Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AD UN GRUPPO DI VESCOVI DELLA GERMANIA ORIENTALE
IN VISITA «AD LIMINA APOSTOLORUM»

Giovedì, 24 novembre 1977

 

Venerabiles Fratres,

Laeto animo recipimus in has aedes Vaticanas vos, qui in Urbem venistis ad visenda limina Apostolorum, gaudemusque quod Nobis datur sermonem paulisper conferre vobiscum, dignis Pastoribus communitatum catholicarum, spirituali vigore praeditarum, quae intra fines Reipublicae Democraticae Germanicae vobis sunt creditae quarumque sedes iurisdictionales esse cognoscuntur Erfordiae, Magdeburgi, Sverini.

Gratiam vobis habemus de verbis, obsequii plenis, quae Nobis fecistis per Venerabilem Fratrem Hugonem Aufderbeck, Administratorem Apostolicum Erfordiensem-Meiningensem, quibusque confirmastis vos et fideles vestros cum beati Petri Cathedra arcte esse coniunctos.

Itaque haec congressio quasi imago est illius communionis mentium et cordium, qua vos et communitates catholicae vestrae Ei adhaeretis, qui a Christo positus est quasi fundamentum visibile ipsius Ecclesiae. Re quidem vera - quemadmodum omnes probe novimus - haec ecclesialis «koinonia» - ut Gracco utamur votabulo - est imprimis proprietas invisibilis, a Spiritu Sancta effecta, qui Ecclesiam interius vivificat et in unum redigit tamquam eiusdem Ecclesiae unitatis principium (Cfr. Unitatis Redintegratio, 2). Sed est etiam nota visibilis; nam eadem unitas, secundum Christi voluntatem, congruenter ostenditur exterius, in Ecclesia particulari circa Episcopum et in Ecclesia universali circa beati Petri Successorem, quem Dominus petram set clavigerum Ecclesiae suae constituit (Matth. 16, 18-19) et Pastorem totius gregis sui (Io. 21, 15-17).

Animo grato erga Deum de brevi hoc tempore, quo hac ecclesiali communione impensius possumus frui, paulum commorari libet in perpendendis una vobiscum condicionibus communitatum vestrarum catholicarum ac quidem hac ipsa aetate difficili, quam illae transigunt; cupimusque vos firmare ad officium apostolicum postea obeundum. Idem fieri continget inter vos et Cooperatores Nostros in variis Dicasteriis Romanae Curiae versantibus, quibus relationes vestras de actione pastorali exhibebitis et quibuscum consilia inibitis de rebus in futurum agendis.

Ad Nos quod attinet, humane vos hortamur, ut sedulo pergatis navitatem ecclesiasticam apte disponere in territoriis, quae ut Administratores Apostolici interea nomine et auctoritate Nostra vos moderamini, sed cunctis facultatibus instructi omnibusque obligationibus astricti, quae Episcoporum residentialium sunt propriae. Etenim cura animarum recte ordinata postulat, ut Praesul adiuvetur a Curia episcopali eaque valida, quae, varia complectens officia, dirigat aptoque nexu componat apostolicae vitae formas sacerdotum, religiosorum, religiosarum necnon laicorum cooperationem tot in campis actionis ecclesiasticae.

Peculiari vero modo vos monemus, ut numquam imminuta sollicitudine et sollertia curas impendatis rei catecheticae, omnibus Christifidelium ordinibus adhibendae. Ut notum est, a recenti Coetu Generali Synodi Episcoporum eadem opera fide instituendi baptizatos, praesertim pueros et iuvenes, ut causa urgens est proposita, quamquam graves interdum difficultates afferuntur ipsi usui huius iuris et officii Ecclesiae, quae aboleri omnino non possunt. Delegatus vester ad illum Coetum, Venerabilis Frater Ioachimus Meisner, Auxiliaris Episcopus Administratoris Apostolici Erfordiensis-Meiningensis, sine dubio rettulit ad vos vel referet de exitu disceptationum synodalium atque de mentium inclinatione inde exorta.

Nosmet ipsi autem vos hortamur, ut ad hunc apostolatum catecheticum summo cum animorum vigore porro incumbatis, quatenus sive ad pueros sive ad iuvenes sive ad adultos pertinet; ad quorum utilitatem promoveatis oportet actionem pastoralem etiam quoad doctrinam christianumque ingenii cultum (Cfr. Directorium Catechisticum Generale, 97: AAS 64 (1972) 156).

Praeterea vos commonemus, ut indefessa cum diligentia et paterno cum amore adulescentibus adsitis, qui ad sacerdotium ineundum se praeparant in tribus domibus eorum institutioni destinatis intra fines iurisdictionum vestrarum, id est in Seminario regionali Erfordiensi, in Opere Sancti Norberti Magdeburgensi et in Seminario Huysburgensi. Quin immo, hac oblata occasione vos rogamus, ut cunctis iis Seminarii alumnis salutem ac Benedictionem Nostram nuntietis eosque certiores reddatis Nos ipsorum saepe meminisse in precibus; quas Nos propterea fundere, ut ad futura munera illi digne se componant et suo tempore ab Episcopis idonei inveniantur, ut cultui Dei et ministerio Ecclesiae devoveantur.

Venerabiles Fratres, post reditum in amoenas regiones vestras, perseverate, quaesumus, officium vestrum episcopale studiose implere, licet difficultates his temporibus obstent. Sint vobis quasi lux irradians in via egregiae illae normae Concilii Vaticani Secundi, quae Decreto de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia continentur. Ad hoc quod attinet, in lumine ponere volumus potissimum eiusdem Decreti secundi capitis doctrinam de munere dotendi, sanctificandi et regendi portionem Populi Dei, unicuique vestrum commissam.

Precationibus Nostris vos confirmare satagimus, Deo supplicantes, ut, Beata Maria Virgine, Regina Apostolorum, et Sanctis Caelitibus vestris, praesertim Sancta Norberto, Archiepiscopo Magdeburgensi, intercedentibus, vos roboret et soletur in aspero labore cotidiano.

Auspex demum et pignus caelestium donorum sit Apostolica Benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, sacerdotibus operam vobiscum sociantibus, utriusque sexus religiosis et fidelibus universis, curae pastorali vestrae concreditis, ex animo impertimus.

                            



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana