Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI AI PARTECIPANTI
AL III CORSO DI AGGIORNAMENTO CANONICO PER GIUDICI

Venerdì, 14 dicembre 1973

 

Dilecti filii,

Perlibenter sane vos hodie coram excipimus, qui, post absolutum tertium «Cursum renovationis canonicae pro iudicibus aliisque tribunalium administris», praesentia vestra flagrantem animi affectum declarare voluistis, quo humilem beati Petri Successorem, qui vos alloquitur, colitis ac veremini. Pro hisce pietatis et observantiae officiis gratiam vobis habemus quam maximam. At simul fatemur valde Nos esse delectatos, quod tales viri, canonici iuris studiosi, ut vos estis, ex variis terrarum orbis regionibus advenientes, adeo intenti ac sedula cura huic Cursui interfuerunt. Hinc vobis pateat fiducia, quam Nos collocamus in hoc Vestro Instituto, apud Nostram Universitatem Gregorianam provido sane consilio condito, quod non sine paterno solatio cernimus ampliore usque efficientia pollere. Aequum igitur est, ut aliquod saltem laudis verbum ne desit optime meritis moderatoribus et professoribus, qui ad prosperum huiusmodi Cursus exitum tam efficaciter contulerunt.

Labores Vestri ac studia ad pleniorem legum ecclesiasticarum notitiam vobis comparandam, haud exiguum sane adiumentum praebebunt Ecclesiae, quae hisce temporibus, dum magna cum alacritate renovandis suis legibus dat operam, promovet salutarem illam impulsionem ad vitam christianam restaurandam, quam Concilium Vaticanum Secundum exoptavit. Cum autem hoc fieri contingat apud Apostolicam hanc Sedem et sacra Nostrae Romanae Curiae Dicasteria, id vobis commodi praebetur, ut plenior ac magis perspicua vobis innotescat germana renovatae legis canonicae vis atque significatio, quae, secundum novum mentis habitum, ab eodem Concilio Vaticano inductum, plurimum tribuit curae pastorali et novis necessitatibus populi Dei; hoc autem modo in Ecclesiis vestris, in quibus mandata vobis munera obitis, facilius vobis erit canonicas leges recognitas in usum et consuetudinem christiani populi revera traducere. Quod nisi fieret, salutaris renovationis impulsus, qui a Concilio initium cepit, suum proprium vigorem amitteret atque leges ecclesiasticae, quamvis accuratissime conscriptae, prorsus salubri efficacitate destitutae manerent.

Haud quidem ignoramus multas easque funestas praeiudicatas opiniones circumferri adversus ius canonicum. Sunt enim multi qui, extollentes libertatem, caritatem, personae humanae iura, indolem Ecclesiae charismaticam, ita se habent, ut infensum gerant animum canonicis institutis eademque minuere, spernere, immo etiam destruere velint, quasi «structuras» extrinsecus impositas, quae indolem spiritualem nuntii evangelici imminuant et libertatem, qua filii Dei perfrui debent, coerceant. Hinc ille etiam sese gerendi habitus contra quamlibet legitimam potestatem, quem nonnulli ipsa Concilii Vaticani Secundi auctoritate fulciri posse arbitrantur.

Fatemur quidem, leges canonicas, in quibus «iuridismus», quem vocant, sic praeponderaret, ut pars spiritualis Ecclesiae extenuaretur; quae in dogmate catholico non inniterentur; quae haud satis tuerentur plenam personae humanae perfectionem; quae progressum religiosae vitae impedirent: has, dicimus, leges spiritui et directoriis normis, quae a Concilio latae sunt ad christianae vitae renovationem. minime respondere.

At Concilium, nedum respuat ius canonicum, id est normas quibus definiuntur officia et in tuto collocantur iura membrorum Ecclesiae, illud ius ex contrario vehementer postulat, tamquam consectarium quod necessario proficiscitur a potestate quam Christus Ecclesiae suae commisit, ac tamquam elementum quod pertinet ad eiusdem Ecclesiae naturam socialem ac visibilem communitariam et hierarchicam (Cfr. Lumen Gentium, 27). Hinc eiusdem Concilii hortatio: «In iure canonico exponendo . . . respiciatur ad mysterium Ecclesiae» (Optatam totius, 16).

Quam quidem coniunctionem iuris canonici cum Ecclesiae mysterio Concilium ipsum illustrat, cum statuit indolem sacramentalem societatis ecclesialis (Cfr. Lumen Gentium, 1), ac declarat: «Ipse sanguine suo Eam acquisivit, suo Spiritu replevit, aptisque mediis unionis visibilibus et socialibus instruxit» (Ibid. 9). Quae gemina elementa, visibile et spirituale, hoc est gratia et lex, cum in societate ecclesiali ad eundem finem contendant, separari aut inter se opponi nequaquam possunt, quemadmodum dividi nequit Christus, qui in Ecclesia dat gratiam atque potestatem. «Societas organis hierarchicis instructa - rursus docet Concilium - et mysticum Christi Corpus, coetus adspectabilis et communitas spiritualis, Ecclesia terrestris et Ecclesia coelestibus bonis ditata, non ut duae res considerandae sunt, sed unam realitatem complexam efformant, quae humano et divino elemento coalescit» (Ibid. 8).

Hinc etiam patet propria legis ecclesiasticae natura, quae spiritualis est: «Quemadmodum omnia quae in Ecclesia sunt - ita Decessor Noster Pius XII asseverabat -, ita ius canonicum quoque omnino in animarum curationem contendere . . . Sive cum is ecclesiasticas res administrat, sive cum iudicia exercet, sive cum sacrorum administrator aut Christifideles consilio iuvat, assidue cogitet a se de animarum salute . . . rationem esse reddendam» (AAS 45, 1953, 688).

Ex his consequitur ut canonica lex non sit habenda veluti elementum extraneum in Ecclesiae compagine aut veluti impedimentum, quo christianae vitae incremento mora inferatur; ex contrario proprium eius munus in Ecclesia est fulcire ac tutari incepta, quae ad christianam vitam fidelius et constantius vivendam suscipiuntur, ita quidem ut pastoralis actio vere efficax dari nequeat, quae in sapienti iuridicorum statutorum ordinatione firmum praesidium non inveniat.

Primae partes attribuendae profecto sunt caritati; sed caritas sine iustitia, quae legibus exprimitur, consistere non potest. Ambae simul incedere atque inter se compleri debent, cum ex unico fonte profluant, qui est Deus. Ceterum, ut ait S. Paulus, regnum Dei est «iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto» (Rom. 14, 17).

Haec habuimus, dilecti filii, quae de dignitate ac praestantia iuris canonici vobis diceremus, ut satius pateat vobis, quanti ponderis sit et quanti momenti opera, quam in provincia vobis concredita Ecclesiae sanctae navatis, et quantopere urgeat necessitas studiis iuris canonici incrementa afferendi.

Pergite, igitur, ut facitis, Ecclesiae leges in populi Dei notitiam et mores alacriter traducere, et curate pariter, ut Vestro probitatis exemplo vestroque iustitiae amore non solum legum ecclesiasticarum officium clare perspiciatur, sed etiam magis magisque eaedem leges a christiano populo colantur atque fidenti laetoque animo accipiantur. Haec ex animo ominantes, vobis qui praesentes adestis, vestrisque caris omnibus Apostolicam Benedictionem, benevolentiae et existimationis Nostrae pignus, peramanter in Domino impertimus.

                                              



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana