Index   Back Top Print

[ LA ]

SYNODUS EPISCOPORUM

DISCORSO DI PAOLO VI
ALLE CONFERENZE EPISCOPALI D'EUROPA

11 - 25 ottobre 1967

I

 

Venerabiles Fratres,

Iucundo solacio afficitur animus Noster, cum liceat hodie Nobis, etsi per breve temporis spatium, vos coram admittere, qui delegati adestis in hac alma Urbe, ut per vos in Synodo Episcoporum vox Conferentiarum Episcopalium Europae perferatur.

Id enim optatam Nobis exhibet opportunitatem salutandi vos, ac, per vos, singulos Episcopatus, quorum partes agitis. Pariter occasio praebetur grati memorisque animi Nostri sensus palam significandi ob praesentiam vestram in Synodi laboribus. Quam praesentiam, uti par est, magni facimus, cum sinat Nobis, ut vos arctius consociemus in Nostras sollicitudines de universa Ecclesia, atque fructus experientiae vestrae in commune christifidelium bonum adhibere possimus.

Ex Synodi disceptationibus, quae hucusque habitae sunt, plane cognoscere potuimus praecipuam notam, quae hoc tempore vestram pastoralem actionem distinguit, hoc est nobilissimos ac plerumque arduos nisus, quibus in vestris Nationibus normas Concilii Oecumenici ad effectum deducere contenditis.

Revera Concilium Oecumenicum Ecclesiae non tantummodo divitissimum doctrinae thesaurum hereditate reliquit; sed concredidit etiam summam officiorum, praeceptorum, normarumque, quibus prorsus respondere debet prompta omnium voluntas, eorum praesertim, apud quos est potestas regendi Populi Dei, ut Concilium suam efficaciam et fines, quos sibi paestituit, feliciter assequi possit.

In laude Conferentiarum vestrarum ponendum est, non solum quod eas minime effugit gravitas horum officiorum, sed etiam quod eorundem conscientiam peculiari modo ostenderunt in diligenter perpendendis quaestionibus, quas Nos, ante huius Synodi celebrationem, ipsis examinandas proposuimus.

Vix attinet dicere, quantum ponderis ac momenti vestris hisce studiis atque laboribus sit tribuendum. Etenim nmnes norunt quantopere valeant exempla Ecclesiarum Europaearum apud ceteras catholici orbis partes, ac praesertim apud Ecclesias recentiore tempore constitutas, quae agendi normas et auxilium, quibus indigent, ab Ecclesiis antiquioribus petere solent.

Quare magna est spes atque exspectatio, quam Nos in adiutrice opera vestra collocamus. De qua dum vobis ex animo gratulamur, atque vota facimus ut in posterum quoque generosa atque alacris evadat, supplicibus precibus a Deo uberem imploramus caelestium gratiarum copiam, quae vos omnes et singulas Conferentias Episcopales vestras illuminet, adiuvet, dirigat, in christiani populi bonum atque incrementum, et in testimonium sapientiae, studii apostolici et caritatis eorum, quos «Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei» (Act. 20, 28).

Haec autem vota Nostra ac preces Apostolica Benedictione, Nostrae in vos benevolentiae pignore, peramanter in Domino confirmamus.

II

Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres!

Quemadmodum hesterno die evenit, cum laetantes coram excepimus Praesules ex Europae Nationibus bene multis, ita et hodie summo perfundimur gaudio, quod vos oculis conspicimus ac propensa caritate complectimur in hac Nostra omnibus patente domo.

Ad celebrandam Synodum Romam petiistis, ex antiquis ac perillustribus vestris Sedibus, quae exstant in Magna Britannia, in Hibernia, in Scotia; in Scandia, in Hollandia, in Germania et in Austria; in Iugoslavia, in Hungaria, in Cecoslovachia, in Lithuania atque Lethonia; in insula Malta et in Lucemburgensi Magno Ducatu. Nunc, Episcoporum Synodi laboribus ad exitum iam vertentibus, gratissimi huc advenistis; ac dum vos cernimus atque alloquimur, cernere et alloqui videmur sollertes alacresque episcopales coetus, quorum partes in Synodo egistis, simulque universum clerum populumque christianum vestrarum, quas nominavimus, Nationum. Pauli Apostoli verbis commoto animo utimur: «Qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Vestro» (cf. 2 Cor. 7, 6).

Si tempus Nobis suppeteret, magno duxissemus solatio, sermonem cum unoquoque vestrum producere, atque a vobis singillatim percontari, quaenam sint vestra gaudia et vestrae spes, quae curae et sollicitudines in exercendo sacro iniuncto munere vos premant et angant, in quibusnam condicionibus versentur sacerdotes et fideles vestrae traditi vigilantiae. Quodsi haec facultas Nobis modo non datur, percupimus tamen vobis vestrisque dilectis populis Nostram benevolentiam iterum iterumque aperte testari, cum omnes in Christo Iesu diligamus, vestramque memoriam in precibus Nostris continenter faciamus. Quidquid boni, fausti laetique gregibus vestris eveniat, Nobis incredibili est eritque solatio; quidquid autem dolorem et anxitudinem ipsis pariat, id alte in pectore Nostro repercutitur atque ad impensiorem caritatem et ad flagrantius studium movet.

Vobis autem, dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, quos Christus Iesus elegit, ut dilectas sui gregis portiones regendas gubernandasque traderet, singulari animi propensione adsumus, et affluentia superna lumina et auxilia invocamus. Novimus vos gravia subire onera, quae summam virium contentionem agendique sedulitatem requirant, ut commissis partibus vos omnino preabeatis pares. Gratia autem Dei semper vobiscum erit, ut vere «sal terrae et lux mundi» vestris populis sitis. Ne igitur despondeatis animos, immo alacriores in dies in consummandum opus incumbatis: «corripite inquietos - Paulinum effatum iterum adhibemus - consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes . . . Quod bonum est, sectamini in invicem et in omnes. Semper gaudete. Sine intermissione orate. In omnibus gratias agite . . . Ipse autem Deus sanctificet vos per omnia» (2 Thess. 5, 14-18, 23).

In eius Nomine vobis omnia prospera et candida ominamur, dum caelestium bonorum pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus, quam ad universos quoque concreditos greges, simulque ad Nationes vestras, tantopere Nobis dilectas, pertinere exoptamus.

                                                     



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana