Index   Back Top Print

[ LA ]

ASSEMBLEA STRAORDINARIA DEL SINODO DEI VESCOVI

PREGHIERA DI PAOLO VI
CON I PADRI SINODALI NELLA BASILICA VATICANA

Martedì, 28 ottobre 1969

 

«Domine, Pastor aeterne, qui Ecclesiam tuam sanctam condidisti, ut per labentia tempora pergeret et praesentem virtutem munusque Filii tui, Salvatoris nostri, in mundo propagaret, nos benedicimus et gratias agimus tibi: nam mirabiliter formam constituisti Ecclesiae tuae, quae est columna et fundamentum veritatis, Apostolorum collegio innixa, et supra beatum Petrum, eorum Principem, aedificata, ipso summo angulari lapide Christo Iesu.

Gratias referimus tibi de Spiritus tui Paracliti opere, luminis cordium omnisque veritatis Magistri, qui Ecclesiam tuam vivificat atque inflammat; ac praesertim de iis universis, quae in huius Synodi sodalium animis ipse complevit. Memento, Domine, quidquid magnanimitatis mutuaeque fiduciae, aequabilitatis et considerationis, alacritatis et audentiae invenitur in eorum scriptis, congressionibus, omnique loquendi et audiendi consuetudine.

Mirabile consilium tuum, amoris plenum, intuentes, altius coepimus perscrutari communionem, qua cuncta episcopalis collegii membra inter se sociantur, atque unitatis, caritatis et pacis vinculum, quo Petri Successori iunguntur.

Dignare, Domine, fovere ac prosperare sacrae theologiae investigationem adhuc prosequendam, incepta singulis pluribusve simul ineunda perennem sollicitudinem mutui praebendi auxilii, fraternaeque existimationis servandae, commune studium diligentius ministrandi Populo Dei, quo clarius tui amoris elucescat mysterium, «quia tuum est regnum, et potestas, et gloria in saecula». Amen.

                                                  



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana