEL SANTO PADRE PAOLO VI

Lunedì, 26 giugno 1967

 

Ad vos, Venerabiles Fratres ac dilecti Filii Nostri, in hodiernum Consistorium vocandos - quod ex antiquo more Summo Pontifici amplissimam offert occasionem conveniendi suos praecipuos in universae Ecclesiae ministerio adiutores, hoc est sacri Collegii Cardinales - duplici hac permoti sumus causa: ut primum videlicet novos Cardinales nominaremus, in vestrumque magnum consessum referremus, nuntiatis eodem tempore nominibus sive Ecclesiarum quibus suos iam dedimus Pastores, sive virorum, quas nunc primum ad dignitatem munusque episcopale evehimus; ut deinde, pro summa animi Nostri necessitate, vobiscum mentem anxiam exspectationisque plenam ad res eventusque, quae nunc volvuntur, Ecclesiae humanaeque societatis adiceremus; vobiscum, dicimus, qui Nostros dolores Nostrasque sollicitudines participatis; vobiscum, quorum rerum usum et consilia non semel experti sumus; vobiscum, ex quorum ad latus Nostrum vicinitate tantam spem, tantumque solacium sumimus, post summam fiduciam, quam in Deo collocamus.

I. Atque principio, hac oblata opportunitate, placet Nobis iterum exponere rationes, ad quas Cardinales nominavimus; quas ceteroqui bene novistis, cum ab iis haudquaquam differant, quarum vos, qui adestis, ceterique Purpurati Patres, ubicumque terrarum dispertiti, claram speciem exhibetis.

In primis voluimus publice merita Virorum agnoscere, qui multos annos fidelem ardentemque operam Ecclesiae navaverunt, sive in primariis Romanae Curiae Officiis, ubi quaestionibus et eventibus ecclesiasticis iidem interfuerunt, qui superioribus bisce annis graviores facti sunt; sive in pastorali Sedium episcopalium regimine, quae cum antiquitus catholica professione nobilitentur, veluti totius nationis suae personam gerunt; sive in Legatorum Nostrorum munere apud varios populos fungendo. Haec igitur certissima merita, licet omnibus nota sint ab omnibusque agnoscantur, perlibenter Nos hoc edito et grati animi et existimationis testimonio Ecclesiae demonstramus. Eadem nihilominus merita propter hoc ipsum quod tam perspicua sunt, a Nobis omnem prorsus suspicionem iniusti arbitrii demovent.

Sed ad hoc quod in praesenti agimus ea etiam adducti causa sumus, ut Patrum Cardinalium Collegium cum plurium locorum tum plurium hominum coetuum personam quodammodo in se referat. Quae nempe causa ipsum Decessorem Nostrum fel. rec. Pium XII movit, qui, exemplum alioquin Decessorum suorum secutus, die decimo octavo mensis Februarii anno millesimo nongentesimo quadragesimo sexto, gravissimum aliquid praestans quasique futuri temporis praevium, in ecclesiasticum hunc Senatum lectissimos Praesules e quinque terrarum orbis partibus ascivit; atque in commemorabili illo Consistorio Secreto haec declaravit: illud in nova luce ponitur, quod peculiaris est catholicae Ecclesiae nota: eam nempe non ad aliquam tantummodo stirpem, gentem nationemve pertinere, sed ad singulos universos humanae familiae populos; quos quidem, divino Iesu Christi sanguine redemptos, materno animo amplectitur omnes, ac fraterna invicem caritate copulatos ad supernam patriam perpetuoque mansuram convertit ac dirigit. (Discorsi e Radiomessaggi, VII, 374). Post id tempus huiusmodi voluntas latius latiusque Ecclesiae fines et operam proferendi in dies magis obtinuit; cum ea aeque propria fuerit nota magnorum inceptorum proximi Decessoris Nostri fel. rec. Ioannis XXIII, aeque Nostram humilem at firmam industriam, veluti perlucida stella, direxit, ex quo Christus Deus in Cathedra sui primi Apostoli Nos constituit.

Cuius quidem rei ratio patet, eademque tertiam nostri agendi modi causam ostendit: scilicet Nos eo etiam spectavisse, ut in universalis Ecclesiae regimine ecclesiasticorum virorum adiutrice opera uteremur, qui digni ac valentes sint; qui in Ecclesiae negotiis expediendis diuturnum sibi rerum usum comparaverint; qui ad omnes pertineant populos; qui denique in diversissimis rerum adiunctis versati sint, ratione habita sive pastoralis ministerii, sive eventuum commemorabilium, sive locorum, sive morum hominum. Summa gravitas muneris quod Nobis concreditum est, Nostrarum virium exiguitas, itemque urgens necessitas quaestionum dissolvendarum, a nobis hanc prudentiam postulant atque amplissimam huiusmodi eligendi formam.

Quae quidem Cardinalium eligendorum forma suapte natura postremam causam patefacit, quae ad ita agendum Nos permovit: ut scilicet notae unitatis et catholicitatis, quibus Ecclesia distinguitur, magis magisque affulgeant coram universo mundo, qui proh dolor dissensionibus ac saepe diffidentia laborat ob simultates inter populos, qui ut fratres esse atque agere deberent, et nihilominus tales non sunt. In primis unitatis notam dicimus, vi cuius Ecclesia, ex multis membris constans, quae ad varias Nationes et ad varias stirpes pertinent, in unum corpus coalescit (cf. Eph. 4, 4) caritate Christi mire coniunctum: ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis . . . augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate (ibid. 4, 16); deinde notam catholicitatis, ob quam Ecclesia universos complectitur homines, omnium temporum ac locorum, eos a sollicitationibus tuetur amoris sui suarumque augendarum utilitatum, atque efficit ut iidem, nullis obiectis repagulis, amoris spatia dilatent.

II. Quae omnia vobis ostendunt, quo animo Nos, occasionem nacti eventus de quo hucusque locuti sumus, ad Ecclesiam et mundum oculos in praesens convertamus. De duplici agitur consideratione, ad quam instituendam una vobiscum officio adigimur ob singularia gravissimaque temporis adiuncta, in quibus versamur.

Haec est hora Ecclesiae, Venerabiles Fratres ac dilecti filii Nostri: hora, quae grandis, quae sancta, quae magni momenti est. Horam dicimus, quae animi docilitatem ac fervorem exigit, nec non vigilantiam atque attentionem ad Spiritus Sancti vocem, quemadmodum gravibus illis et arcanis verbis monemus, quae a S. Ioanne in caelesti illa visione audita sunt quaeque in libro Apocalypseos legimus: Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. 2, 29; 3, 6). Omnium officium est, Pastorum pariter et christifidelium, divina consilia perscrutari ac Dei voluntatem omni studio perspicere, ut eandem et fideliter interpretemur et ad effectum adducamus.

Peculiaris momenti hora haec est, cum novae in Ecclesia oriuntur structurae, quae a magno renovationis studio, per Concilium excitato, afflatum, ardorem et ductum accipiunt. Fatemur quidem novitates ac mutationes, in nonnullos liturgici ritus et actionis pastoralis campos inductas, efficere potuisse, ut quidam incauti atque intemperantes perperam putarent novitates ac mutationes etiam fas esse admittere in ea, quae ad Ecclesiae doctrinam et disciplinam spectarent. Haec iam aperte significavimus sacro Vestro Collegio, sive hoc anno, cum scilicet, biduum ante, Nostro nominali die, vobis verba fecimus, sive etiam anno praeterito, cum vobis locuti sumus de quadam animorum agitatione, quae nonnullos ex ecclesiastici ordinis coetus, non parvi sane momenti, perturbat, quaeque, ad doctrinam et disciplinam quod attinet, agendi et sentiendi rationes inducit minime consentaneas cum obsequio illo veritati et auctoritati debito, quod peculiare est Ecclesiae iudicium quodque eius dignitatem vitalem vim ac naturam propriam constituit (cf. A.A.S. 58, 1966, p. 581).

At vero, ut nuper Fatimae declaravimus, admiranda illa renovatio quae per Concilium Oecumenicum excitata est, nullo modo ita perfici debet, ut Ecclesia eas minus probandas vivendi formas recipiat, quae profanorum mentis habitus morumque huius saeculi sunt propriae (cf. L’Osservatore Romano, die 13 Maii, a. 1967).

Oportet enim talis hodie Ecclesia humanae societati refulgeat, qualem divinus voluit Salvator: sit scilicet columna et firmamentum veritatis (1 Tim. 3, 15); certissimum deinde praesidium perennis nec umquam deficientis Dei Verbi, quod, vivens in ea, maximas quaestiones praegravesque interrogationes, quibus homo sollicitatur, nostra etiam aetate unum dissolvere valet; praecipua tum sedes, universo caritatis coetui praesidens (cf. IGNAT. ANTTOCH., Ad Romanos, 52); et fraterni munifica datrix subsidii; consiliorum denique et operum paci conciliandae fautrix.

Talis profecto Ecclesia, Mater et Magistra, Nostras nunc cogitationes Nostrasque deprecationes occupat: Ecclesia vivax, Ecclesia vera, Ecclesia una, Ecclesia sancta (cf. L’Osservatore Romano, die 14 Maii, a. 1967), ut iterum ad Fatimense sacrarium affirmavimus. Ecclesiam dicimus, in qua splendidissimo suo candore eluceant coram hominibus germanae illae virtutes, quae ethnicorum olim societatem vehementer permoverunt penitusque immutarunt: iustitia primum, animi fortitudo morumque castimonia, largitatis, abstinentiae et paupertatis studium, probitas atque integritas maximeque fides, quae teste Evangelio (cf. Matth. 21, 21), ipsos concutit montes; spes, quae mentem ab harum rerum fragilitate amovet eandemque ad aeternum Dei Regnum convertit; ardens demum ac benigna caritas, qua cum Deo fratribusque coniungimur. Ecclesiam dicimus humilitate ac simplicitate insignem, quae, nullo domita terrore, cunctos ad se alliciat et attrahat, in qua omnes suam matrem agnoscant suamque domum inveniant.

Haec est enim Ecclesia, quam admotis ad Beatissimam Virginem Mariam, Matrem Ecclesiae, precibus in Fatimensi peregrinatione, a Nobis nuper suscepta, flagitavimus. Haec est Ecclesia, cuius exemplum ac formam, veramque imaginem, in primo pontificalis ministerii veluti limine, quibusdam saltem descripsimus lineis per Nostras Encyclicas Litteras Ecclesiam Suam, ut ipsa nempe constantius in dies studeret munere suo perfungi ac mundo salutis fraternique amoris nuntium afferre (cf. A.A.S. LVII 1964, p. 617).

Qui in praesenti etiam labores doloresque iter signant Ecclesiae - quandoquidem tot eius filii, variis incommodis affecti et iniuste vexati, a libera suae religionis professione decedere et in animi conscientia numquam abolendum fidei eliciendae officium tacitum tenere coguntur - iidem non solum de huiusmodi sanctimonia plane confirmant, verum etiam perpetuum Domini Iesu spondent auxilium afferuntque solatium: «In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum» (Io. 16, 33).

Sed latiore quodam conspectu universum quoque mundum nunc complectimur, oculis quidem anxiis ac simul spei simul maestitiae plenis; illum dicimus mundum, ad quem Concilii Oecumenici Patres incredibili benevolentia respexerunt. Nunc res et eventus volvuntur mundi: sive quia, hisce nostris temporibus, is se totus veluti excitavit, et nova sane ratione in seipsum penitus introspexit; sive quia ad eundem mundum, nempe ad eius immensam ac locupletissimam dexteritatis, peritiae ac fortitudinis copiam, Ecclesia novo atque apostolico studio oculos intendit, ei propria colendis animis ministeria flagranti caritate praebens, at eodem tempore novum quoddam comitatis testimonium ab ipso praestolans, ut eius valida opera assidue uti possit in Evangelio omnibus nuntiando.

Mundus hic tandem adolevit, idemque iustitiam, aequam bonorum distributionem, rerum progressionem pacemque petit; huiusmodi nimirum mundum Ecclesia prae oculis habet, seu universam familiam humanam cum universitate rerum inter quas vivit: mundum, theatrum historiae generis humani, eiusque industria, cladibus ac victoriis signatum; mundum, quem christifideles credunt ex amore Creatoris conditum et conservatum, sub peccati quidem servitute positum, sed a Christo crucifìxo et resurgente, fracta potestate Maligni, liberatum, ut secundum propositum Dei transformetur et ad consummationem perveniat (Gaudium et Spes, n. 2; A.A.S. LVIII, 1966, p. 1026).

Attamen, hic praesertim mundus acerbissimos dolores et Nobis, qui totius Ecclesiae Pastoris munere fungimur, et iis omnibus parit, quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei (Act. 20, 28): cum videamus, multos aeque se habere ad quaslibet religiosas spiritualesque veritates; proximorum amorem fere passim restingui; hominis potestatem, nulli obnoxiam, inani quodam ac deformi obsequio celebrari, unde tot tantique luctus recenti tempore hausti sunt; praeiudicata opinione repugnari contra agendi rationem Ecclesiae, quae etiam nunc in variis Nationibus plus minus ea libertate iisque iuribus caret, quae ipsi debentur, etiam ad propriam suarum rerum temperationem ad sacrorum Pastorum electionem, ad sacerdotii candidatorum cultum et disciplinam, ad christianam adulescentium institutionem quod attinet.

Quodsi in votis est, ut - ubi sat probabilis vivendi modus instaurari potuit - Ecclesia, adhuc superstes, spem prae se ferat, fore ut eius vitae actionisque condiciones, quae sibi propriae sunt, ad meliores procedant exitus, Nobis tamen graviter de tristi ac duriore Ecclesiae statu adhuc est conquerendum, ceteris profecto illis in Nationibus, in quibus ipsa immerito arguitur quasi progredientibus doctrinarum studiis adversetur, et in contumaciae suspicionem falso vocatur, ideoque iure expoliatur tranquillam securamque vitam degendi.

Scitis, Venerabiles Fratres ac dilecti Filii Nostri, de quibus intimis sane sensibus angamur.

Aliae vero anxietudines et angustiae premunt, siquidem incendium belli, fraternam afferens caedem, hic illic exarsit atque pacem inter homines et tranquillam populorum consortionem in discrimen adducit. Liceat Nobis imprimis mentionem inicere de Vietnamensi regione, quae diuturna conflictatione tam acriter uritur, cuiusque catholica communitas se praebet fervore alacrem et exemplo praefulget ob fidem, quam mente una profitetur, et ob fortitudinem animorum tot etiam inter calamitates. Est quidem dolendum quod Asia, qua inter meridiem et orientem spectat, adhuc tot rebus vexatur adversis, licet, quantum in Nobis positum esset, salutaria incepta geminaverimus. Favimus cuilibet conatui cum auctoritate suscepto eo consilio, ut eiusdem regionis alumni, quasi fratres, amore se invicem iterum prosequerentur cunctique, in suo quisque ordine et gradu, operam darent, securitate et libertate fruentes, restituendae patriae suae, liberae suisque legibus viventi, eidemque in re oeconomica et sociali provehendae.

Id ipsum dicimus etiam de condicione, quae in propinquioribus orientis partibus obtinet; ubi ex bello immanes contentiones eruperunt, tot homines sunt stragi obiecti, res pertinens ad profugos magis est impedita et exulcerata; ubi pariter innotuit, quam incertus esset et impar status locorum sanctorum, quae quivis christianus cara habet ac religiosa.

Ubi primum de militum concursu certiores facti sumus, per Legatos Nostros publicae rei Moderatores obsecravimus, ut, quidquid rem graviorem redderet, devitarent; coarto bello, omnia sumus moliti, quamvis frustra, ut a populis illic degentibus clades et aerumnas averteremus, utque saltem urbem Ierusalem servaremus ab acerbitatibus ac damnis belli; qua de causa cunctas gentes, ad quas spectaret, rogavimus, ut Coniunctis Nationibus postulantibus proeliorum intermissionem obsecundarent. Bellandi autem fine facto, non pepercimus Nobis, ut tot vulneribus saltem aliquatenus mederemur.

Itaque Nostram iteramus rogationem, cum graves adhuc quaestiones ad exitum sint adducendae: videlicet condicioni profugorum Palaestinensium, quae singulari ratione Nos affligit et excruciat, cum aequitate et magnanimitate oportet tandem prospiciatur et remedium afferatur; deinde causae illae difficiles et implicatae, ad regionum fines pertinentes, quarum congruens compositio non modicum tempus exspectatur, sine mora debent expediri, ut etiam totius generis humani bono consulatur; Ierusalem, urbs sancta, in aevum omne id debet manere quod revera est: Civitas Dei, liberum perfugium, ubi pax vigeat ac precationes fiant, locus, quo cuncti homines possint convenire, ubi mentes erigant, studeant concordiae; quam ob rem propriis legibus regatur oportet agnitis ab omnibus nationibus.

Verumtamen, iam omittentes cursim circumspectare ea, quae in mundo aguntur, recogitamus in errore eum versari qui pacem velit conciliare, quae non innitatur in iustitia, in agnitione iurium humanorum, in probatione iuris aliorum, quemadmodum suum ius quisque cupit observari. Concordiam enim et pacem non licet seiungi a iustitia et veritate. Haec quippe bona hominum generi precamur, et ut divina bonitas large impertiat, rogamus.

Sensus hactenus vobis aperuimus Nostros. Nihil ergo reliquum est, nisi ut sollemniter id peragamus, quod ad novos attinet Patres Cardinales creandos.

Hi autem sunt:

NICOLAUS FASOLINO, Archiepiscopus Sanctae Fidei in Argentina;

ANTONIUS RIBERI, Archiepiscopus titulo Darensis, Nuntius Noster in Hispania;

IOSEPHUS BELTRAMI, Archiepiscopus titulo Damascenus, Nuntius Noster in Batavia;

ALFREDUS PACINI, Archiepiscopus titulo Germiensis, Nuntius Noster in Helvetia;

GABRIEL MARIA GARRONE, Archiepiscopus titulo Turrensis in Numidia, Propraefectus Sacri Consilii Seminariis studiorumque Universitatibus praepositi;

PATRICIUS LUDOVICUS O’BOYLE, Archiepiscopus Vashingtonensis;

AEGIDIUS VAGNOZZI, Archiepiscopus titulo Myrensis, Delegatus Noster in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis;

MAXIMILIANUS DE FURSTENBERG, Archiepiscopus titulo Paltenus, Nuntius Noster in Lusitania;

ANTONIUS SAMORÈ , Archiepiscopus titulo Ternobenus, Antistes ab actis Sacri Consilii Extraordinariis Ecclesiae negotiis expediendis;

FRANCISCUS CARPINO, Archiepiscopus titulo Serdicensis, Propraefectus Sacri Consilii disciplinae Sacramentorum praepositi;

IOSEPHUS CLEMENS MAURER, Archiepiscopus Sucrensis;

PETRUS PARENTE, Archiepiscopus titulo Ptolemaidensis in Thebaide, Antistes ab actis Sacri Consilii doctrinae Fidei tutandae;

CAROLUS GRANO, Archiepiscopus titulo Thessalonicensis, Nuntius Noster in Italia;

ANGELUS DELL’ACQUA, Archiepiscopus titulo Chalcedonensis, alter ab Eminentissimo Viro publicis Ecclesiae negotiis praeposito;

DINUS STAFFA, Archiepiscopus titulo Caesariensis in Palaestina, Propraefectus Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae;

PERICLES FELICI, Archiepiscopus titulo Samosatensis, Propraeses Pontificii Consilii Codici iuris canonici recognoscendo;

IOANNES IOSEPHUS KROL, Archiepiscopus Philadelphiensis Latinorum;

PETRUS VEUILLOT, Archiepiscopus Parisiensis;

IOANNES PATRICIUS CODY, Archiepiscopus Chicagiensis;

CONRADUS URSI, Archiepiscopus Neapolitanus;

ALFREDUS BENGSCH, Archiepiscopus-Episcopus Berolinensis;

IUSTINUS DARMAJUWANA, Archiepiscopus Semarangensis;

CAROLUS WOJTYLA, Archiepiscopus Cracoviensis;

MICHAEL PELLEGRINO, Archiepiscopus Taurinensis;

ALEXANDER CAROLUS RENARD, Archiepiscopus Lugdunensis electus;

FRANCISCUS I. BRENNAN, Decanus Tribunalis Sacrae Rotae;

BENNO GUT, Abbas Primas Ordinis Sancti Benedicti.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra renuntiamus S.R.E. Cardinales:

Ex ordine Presbyterorum:

NICOLAUM FASOLINO,
ANTONIUM RIBERI,
IOSEPHUM BELTRAMI,
ALFREDUM PACINI,
GABRIELEM MARIAM GARRONE,
PATRICIUM ILUDOVICUM O’BOYLE,
MAXIMILIANUM DE FURSTENBERG,
ANTONIUM SAMORÈ,
FRANCISCUM CARPINO,
IOSEPHUM CLEMENTEM MAURER,
PETRUM PARENTE,
CAROLUM GRANO,
ANGELUM DELL’ACQUA,
DINUM STAFFA,
IOANNEM IOSEPHUM KROL,
PETRUM VEUILLOT,
IOANNEM PATRICIUM CODY,
CONRADUM URSI,
ALFREDUM BENGSCH,
IUSTINUM DARMAJUWANA,
CAROLUM WOJTYLA,
MICHAELEM PELLEGRINO,
ALEXANDRUM CAROLUM RENARD,

Ex ordine Diaconorum:

AEGIDIUM VAGNOZZI,
PERICLEM FELICI,
FRANCISCUM BRENNAN,
BENNONEM GUT,

Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

                                                                                          



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana