Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI PADRI SINODALI A CONCLUSIONE
DELLA QUARTA ASSEMBLEA GENERALE

Sabato, 29 ottobre 1977

 

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,

Quoniam ad finem quinti huius Coetus Synodi Episcoporum est perventum, vos per Antonium Cardinalem Ribeiro, Patriarcham Lisbonensem, Nobis vale dicere statuistis atque animorum sensus testari, quibus in hac discessione movemini.

Ad Nos quod attinet, gratias vobis agimus plurimas salutemque reddimus fraterne. Postquam per mensem impense disceptavistis de argumento, quod magni momenti est pro futura Ecclesiae vita, id est de catechesi, iam profecturi estis ad sedes vestras vestraque munera resumenda, id propositum habentes, ut ad renovatam actionem catecheticam in regionibus vestris diligenter incumbatis.

Per hoc tempus unusquisque vestrum propriam experientiam cum ceteris sodalibus studuit communicare et scientiae suae adiumenta fructusque, in vitae usu collectos, afferre, eo consilio ut in Ecclesia res catechetica promoveretur atque adeo «in hominibus fides, per doctrinam illustrata, viva fieret atque explicita et operosa» (Cfr. Christus Dominus, 14). Hoc vero praestitistis non quidem pervestigationibus theoreticis et historicis - quae aliis in campis utiles sunt - sed potius ad finem quam maxime pastoralem contendentes; quatenus videlicet ducebamini experientia vestra, ut animarum Pastores cotidie participantes angustias ac difficultates, in quibus homines aetate nostra versantur. Propter ipsam hanc indolem pastoralem hic Coetus synodalis laetos felicesque exitus habet.

Conscii gravis momenti, quod tribuatur oportet huic formae Verbum Domini annuntiandi hominibus nostri temporis, Romam vos ascivimus, ad sepulcrum beati Petri, propter hos duos fines speciales et proximos, qui in Litteris, a verbis «Apostolica Sollicitudo» incipientibus motuque proprio datis, continentur quique his verbis enuntiantur: «opportunos nuntios invicem communicare; consilia conferre circa negotia, quorum causa Synodus singulis vicibus convocabitur» (PAULI PP. VI Apostolica Sollicitudo: AAS 57 (1965) 777).

Multa ergo, quae ex cuiusque experientia sunt percepta, ad communem utilitatem in medium sunt prolata, multa sunt proposita, ut actio catechetica in universa Ecclesia efficacior fieret ac quidem in omnibus rerum hominumque ordinibus.

Conclusiones vero, sub finem confectae, a vobis exponendae erunt Fratribus vestris in Episcopatu, cum ad dioeceses et officia vestra redieritis. Scilicet ignem, quo ardebatis, tradetis - ut probe confidimus - iis, qui vobiscum in munere pastorali sociantur. Ita fiet, ut Synodus quoad catechesim novam mentium incitationem inducat, eo pertinentem, ut in agendo novae viae ineantur, catechistae aptius formentur, subsidia ad rem accuratius quaerantur, servatis quidem sapientibus legibus canonicis, quae hac in provincia vigent, et normis, quae in «Directorio Catechistico Generali» proponuntur, a Sacra Congregatione pro Clericis edito et a Nobis approbato et confirmato.

Non pauci ex vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, opportune conati sunt causas explanare discriminis, in quo catechesis per hos annos proxime praeteritos fuit. Nos vero arbitramur non opus esse eiusmodi difficultates nunc pertractare, sed potius vos monere, ut futura tempora intueamini, atque per vos hortari cunctos, qui christiani nominis officium sentiunt, ad conitendum, ut ex hac Synodo actio catechetica renovata in universam Ecclesiam emanet.

Haec impulsio, quasi orbes efficiens magis magisque augescentes, a Synodo pertinget ad Coetus episcopales Orientis et Occidentis et ex his ad paroecias, ad familias, ad scholas, ad consociationes, in nomine Christi ac ductu Pastorum legitimorum congregatas. Hanc ergo continuam renovationem catecheseos Episcopi, qui in variis mundi partibus degunt, una cum Christi Vicario, promovebunt, dirigent, sustinebunt, arcte coniuncti cum sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus atque laicis, qui perspectam habent praestantiam et pulchritudinem huius apostolatus. Ceterum hic est sensus et vis nuntii ad Populum Dei, qui hodie, cum finis fit huius Coetus Synodi Episcoporum, ex urbe Roma ad totam Ecclesiam perfertur.

Opus patratum respicientes, fatemur Nos admodum laetari quod de praecipuis capitibus catecheseos sodales hic praesentes consenserunt et quod res perutiles sub exitum suaserunt, quae, congestae in triginta quattuor propositiones, Nobis sunt traditae. Nos quidem attente de iis cognoscemus, perinde ac de ceteris scriptionibus, quae Nobis sunt exhibitae. Libenter deinde ea, quae magis expedire visa erunt, voto a vobis significato obsecundantes, universae Ecclesiae patefaciemus.

Ante omnia Nos laetamur quod inculcatum est ipsorum Episcoporum officium vigilandi atque curandi, ut in tota catechesi semper conservetur plena fidelitas erga Verbum Dei, sicut id nobis notum factum est divina Revelatione ac traditum per saecula ab Ecclesiae Magisterio. Sine dubio idem hoc vigilandi munus tangit etiam alias formas explicandi Verbum Dei, scilicet a generali eius nuntiatione sive evangelizatione, per proclamationem in sacra Liturgia seu per praedicationem, usque ad altiorem eius investigationem in theologia. Verumtamen cura vigilans catechesi adhibenda est profecto una ex partibus talis officii in illo ipso, qui a Christo constitutus est Pastor ac Magister in Ecclesia eius. Nolumus vero hic repetere, quantopere tordi sit Nobis opus defendendi ac provehendi sanam doctrinam. Nam de eadem illa cura Nostra nuntius, quem dedimus omnibus Episcopis expleto primo quinquennio post exactum Concilium Vaticanum Secundum, habet et servat omne suum pondus ac momentum (Cfr. PAULI PP. VI Quinque iam Anni; AAS 63 (1971) 97-106). Fidelitas autem erga depositum Revelationis manifesto pariter postulat, ne ulla taceatur essentialis veritas fidei. «Populus quidem, curis nostris commissus, iure sacro, de quo cedere nequit, fruitur accipiendi verbum Dei, totum scilicet Verbum Dei» (PAULI PP. VI Quinque iam Anni: AAS 63 (1971) 99-100).

Deinde magno Nobis solacio fuit animadvertere ab omnibus denotatam esse summam necessitatem bene dispositae et ordinatae catecheseos, quoniam talis meditata inquisitio in ipsum mysterium christianum praecipue distinguit catechesim ipsam ab omnibus ceteris modis exhibendi Verbum Dei. Hoc vos ipsi clare docuistis et extulistis, persuasum, habentes neminem posse ad integram veritatem perveni ex sola aliqua simplici experientia, id est sine idonea explanatione nuntii Christi, qui est «Via, Veritas et Vita» (Io. 14, 6) alpha et omega, principium et finis omnium rerum (Apoc. 22, 13). Integra autem demonstratio nuntii Christi evidenter etiam continet explicationem moralium eius principiorum, ratione habita tum singulorum hominum tum totius societatis. Educare igitur ad fidem ipsos parvulos et iuvenes nostrarum communitatum christianarum significabit eos simul educare ad «sequelam Christi», quemadmodum bene Nobis indicavistis in duodecima propositione Nobis tradita. Hic praeterea sensus est doctrinae Sancti Ioannis Apostoli, cum admonuit: «Qui dicit: "Novi eum", et mandata eius non servat, mendax est» (1 Io. 2, 4).

Praeterea plane consentimus vobis magna cum auctoritate extollentibus necessitatem quarundam formularum principalium, quae permittant atque efhciant, ut veritates fidei doctrinaeque moralis christianae apte et accurate declarentur. Tales formulae, si mandantur memoriae, multum favent certae ac stabili rerum cognitioni, sicut vos etiam animadvertistis in propositione undevicesima Nobis exhibita et in ipso nuntio ad Populum Dei, ad universam Ecclesiam hodie diffuso. Inter illas autem formulas merito numeravistis potissimas sententias biblicas, praesertim e Novo Testamento excerptas, atque liturgicos textus, qui inserviunt orationi communi perficiendae et fidei confessioni faciliori reddendae.

Postremo agnoscimus nunc magis quam umquam alias urgere set premere ipsam appellationem pro libertate Ecclesiae, ut ea implere valeat hoc suum munus instruendi proprios filios ac filias in christiana fide. Pro dolor!, nationes non paucae sunt, apud quas singulorum hominum ius ad religiosam libertatem, familiarum ius ad institutionem filiorum, communitatum religiosarum ius ad educationem propriorum membrorum calcatur omnino vel saltem iniuste coartatur.
Hoc igitur perquam sollemni tempore Nos iterum obsecramus populorum gubernatores, ut - ad bonum etiam suarum ipsarum Nationum - observent ius hominum et communitatum religiosarum ad libertatem tum socialem tum politicam in rebus religionis. Etenim, «inviolabilia hominis iura tueri ac promovere ad cuiusvis potestatis civilis officium essentialiter pertinet» (Dignitatis Humanae, 6).

Postquam ergo sic vobis aperuimus non nullas cogitationes Nostras de eminentioribus quibusdam rebus argumenti, in fraterna hac congressione pertractati, oportere arbitramur, antequam finem ditendi faciamus, ut gratias agamus omnibus ac singulis, qui varias partes suas contulerunt ad praeparandum ordinateque celebrandum quintum hunc Coetum synodalem. Gratiarum haec actio Nostra complectitur in primis Praesides Delegatos, tum Relatorem ac Secretarium Generalem necnon Secretarium specialem eiusque adiutores, tum etiam cunctos, qui paratis promptisque animis multiplici ratione hoc magni pretii ministerium praestiterunt Romano Pontifici et lectissimo huic conventui eorum, qui Episcopos totius orbis terrarum repraesentant.

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii, discedentes iam a vobis, rogamus, ut salutationem ac Benedictionem Patris Communis domum referatis ad vestros in Episcopatu Fratres, ad sacerdotes vestros adiutores, ad religiosos ac religiosas sodales et ad universos laicos fideles in opere catechetico versantes. Confirmet, laetificet, vivificet nos omnes Spiritus Sanctus atque ad renovatam concordemque actionem disponat, «ut sermo Dei currat et clarificetur» (2 Thess. 3, 1). Hac mente ducti, vobismet ipsis, qui hic praesentes adestis, effusa caritate benedicimus.

                                  



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana