Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI VESCOVI DELLA BAVIERA
IN VISITA «AD LIMINA APOSTOLORUM»

Giovedì, 13 ottobre 1977

 

Venerabiles Fratres,

«Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum» (Ps. 133, 1): cuius versus ipse sonus - ut ait Sanctus Augustinus - «tam dulcis est quam dulcis est caritas quae facit fratres habitare in unum» (S. AUGUSTINI Enarr. in Ps. 132: PL 37, 1729). Re quidem vera valde gaudemus quod denuo, hoc anno vertente, Nobis datur, ut fraterna congressione cum Episcopis Germaniae, Apostolorum limina visentibus, fruamur. Vos quidem, ut eos, qui ante venerunt, ex animo consalutamus, praesertim Iosephum Cardinalem Ratzinger, Archiepiscopum Monacensem et Frisingensem, atque Elmarum Mariam Kredel, Archiepiscopum Bambergensem.

De egregiis verbis et optimis ominibus, quae hic Venerabilis Frater Noster, nomine etiam ceterorum Praesulum, modo protulit, gratias agimus plurimas. Profecto exterior ostensio reverentiae, obsequii, dilectionis, quam ob diem natalem Nostrum fieri contingit, signum est interioris illius coniunctionis, qua membra Ecclesiae cum visibili eius Capite socientur oportet.

Dum vos conspicimus, mens Nostra simul ad dioeceses vestras Bavaricas convertitur, quas hic repraesentatis. Grato et gi-atulabundo animo cogitamus de diligentia, qua istas portiones gregis dominici, vobis commissas, curatis atque fovetis. Relationibus quinquennalibus, quas Apostolicae Sedi exhibuistis, et de profectu vitae christianae apud vos et de difficultatibus, quibus ea obstruitur, sumus edocti.

Ex praecepto Iesu Christi munus Nostrum est, ut vos, Fratres in Episcopatu, confirmemus (Cfr. Luc. 22, 32); confirmare volumus etiam cooperatores vestros, sacerdotes, religiosos, laicos, qui, impigre se devoventes, in agro Dei excolendo una vobiscum «portant pondus aestus et diei» (Cfr. Matth. 20, 12).

In gente catholica vestra - quemadmodum idem Venerabilis Frater Noster Iosephus Cardinalis Ratzinger affirmavit - amor erga Ecclesiam eiusque sinceram Traditionem necnon observantia in beati Petri Successores alte sunt insita, Fides christiana, praeclara hereditas a maioribus accepta, etiamnum apud vos vivit et viget non solum in claris institutis, ad Ecclesiam vel ad cultum humanum pertinentibus, sed etiam in ipsa populari religiositate. Quae quidem – ut in Adhortatione Apostolica, a verbis «Evangelii Nuntiandi» incipiente, diximus - «si congruenter dirigatur, ac potissimum per evangelizandi viam rationemque, multis quoque bonis . . . uber est» (PAULI PP. VI Evangelii Nuntiandi: AAS 68 (1976) 37-38). Reiectis igitur conatibus huius pietatis popularis formas dissolvendi, necesse est eas servare, promovere et, si oportet, a rebus minus aptis mundare.

Ad haec quod attinet, cum laude memoramus cultum marialem, quo fideles Vestri fervere cognoscuntur; cui rei documento sunt, praeter alia, multitudines ad sanctuarium oppidi Altötting vulgo appellati et intra fines Passaviensis dioecesis positi, confluentes et consecratio, qua gens vestra Deiparae Virgini, «Patronae Bavariae», se publice addixit.

Participamus autem etiam sollicitudines vestras de periculis, quae gregibus vestris impendent. Etenim progrediens ille «saecularismus», qui fere ubique in societate humana temporibus accidit nostris, perniciosam vim etiam ad illos potest habere. Omni igitur studio est annitendum, ut hoc malum propulsetur ac «bonum sal», de quo Dominus in Evangelio loquitur, re vera salubriter et efficaciter operetur.

Alia difficultas, quae cum priore arcte conectitur, est alienatio et disiunctio multorum a doctrina christiana et ab Ecclesia. Propterea nunc cum maxime postulatur, ut Episcopi sint testes fidei invicti et nuntium Christi, nullatenus imminutum vel adulteratum, profiteantur. Itaque hoc discrimen, in quo fides apud non paucos versatur, una cum «saecularismo» illo, renovationem, a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo propositam, reddere potest difficiliorem, ne dicamus impedire. Haec autem renovatio ex intima conscientia debet oriri, ita ut christianus reapse «ex fide vivat» (Cfr. Rom. 1, 17).

Ad quod consequendum institutio de veritatibus eiusdem fidei est summi momenti. Quod etiam Synodus Episcoporum quae nunc agitur et in qua magnam spem collocamus, aperte testatur. Novimus vos huic institutioni vigiles curas impendere, praesertim apud eos, qui educantur, et in re pastorali, quae respicit Sacramenta. Liceat Nobis vos hodie accendere ad geminandos Iabores in tanti ponderis causa. Quorum laborum in partem vocandi sunt etiam religiosi ac religiosae, qui apud vos sunt numero satis frequentes, et laici. Ceterum haec renovatio continua quadam ratione est facienda, ac quidem sapienter, constanter, intrepide.

Haec cum verbis consonant, quibus Sanctus Paulus Timotheum, operis socium, monuit: «praedica verbum, insta opportune importune, argue, increpa, obsecra, in omni patientia et doctrina. Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt . . . Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple» (2 Tim. 4, 2-5). Haec hortamenta uno nomine caritatis comprehenduntur, quae, ut sententia utamur Doctoris Hipponensis, «ad alios se inclinat, ad alios se erigit; aliis blanda, aliis severa, nulli inimica, omnibus mater» (S. AUGUSTINI De catechizandis rudibus, 15: PL 40, 328). Hac mente ducti, vobis, Venerabiles Fratres, et gregibus curae uniuscuiusque vestrum creditis, Benedictionem Apostolicam, superni solacii et roboris auspicem, libentissime impertimus.

                                



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana