Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AI VINCITORI DEL «CERTAMEN VATICANUM»

Venerdì, 26 aprile 1968

 

Spectatissimi qui adestis Viri,

In nostrum quasi honorem cedere putamus hodie in ipsa domo Nostra admittere coram praeclarum cultorum doctorumque linguae Latinae coetum, qui e Certamine Vaticano undecimum proposito victores abierunt. Quin etiam fatemur libenter, Nosmetipsos hunc vestrum ad Nos aditum optavisse, cum Nobis iamdiu Consilium esset, ut iis qui alii aliter de intellegentia, de studio deque Romani sermonis disseminatione bene meriti essent, cum magnam Nostram de ipsis testaremur opinionem, tum stimulos congruenter adderemus.

Persuasissimum enim habemus, Latine doctis, in Summi Pontificis domo, animis commode esse oportere, utpote in qua, veluti in domo sua, periti, ingeniosi sollertesque et antehac versati sint et etiamnum versentur graviorum Apostolicae Sedis actorum scriptores. Qua de re, nisi id temporis angustiae vetarent, magnam illud haberet utilitatem, verbis illustrare quantum Decessores Nostri Latinitatis studia foverint; sive linguae Latinae fortunam splendoremque amplificantes, sive eius peritissimos firmantes et erigentes, sive illarum explicandarum artium et litterarum fundamenta iacientes, quarum historia aeque momenta magnifica aeque fastigia enarrat. Ad quod evincendum satis sit animadvertere, hinc quem locum Sanctus Hieronymus apud Damasum Summum Pontificem obtinuerit, hinc quot qualesque praeclarissimi viri e sacro ordine eo tempore exstiterint, cum humanitatis renata renovataque sunt studia.

Sed nolumus hoc loco, ne strictim quidem, eas laudes exponere, quas catholica Ecclesia volventibus saeculis in optimarum litterarum provincia sibi pepererit; cum vos admittentes coram id unum placeat confirmare, vos hic apud Apostolicam Sedem neque loco hospitum neque loco advenarum putari, sed optimo certoque tamquam iure civitatis frui. Iamvero Romae nomen singularem sanctae Ecclesiae utilitatis fructum et praebuit et praebet: quod primum eidem ordinationem illius imperii suppeditavit, quae providenti Dei consilio perapta visa est qua in omnes terrarum orbis vias, sub Romanorum dicionem subiuncti, Christi nuntium, demissum sed vindex, humile sed victor, abditum sed pretiosissimum, longe lateque dimitteretur; quod deinde Ecclesiae ipsi, cruentum eluctate discrimen, coniunctionis tamquam instrumentum, linguam Latinam commodavit, quam in sacris ritibus perpetrandis, in ecclesiastico iure definiendo, in populis stirpe et cultu disparibus inter se conciliandis usurparet: ita nempe ut illa communis omnium Mater, sermonis indicio et velamento usa, universas ubique gentes ea vera, intima, arcanaque unitate inter se consociaret.

Ad quam miram animorum populorumque coniunctionem efficiendam, quoniam nonnihil haec lingua, pro portione, contulit, eam esse, ad historiae fidem, linguam catholicae Ecclesiae Latini Ritus appellandam nemo, opinamur, iure non assentietur; etenim Ecclesia, de Decessoris Nostri f. r. Pii XI sententia, ut quae et nationes omnes complexu suo contineat, et usque ad consummationem saeculorum sit permansura . . ., sermonem suapte natura requirit universalem, immutabilem, non vulgarem (Pius XI, Epist. Ap. Officiorum omnium: A. A. S. 14, 1922, p. 452). Quae extrema significantia verba proximus Decessor Noster ven. mem. Ioannes XXIII, sermonis Latini commoda et utilitates paucis commemorans, ea maximi momenti edita Constitutione Apostolica Veterum sapientia (cfr. A.A.S. 54, 1962, pp. 129-135) copiose explicavit.

Quod vero ad Nosmetipsos attinet, non modo gravia Decessorum Nostrorum acta aperte probavimus, sed etiam Litteris Apostolicis Motu proprio datis (cfr. A. A. S. 56, 1964, pp. 225-231), quibus Studia Latinitatis initium, Pontificium Institutum Altioris Latinitatis condidimus, eo pertinens ut diligentissime lingua Latina erudirentur, quibus munus esset obeundum eandem linguam cum in sacris Seminariis tum in religiosis Sodalitatibus docendi. Alia praeterea in lucem emissa Epistula Apostolica, Summi Dei Verbum inscripta (cfr. A.A.S. 55, 1963, pp. 979-995), quarto exacto saeculo a Seminariis per Concilium Tridentinum constitutis, omnino oportere asseveravimus : in studiorum . . . supellectile . . . sane ponendam esse non exiguam variarum linguarum scientiam, in primisque Latinae, si maxime de sacerdotibus ageretur Latini ritus (cfr. ibid., p. 993).

Quamobrem, hisce freti rationibus, hodie, Vestro coram prudentissimorum virorum coetu, haec iterare percupimus: scilicet linguam Latinam nostro etiam tempore colendam esse, praesertim in sacris Seminariis domibusque iuventuti ad religiosam vitam instituendae. Nam hunc praeterire sermonem haudquaquam licet, si vere contendatur adulescentium ingenia exacuere, eademque ad litterarum studia et ad Sanctorum Patrum perscrutanda ac pervolutanda opera formare, et praesertim ad vetustos sacrae Liturgiae delibandos thesauros parare. Cuius linguae si desit notitia, aliquid prorsus detrahatur altiori illi atque absolutae mentis educationi - nominatim ad theologiam et liturgiam quod attinet - quam nostri temporis homines a sacerdotibus requirunt, quamque Oecumenici Concilii Vaticani II Patres saepius atque impensissime suaserunt, sive decreto a verbis incipiente Optatam totius de disciplina sacerdotali, sive Constitutione de sacra Liturgia (n. 16), sive aliis quoque editis normis.

Quare ob hanc linguae Latinae vim atque efficacitatem ad ingenia colenda eaque ad graviora studia componenda, valde cupimus ut ipsa debitas partes obtinere pergat. Neminem tamen latet, Nos, volenti libentique animo obsecundantes perspicuis ab Oecumenico Concilio Vaticano II traditis normis, ubique curavisse, ut in sacram Liturgiam singularum huius temporis linguarum usus induceretur. Ad quod faciendum adducti profecto sumus, non quadam quasi Latinitatis neglegentia, sed acri pastoralis Nostri muneris eiusque necessitatis conscientia, quae ab animorum ductoribus exposcit, ut divini verbi pabulum, sacra Liturgia comprehensum, ubertim praebeatur, simplici tamen forma atque ad intellegendum apta, quae Christi fideles ad religiosorum rituum percipiendam suavitatem ad eosque alacriter seduloque participandos conducat.

Profecto patet - idque palam iis dicere cupimus qui, improvida quadam animi levitate vel novarum rerum inconsiderata cupiditate moti, putant, ab Ecclesia Latinum sermonem iam prorsus neglegi debere - profecto patet, inquimus, oportere huiusmodi linguam praecipuo in honore habeatur, egregias nimirum gravesque ob causas, quas commemoravimus; attamen plane obliviscendum non est - idque iis dicimus, qui, cum sint nimii vetustatis servandae cultores ob inane quoddam pulchritudinis studium, vel quibuslibet rebus novis praeiudicata opinione adversi, recens invectas mutationes acribus notavere verbis - non est plane obliviscendum, inquimus, linguam Latinam pastorali animorum curationi inservire debere, non autem sibimetipsi. Cum igitur ea defenduntur iura, quae haec lingua in Ecclesia adepta est, maximopere vitandum est, ne pastoralium munerum renovationi, ab Oecumenici Concilii Patribus mandatae, inferantur impedimenta aut freni adhibeantur; quandoquidem, hac etiam in rerum provincia, suprema lex animorum salus sit oportet.

Haec, dilecti Filii, vobiscum communicare optavimus, in nobili hoc conventu, quem vestra comitas vestraque doctrina gratiorem Nobis fecerunt. Gratulamur igitur vobis costantiam, studium, ardorem, quibus in Latinitatis cultum et disciplinam incumbitis, vobisque animum addimus, ut inceptum persequamini iter, quamvis interdum sit levaminis parcissimum. At vobis summo sit solacio penes vos esse, primum hominum atque in primis adulescentium mentes ad antiquitatis studium atque ad humanitatem fingere, sine qua ipse doctrinarum processus algore rigescit, et in humani generis detrimentum vertitur; deinde homines sui ipsius suaeque praestantiae notitia ditare, sive ad praeteritum sive ad praesens tempus quod spectat, ipsisque aeternas sui animi dotes illustrando explicare; postremo litterarum, artium disciplinarumque hereditatem illaesam et indemnem posteris tradere, qua noster etiam civilis cultus hodie alitur, quamque Ecclesia sancta adhibuit adhibetque validum quasi instrumentum ad hominum animos inter se consociandos atque ad pacis necessitudines inter populos fovendas.

Extremum ad haec omnia vos adhortantes, Apostolicam Benedictionem vobis, vestris propinquis, studiisque in quibus collocatis operam, perlibenter impertimus.

                                       



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana