Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

CONCISTORO SEGRETO PER LA CREAZIONE DI 35 NUOVI CARDINALI

ALLOCUZIONE DEL SANTO PADRE PAOLO VI
NEL CONCISTORO SEGRETO

Lunedì, 28 aprile 1969

 

Venerabiles Fratres Nostri,

Magno animi gaudio et solacio est Nobis vester conspectus, dilectissimi et lectissimi Sodales Sacri Collegii, dum Consistorium Secretum nunc iterum sollemni ritu celebratur; quae quidem congressio esse solet eventus non levis ponderis, immo memorabilis in historia Ecclesiae per hominum aetates progredientis. Augetur autem hodie oblectamentum Nostrum propterea quod hoc Consistorium singulare obtinet momentum ob huius ipsius temporis adiuncta.

Etenim vos hodie convocavimus, ut una vobiscum gravia pertractaremus argumenta: id est imprimis creationem novorum Cardinalium; optionem quorundam Sodalium Sacri Collegii; promulgationem nominum Episcoporum, sedibus, quas contigit vacare, praeficiendorum, cum indice Ecclesiarum, quibus iam provisum est; Causam Canonizationis Beatae Iuliae Billiart, Virginis, Fundatricis Congregationis Sororum a Domina Nostra Namurcensi, qua in re vestra expetentur suffragia, ac denique postulationem Palliorum, quae pro novis Cardinalibus fiet.

Post hoc Consistorium habebitur Consistorium unicum, publicum scilicet, in quo Pallia pro Fratribus Nostris Archiepiscopis Metropolitis flagitabuntur et Advocatus Consistorialis memoratam Canonizationem instando deposcet, cui per filium Nostrum, qui est ab epistulis ad Principes, respondebimus; subsequetur deinde Consistorium semipublicum, in quo circa Canonizationem feruntur suffragia, et ea peragentur, quae cum hoc negotio secundum morem antiquitus receptum coniunguntur.

Ad extremum Nosmet ipsi sermonem habebimus, quo res magni momenti annuntiabimus, quae praesertim ad Sacram Liturgiam et ad Sacras Congregationes Rituum et pro Doctrina Fidei pertinent.

Nunc vero Nos iuvat exponere vobis id, quod in praesenti hominum animos potissimum tenet, post recens datum, Nostro quidem iussu, publicum nuntium: creationem dicimus Cardinalium, ex omni Natione et continenti terra ascitorum, qui Vestro venerabili aggregentur Collegio; quod idcirco numerum Sodalium attingit, qui in tot saeculorum decursu, quo id viget, numquam est effectus. Ita denuo affirmatur universalitas Ecclesiae Nationum fines supergrediens; quam quidem Ecclesiam Ioannes XXIII, Decessor Noster recolendae memoriae, cum primos, ex quo ad Pontificatum evectus erat, Cardinales nominaret, in quos et Nos sumus adlecti, appellavit «quasi miraculum ante faciem gentium . . . . hoc est quasi arborem frondentem, floribus fructibusque uberem, et civitatem supra montem positam, ad quam omnes gentes dirigunt oculos» (Allocut. 15 dec. 1958; Discorsi Messaggi Colloqui, I, p. 79). Ad eam omnes populi terrae pertinent, quoniam vocatio ad fidem et baptisma, quam mandato Divini Conditoris sui enuntiat, ad cunctos, nullo excepto, spectat secundum illud: «Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae» (Marc. 16, 15): atque Collegium Patrum Cardinalium, quod est institutum praestantissimum et aptissimum ad operam auxiliatricem praebendam Pontifici Maximo in eius muneris pastoralis et universalis perfunctione, manifestam reddere debet, ratione in dies maiore ac praeclariore, hanc peculiarem et egregiam indolem.

Hac de causa etiam adauximus numerum Membrorum eius, ut reapse, quasi latissimo quodam circuitu, Nationes orbis terrarum complecteretur, sive eas, quae ex Vetere traditione christiano censentur nomine, sive eas, quae, veluti suboles aetate florens, in conspectum venerunt insignes virium suarum copia, ubertate cultus humani cuique genti proprii, voluntate ad pacem communem conferendi, praecipue vero singularis exempli fidelitate erga Christum et Ecclesiam. Episcopos ergo, qui apud eas sedibus praecipuis et operositate magis conspicuis praesunt, in Sacrum Cardinalium Collegium ascripsimus.

His adduntur Viri, nominis fama valde commendati, qui egregiam ingenii sui virtutem in ministerium Ecclesiae, sive in Romana Curia, sive in Pontificiis Legationibus, sive in doctrinae ecclesiasticae provincia, impenderunt.

Hi sunt:

PAULUS YÜ PIN, Archiepiscopus Nanchimensis;
ALFREDUS VINCENTIUS SCHERER, Archiepiscopus Portalegrensis;
IULIUS ROSALES, Archiepiscopus Caebuanus;
GORDON IOSEPHUS GRAY, Archiepiscopus S. Andreae et Edimburgensis;
PAULUS BERTOLI; Archiepiscopus titulo Nicomediensis;
SEBASTIANUS BAGGIO, Archiepiscopus titulo Ephesinus;
SILVIUS ODDI, Archiepiscopus titulo Mesembrianus;
PETRUS THOMAS MCKEEFRY, Archiepiscopus Vellingtonensis;
MICHAEL DARIUS MIRANDA ET GOMEZ, Archiepiscopus Mexicanus;
IOSEPHUS PAUPINI, Archiepiscopus titulo Sebastopolitanus in Abasgia;
IOSEPHUS PARECATTIL, Archiepiscopus Ernakulamensis.
IOANNES F. DEARDEN, Archiepiscopus Detroitensis;
FRANCISCUS MARTY, Archiepiscopus Parisiensis;
HIERONYMUS RAKOTOMALALA, Archiepiscopus Tananarivensis;
GEORGIUS BERNARDUS FLAHIFF, Archiepiscopus Vinnipegensis;
PAULUS GOUYON, Archiepiscopus Rhedonensis;
MARIUS CASARIEGO, Archiepiscopus Guatimalensis;
VINCENTIUS ENRIQUE ET TARANCON, Archiepiscopus Toletanus;
IOSEPHUS MALULA, Archiepiscopus Kinshasanus;
IACOBUS VIOLARDO, Archiepiscopus titulo Satafensis in Mauretania Caesariensi;
PAULUS MUÑOZ VEGA, Archiepiscopus Quitensis;
ANTONIUS POMA, Archiepiscopus Bononiensis;
IOANNES I. CARBERRY, Archiepiscopus S. Ludovici;
TERENTIUS IACOBUS COOKE, Archiepiscopus Neo-Eboracensis;
STEDHANUS SOU HWAN KIM, Archiepiscopus Seulensis;
ARTURUS TABERA ARAOZ, Archiepiscopus Pampilonensis;
EUGENIUS DE ARAÚJO SALES, Archiepiscopus S. Salvatoris in Brasilia;
IOSEPHUS HÖFFNER, Archiepiscopus Coloniensis;
IOANNES IOSEPHUS WRIGHT, Episcopus Pittsburgensis;
IOANNES WILLEBRANDS, Episcopus titulo Maurianensis;
MARIUS NASALLI ROCCA DI CORNELIANO, Archiepiscopus titulo Antiatensis;
SERGIUS GUERRI, Archiepiscopus titulo Trebianus;
IOANNES DANIÉLOU, Archiepiscopus titulo Taurominitanus;

Praeter hos, qui nominati sunt, adlegere in Collegium vestrum decrevimus praestantes duos alias viros: quos tamen in pectore reservamus.

Quid vobis videtur?

Itaque auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra creamus et publicamus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales:

Ex Ordine Presbyterorum:

PAULUM YÜ PIN,
ALFREDUM VINCENTIUM SCIIERER,
IULIUM ROSALES,
GORDON IOSEPEIUM GRAY,
PETRUM THOMAM MCKEEFRY,
MICHAELEM DARIUM MIRANDA ET GÓMEZ,
IOSEPHUM PARECATTIL,
IOANNEM F. DEARDEN,
FRANCISCUM MARTY,
HIERONYMUM RAKOTOMALALA,
GEORGIUM BERNARDUM FLAHIFF,
PAULUM GOUYON,
MARIUM CASARIEGO,
VINCENTIUM ENRIQUE ET TARANCON,
IOSEPHUM MALULA,
PAULUM MUÑOZ VEGA,
ANTONIUM POMA,
IOANNEM I. CARBERRY,
TERENTIUM IACOBUM COOKE,
STEPHANUM SOU HWAN KIM,
ARTURUM TABERA ARAOZ,
EUGENIUM DE ARAÚJO SALES,
IOSEPHUM HÖFFNER,
IOANNEM IOSEPHUM WRIGHT.

Ex Ordine Diaconorum:

PAULUM BERTOLI,
SEBASTIANUM BAGGIO,
SILVIUM ODDI,
IOSEPHUM PAUPINI,
IACOBUM VIOLARDO,
IOANNEM WILLEBRANDS,
MARIUM NASALLI ROCCA DI CORNELIANO
SERGIUM GUERRI,
IOANNEM DANIÉLOU.

Item duos alios, ut supra diximus, Cardinales creamus et in pectore reservamus, quandocumque arbitrio Nostro renuntiandos.

Cum dispensationibus, derogationibus, et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Reliquum est ut Ecclesiis, suo viduatis Pastore, consulamus.

                                                                                     



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana