Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AI DIRIGENTI DELLE PONTIFICIE OPERE MISSIONARIE

Mercoledì, 7 maggio 1969

 

Peculiari animi gaudio hodie coram excipimus Moderatores Nationales Pontificiorum Operum Missionalium, qui Romam convenerunt ad annuos suos coetus celebrandos.

Nisi temparis defectu prohiberemur, longius colloquium vobiscum serere optaremus, dilecti filii, sicut praeteritis annis facere consuevimus. Nihilominus scitote, filialem pietatem, quae vos huc adduxit, suaviter tetigisse animum Nostrum. De quo solacio vobis gratias plurimas agimus, valde gavisi, quod nunc Nobis grata praebetur opportunitas testandi Nostrum amorem paternamque existimationem, quibus vos prosequimur. Qui amor atque existimatio vobis debentur, dilecti filii, ob diligentiam et alacritatem, quibus in apostolatum missionalem incumbitis. Siquidem hoc vestrae laudi tribuendum est, quod non solum innumera subsidia a vobis collecta leviores cotidie efficiunt labores evangelii praeconum, sed etiam per vos inter populum christianum sacra apostolatus missionalis flamma alitur atque propagatur. Haec omnia, quanti momenti sint, nemo est qui non videat. Quare de vestra magni pretii opera gaudemus Nobis, gratulamur vobis, dum supplicibus precibus Deum libenter rogamus, ut labores vestros vestraque proposita et incepta foveat sustineat fecundet. Haec ut feliciter eveniant, vobis omnibus peramanter in Domino benedicimus.

                                            



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana