Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
DURANTE LA I RIUNIONE DEI CARDINALI
PREPOSTI AI SACRI DICASTERI

Martedì, 11 giugno 1968

 

Dilecti Filii Nostri,

Per hunc coetum initium fit novi usus in operam Curiae Romanae inducendi, qui eo spectat, ut Patribus Cardinalibus, quorum moderationi sunt commissa Dicasteria, sub Nostro ductu regimini centrali Ecclesiae catholicae praeposita, argumenta proponantur, omnibus utilia ad cognoscendum ac digna, de quibus in conventu habeatur consilium et quae consociatis viribus ad effectum deducantur: hoc sane fit ea mente, ut maiore cum ordine et efficaciore modo negotia expediantur pertinentia ad officia et ad commoda Apostolicae Sedis et potissimum ad bonum Ecclesiae universalis ac mundi, in quo munus sibi constitutum ea exsequitur.

Re quidem vera hoc non est quiddam plane novum et nunc inventum. Quemadmodum enim notum est, tota compages Apostolicae Sedis in ipsa Romani Pontificis auctoritate quidem innititur, sed circa eum, quasi in modum orbis cum suis partibus dispositis et inter se connexis, operis socii sunt, auctoritate graves et peritia insignes, scilicet vos, dilecti Filii Nostri; quo in orbe regimen Ecclesiae, ex actuosis constans institutis, exhibet speciem, qua apte in se ipsa distinguitur, et mutuam operam, quae uni fini conducit. Neque est qui ignoret unumquemque vestrum cuidam praeesse Congregationi vel alii Consilio, ubi quasi multiplicitas vocum iam exsonat, ita ut Apostolicae Sedi nulla inhaereat nota arbitrii, immo sapientia ei tribuatur ex eo hausta et perfecta quod singulorum sententiae legitime prudenterque inter se conferuntur.

Itaque iam a saeculis viget in Curia Romana illa ratio, ex qua Cardinalium coetus aguntur, ut res perpendantur de iisque statuatur. Quod in eius laudem cedere profitemur.

Nova autem in hoc coetu Vestro est convocatio non membrorum eiusdem alicuius Congregationis, sed Moderatorum Sacrarum Congregationum potiorumque Consiliorum totius Curiae Romanae. Ita fit, ut varia Dicasteria in unam quasi congressionem conveniant, quae ipsa ostendit et roborat illorum coniunctionem et, integra servata cuiusque provincia, eo nititur, ut in cursu, quem universe eadem Curia Romana tenet, omnia magis inter se congruant, ut in propositis Ecclesiae regendae vitentur discrepantiae, ut necessitudinis rationes inter varias partes, e quibus Sedes Apostolica est composita, magis consentaneae et frequentiores fiant, ut haec idcirco idonea reddatur, quae necessitatibus Ecclesiae melius occurrat.

Disceptatio communis de quaestionibus primariis, collatio eorum, quae quisque experiendo novit, fortasse solutio quaestionum, quae sunt mixtae, ut aiunt, competentiae, officium, quod suscipiatur oportet, arctius et coniunctius mutuam operam praebendi: hi sunt fines proximi et manifesti coetuum, e quorum genere his est, per quem hodie reapse et definite ad effectum deducuntur normae, quae in Constitutione Apostolica de Curia Romana a verbis «Regimini Ecclesiae» incipiente neque ita pridem edita, die videlicet quinta decima mensis Augusti anno millesimo nongentesimo sexagesimo septimo, in capite secundo, a numero tertio decimo ad undevicesimum, continentur; quo in postremo articulo haec verba scripta invenimus: Cardinales qui Dicasteriis praeficiuntur pro opportunitate convocari possunt a Cardinali Secretario Status ad labores omnium coordinandos, ad notitias praebendas et consilia capienda.

Profecto speramus fore ut huic initio progressiones iungantur fecundae et eventu felices. Curia Romana maiore cum perspicentia conscia fiet sui ipsius et quaestionum, quas eadem expendere et solvere debet, eo quidem spiritu animante, qui opus, quod in publicis officiis fieri solet, et tractationem, ad iuris rationem tantum peractam, negotiorum evehat et perducat ad clariorem eorum intellectum et ad sollicitudinem, maiore cum fidelitate coniunctam, de munere spirituali et pastorali, ad quod omnes curae conferuntur Apostolicae Sedis et eius, qui, licet indigne, sed cum officii auctoritate, huius veluti personam induit eamque moderatur, id est Pontifex Romanus.

Vobis igitur, dilecti Filii Nostri, animum gratum fiduciamque Nostram significamus, propterea quod vos studiose ministerio deditis unicuique vestrum commisso: quemadmodum hoc Nosmet ipsi prae ceteris magis in dies sentimus indigere, ita eius prosperos fructus Nosmet ipsi prae ceteris perspicimus.

His verbis, quibus, praefationis instar novum hoc opus vestrum auspicamur, finem imponentes, omnes vos ex animo salutamus ut veros et praestantissimos laboris Nostri consortes, exoptantes, ut, quod Dominus est pollicitus, hic eveniat: ubi enim plures in eius nomine sunt congregati, ibi fieri potest, ut Iesus arcano modo adsit; quodsi animi astantium ad hoc sunt recte compositi, eius praesentia est, mystica quidem ratione, vera et certa, ut ipse dixit (cfr. Matth. 18, 20).

Arbitramur sane hoc contingere in hoc coetu et fore ut in coetibus fiat, qui postea agentur; quod ut vere succedat, precantes, Benedictionem Apostolicam vobis impertimus.

                                                   



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana