Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AL CONSIGLIO DELLA SEGRETERIA GENERALE
DEL SINODO DEI VESCOVI

Sabato, 8 marzo 1975

 

Libentissimo sane animo salutamus vos, Venerabiles Fratres, qui electi a postremo coetu Synodi Episcoporum ut efficeretis novum Consilium Secretariae Generalis eiusdem Synodi, primum hisce diebus convenistis, ut negotia ad Synodum pertinentia simul tractaretis.

Dum adhuc grata fruimur recordatione recentiorum Synodalium sessionum, conspectus vester qui post paucos menses Nobis hodie iterum praebetur, non solum in mentem revocat admirandum spectaculum ecclesialis caritatis atque communionis, quod eo tempore experti sumus, verum etiam testimonium alacris operae et pastoralis sapientiae, quod vos et ceteri Synodi Patres Nobiscum fraterna consuetudine coniuncti exhibuistis. Admodum igitur gaudemus et gratias agimus maximas de praesentia vestra, quae novi Vestri Consilii laudandam navitatem etiam palam testatur. Probe, enim novimus vobis haud levia incommoda suscipienda fuisse, ut cotidiana munera intermitteretis et adiutricem praestaretis operam Secretario Generali Synodi, sicut postulat officium vobis demandatum.

Peculiari modo vobis curae fuit elapsis diebus, ut diligenter expenderetur et apta ratione ordinaretur amplissima materiae moles, quam tertius coetus generalis Synodi Episcoporum Nobis suppeditavit, quaeque in argumento de evangelizatione versatur, latissimo sane atque implicato, sed maximi momenti ad vitam Ecclesiae: in hoc enim opere munus Ecclesiae proprium definitur atque continetur.

Ad rem quod attinet, vos certiores facere cupimus Nos magni aestimare fructus laborum vestrorum. Ex his, enim, melius perspicere poterimus, quae Fratres Nostri in Episcopatu pro bono totius Ecclesiae suaserunt, ut opus evangelizationis in mundo huius temporis novam impulsionem reciperet.

Praeterea in id etiam studia vestra hisce diebus contulistis, ut viae ac rationes excuterentur, quibus methodus in Synodo servanda expeditior et efficacior evadere posset. Hac super re Nobis sane erit cognoscere quae a vobis, pro vestra prudentia atque rerum usu, proponantur atque consulantur. Interea persuasum vobis sit, Nos consilia, animadversiones et suasiones vestras accurate ponderaturos esse ac nihil missum facturos, ut huiusmodi ecclesiale institutum, hoc est Synodus Episcoporum, futuro tempore effectus consequatur, ut confidimus, etiam salubriores; qua in re rationem habebimus sive novarum necessitatum, sive, ut par est, normarum quibus Synodus constituta est per Nostras Litteras motu proprio datas, a verbis incipientes «Apostolica Sollicitudo» (AAS 57, 1965, pp. 775-780).

Hoc mente ducti, flagrantia vota facimus, Venerabiles Fratres, ut munus vobis concreditum cum peritia, navitate, evangelico spiritu obire valeatis. Semper vos erigit conscientia magnae utilitatis, quam vestris laboribus sanctissimae fidei causae offertis. Ac dum Patrem luminum, a quo omne donum perfectum descendit (Cfr. Iac. 1, 17), impense deprecamur, ut vobis propitius adsit, vos dirigat et munerum suorum copia impleat, Apostolicam Benedictionem omnibus peramanter impertimus.

                                                



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana