Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AL CONSIGLIO GENERALE DELLA
PONTIFICIA COMMISSIONE PER L'AMERICA LATINA

Sabato, 21 giugno 1969

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Iubemus vos singulos universos salvere cupimusque fraterno alloquio propensi ac bene precantis animi Nostri sensus vobis testari. Ut superioribus annis, ita etiam nunc Consilium hoc vestrum Romam convenit, ut de rebus tractaret, quae cum futura sorte Ecclesiae, in America Latina constitutae, arctissime coniunguntur. Hoc videlicet anno operam dedistis perpendendae quaestioni, quae ad sacerdotes extraneos, in ea terra continenti sacro fungentes munere, spectat. Perscrutati estis eiusdem quaestionis partem omnino probandam, id est adiumentum salutare ab iis allatum, atque etiam partem, ut aiunt, negativam, qua eorum adiutrix opera quodammodo potest minus efficax reddi; ac disceptavistis de rationibus, quibus eorundem cooperatio magis fecunda fiat: curandum scilicet erit, ut sacrorum administri accuratius seligantur, ad munus sibi obeundum melius praeparentur, ad pastorales necessitates et usus Americae Latinae magis sese accommodent.

Vobis igitur, qui, Ecclesiae utilitatem respicientes, acriter laborastis, plaudimus multamque gratam habemus; sed, hac oblata occasione, gratum animum Nostrum significare volumus etiam Ecclesiis, quae sunt in Europa, in Foederatis Civitatibus Americae Septemtrionalis et in Canadia, quod, homines mittendo ac tribuendo pecuniam, valde contulerunt ad profectum religiosum et humanum populorum, in illa continenti terra degentium.

Notae quidem sunt difficultates peculiares, quibus haec urgetur, et in quibus sacerdotes versantur: quorum est Regnum Dei ibidem stabilire atque propagare. De qua re, condicionem ex veritate aestimans simulque spem bonam fovens, alter egit Coetus Generalis Episcoporum Americae Latinae, quem anno praeterito Nosmet ipsi in Columbia sumus auspicati. Persuasum sit vobis adiutores extraneos eatenus efficacitatem sui ministerii assequi, quatenus eo contendant, ut Ecclesia localis crescat et ad maturitatem perveniat. Itaque eiusmodi auxiliatoribus sedulo erit attendendum, ne opera quam locorum Ordinariis praestant, cum eorum normis discrepet, neve vires eiusdem Ecclesiae localis impediant vel attenuent, sed potius ut eas adiuvent atque amplificent.

Iamvero Ecclesia in America Latina magis magisque munus sibi proprium agnoscit et conscia redditur officii ad unitatem Ecclesiae universalis sua ipsius adiumenta afferendi. Ad haec igitur quod attinet, partes Consilii Episcopalis Americae Latinae, quod compendiariis litteris CELAM appellatur, maximum. momentum accipiunt.

Eidem enim singularem in modum erit annitendum, ut labores pastorales apto nexu inter se disponat atque veram renovationem secundum mentem Concilii Oecumenici Vaticani Secundi promoveat. Deum omnium bonorum Largitorem humiliter deprecantes, ut haec proposita ad effectum deducat, ut haec incepta secundet, Benedictionem Apostolicam vobis ex animo impertimus.

                                                  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana