Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AI MEMBRI DELLA SEGRETERIA GENERALE DEL SINODO

Venerdì, 28 novembre 1975
 

 

Venerabiles Fratres,

Magno animi oblectamento afficimur, quod hodie rursus nobis grata praebetur occasio vos coram excipiendi, qui Urbem petivistis, ut negotia ad Episcoporum Synodum pertinentia, simul tractaretis.

Praesens vester conventus, cuius est «adiutricem operam Secretario Generali Synodi Episcoporum praestare» (Ordo Synodi Episcoporum celebrandae, art. 13, § 5: AAS 63, 1971, p. 704), haud parva forsitan incommoda vobis attulerunt, cum necesse fuerit vestra cotidiana munera paulum intermittere; vobis igitur grati animi nostri sensus libenter significamus.

Dum vos oculis complectimur, cogitatio nostra ultro pervolat ad coetus Synodi Episcoporum anno praeterito celebratae; quae quidem non solum novum praebuit idemque praestantissimum testimonium ecclesialis communionis, sed etiam tam abundantem doctrinae consiliorum et propositorum copiam suppeditavit, quae sane postulant a nobis, ut in commodum universae Ecclesiae adhibeantur. Quare perplacet nobis hac uti opportunitate, ut iam nunc nuntiemus documentum a nobis propediem editum iri, quo quidem, e pastoralis sapientiae divitiis superioris Synodi ea capita deligentes, quae Ecclesiae universalis postulationibus magis respondeant, populum Dei adhortabimur, ut activas partes suscipiat in quibusdam operibus exsequendis, quae praecipui momenti sint.

Sed iam ad proximam Episcoporum Synodum sermo noster convertitur, cuius Coetum Generalem nobis indicere visum est in mensem Septembrem anni millesimi nongentesimi septuagesimi septimi. Argumentum autem quod expendetur in hac quaestione versabitur: De catechesi hoc nostro tempore tradenda, praesertim pueris atque iuvenibus.

Manifesto patet, hoc argumentum arcta necessitudine connecti cum quaestionibus, de quibus in praeterita Synodo disceptatum est. Revera pastoralis Ecclesiae actio non tota constitit in salutis nuntiatione, sed eo etiam spectat, ut qui salutis nuntium acceperint, ad christianae vitae maturitatem perveniant, «crescentes in scientia Dei» (Col. 1, 10), «et in gratia et cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi» (2 Petr. 3, 10).

Novimus sane, quemadmodum et vos qua pastores fere cotidie experimini, quanti ponderis sit et quam multiplex quaestio de catechesi tradenda in hodierna societate, tantopere immutata et mutationibus continenter obnoxia.

Fateri quidem possumus rem catecheticam recentioribus hisce temporibus multum profecisse. At ignotae non sunt difficultates, quibus tot animarum pastores hoc in apostolicae navitatis campo premuntur. Quaestiones enim positae sunt, quae nondum apte sunt solutae, et de quibus non pauci anxie ac serio se interrogant, non sine efficacis atque expeditae pastoralis actionis detrimento. Huc accedit, quod viae ac rationes hac in re saepe ineuntur, quae non satis tueri videntur rectam divini verbi nuntiationem ac sanae doctrinae integritatem.

Ad gravissimas has ponderandas quaestiones proximi synodales coetus advocantur; atque ab iisdem Ecclesia universa sententiam auctoritatis plenam fidenter exspectat, ut congruae christianorum institutioni nova aperiantur itinera, eaque spiritualibus cuiusvis aetatis necessitatibus accommodata.
Hinc supervacaneum sane est commemorare, quanti faciamus labores vestros, Venerabiles Fratres, in Consilio Secretariae Generalis Synodi, quantique aestimemus curam quam impenditis, cooperantes rite apparandis ipsius proximae Synodi laboribus. Quam ad rem, sedulam adhibite curam, ne ulla propositi argumenti praetereantur capita, quae vere praecipua sint, sed operam date ut omnia disceptationum elementa apto ordine ac dilucida expositione praesto sint iis, quibus de hoc argumento studia atque investigationes instituenda erunt.

Haec habuimus, quae ad vos, Venerabiles Fratres, diceremus, egregiam existimationem et fraternam dilectionem nostram vobis testantes. Preces autem quae pro vobis ex animo effundimus, ut desursum a Patre luminum copiosum vobis adiutorium proveniat, confirmare placet Apostolica Benedictione, quam peramanter omnibus impertimus.

                                              



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana