Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
ALLA SACRA CONGREGAZIONE GENERALE DEI SACRI RITI

Giovedì, 30 gennaio 1969

 

Laeto gratoque animo vos hodie aspicimus et amantibus alloquimur verbis, dilectissimi Nobis Cardinales, Praelati, Consultores Sacrae Rituum Congregationis, qui huc convenistis, ut non levis momenti causas ex more ageretis de iisque meditata ferretis suffragia.

Mentes videlicet aperuistis de Beata Iulia Billiart, fundatrice Congregationis Sororum Beatae Mariae Virginis, quae in puellarum institutione versantur; sententiae autem vestrae eo pertinebant, num miracula, eius deprecationi attributa, re vera contigissent ac germana essent prodigia.

Deinde ad famulum Dei Maximilianum Kolbe, sacerdotem professum ex Ordine Fratrum Minorum Conventualium, qui Beatae Mariae Virginis Immaculatae cultor studiosissimus fuit vitamque, quasi caritatis victima, profudit, animos convertistis, quaestionem pertractantes, an virtutes theologales et cardinales iisque adnexas heroice coluisset.

Tertio denique inquisitum est, num famula Dei Maria Francista Schervier, fundatrix Congregationis Sororum Pauperum Sancti Francisci, caritatis operibus potissimum addictarum, easdem virtutes heroum in modum exercuisset.

Attentis auribus ea, quae circa hasce tres causas estis elocuti, audivimus, non paulum spiritualis laetitiae inde capientes quod animadvertimus suffragia vestra maxima ex parte inter se congruere.

Ceterum Nosmet ipsi tres quaestiones propositas accurata consideratione expendimus, neque omisimus, quominus preces ad Deum funderemus, ut luminis sui auxilium Nobis praeberet ad iudicium in rerum veritate innixum faciendum.

Cernimus nunc hoc ipsum iudicium Nostrum Vestro esse plane consentaneum. Quapropter, confestim, nulla interposita mora, decretoriam pronuntiamus sententiam duas sanationes, deprecante Beata Iulia Billiart a Deo patratas, vera esse miracula, ac famulos Dei Maximilianum Kolbe et Mariam Franciscam Schervier in virtutibus theologalibus et moralibus exercendis praestantissimum seu heroicum gradum attigisse. Quam ob rem in singulis hisce causis tractandis porro vobis progredi licet.

Nihil denique Nobis reliquum est, nisi ut vobis aeternae Sapientiae adiumenta precemur, cuius auspex sit Apostolica Benedictio, quam vobis singulis universis ex animo impertimus.

                                  



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana