Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI VESCOVI DELL’AUSTRIA
IN VISITA «AD LIMINA APOSTOLORUM»

Martedì, 13 settembre 1977

 

Venerabiles Fratres,

Ex animo consalutamus vos in communi hac felicique congressione dum visitationem vestram «ad limina» peragitis. In vobis autem et per vos - qui nempe Pastores estis dioecesium totius Austriae - salutamus simul ex longinquo vestros in Episcopatu ac Presbyteratu fratres tum etiam Sodales familiarum religiosarum nec non singulos Christifideles vestrarum in patria dioecesium.

Tibi vero gratias magnas habemus, Venerabilis Frater Noster, de honorificis sane verbis quae pro cunctis pariter Episcopis praesentibus ad Nos modo fecisti. Libenter quidem hanc opportunitatem adhibemus ut iterum ipsi Nos coram gratulemur tibi vehementer argenteum Episcopatus tui iubilaeum beneque precemur fructuosam ulteriorem operam in officio episcopali tuo, quem ad modum scripsimus tibi in datis nuper litteris Nostris.

Venerabiles Fratres: visitatio vestra «ad limina» - scilicet ad ipsa Apostolorum sepulchra - coniuncta cum quinquennali relatione de ecclesiali et religiosa vita dioecesium vestrarum praebet optabilem quandam ac peraptam occasionem ut altius perspiciatis episcopale munus vestrum in ecclesia et societate huius temporis, ut acriter expendatis opera iam effecta, ut nova proposita et consilia ineatis. Sed hic idem eventus in primis causa est cur gratiae laudesque Deo tribuantur omnium bonorum Largitori.

Sicut tu, Venerabilis Frater Noster, in salutatione tua significavisti et Nos deinceps subtilius ex relationibus vestris cognoscemus, religiosa et ecclesiastica vita demonstrat hodie in pluribus partibus communitatis vestrae localis multa Signa alicuius pervadentis renovationis novaeque instaurationis quae magnam prae se fert spem, etsi non paucae difficultates et pericula instant. Tu ipse memoravisti latius invalescentem apostolatum laicorum atque paulatim crescentem numerum vocationum sacerdotalium et religiosarum una cum reintegrata aestimatione vitae orationis. Haec solacii plena indicia denique sunt fructus etiam tum vestrae omnium indefatigabilis navitatis tum pastoralis assiduitatis sacerdotum tum alacris obsequii populorum vestrorum fideliter exsequentium doctrinas normasque Concilii Vaticani Secundi. Ipsae porro Synodi vestrae dioecesanae, quae hac de re egerunt, praeclarum reddunt huius veritatis testimonium. Deus, qui Ecclesiae nostri saeculi concessit peculiare gratiae tempus in eodem Concilio, iuxta perseverantem nostram ac patientem operam non omittet illud gratiae donum magis usque explicare ad hominum salutem ac tandem ad plenum perducere effectum.

Postquam in liturgiae sacrae actionisque pastoralis provincia res salutariter accommodatae sunt et ordinatae, Ecclesia iam hodie intentius dirigit animum suum ad praecipuum officium suum praedicandi boni nuntii ac fidei tradendae, ad evangelizationem et catechesim - prout testantur clare ipsa argumenta tam superioris quam imminentis Synodi Episcoporum.

«Fides ex auditu», dicit Apostolus Paulus ideoque rogat simul: «quomodo credent ei quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante?» (Rom. 10, 17; 14). Ita omnino in renovationis processu post Concilium assignatur principale quoddam momentum animosae set incorruptae nuntiationi fidei, temporibus tamen nostris aptatae. «Opportune importune» (2 Tim. 4, 2) proclamandum est etiam in hodierna societate, ubi pluralismus viget, integrum Dei verbum eiusque sancta voluntas et lex reducenda est in mentem ac memoriam tamquam suprema et valida regula moralis hominum actionis. Quod vos, Venerabiles Fratres, recens fecistis constanter cum de inviolabili dignitate ac tutela vitae humanae disputaretur. Nolite frangi aut debilitari animo propter tristem condicionem rerum. Etenim quanto magis hodie in civitatibus et societatibus moralia principia primi ordinis ac normae honeste agendi in dubium vocantur, tanto vehementius fortiusque nuntiari oportet ipsis fidelibus ante omnes integrum evangelium Iesu Christi, tanto magis illos formari et instrui nocesse est in maturos Christianos qui intima ex persuasione fidem Christianam profiteantur suamque pariter vitam constituant secundum eandem illam fidem.

Hac in re primarium pondus habent praesertim explicatio fidei et educatio ad fidem in scholis ac potissimum in familiis. Valde idcirco gaudemus quod ex consilio vestrae Episcopalis Conferentiae collocabitis singularem cogitationem diligentiamque in ipsa familia, immo cogitatis proprium «Annum Familiae» celebrare. Cura enim de matrimonio et familia hodie unum est praestantissimorum munerum cuiusvis operae pastoralis quae vitam tangit temporibusque respondet. Familia quidem princeps cellula est non tantum humanae societatis verum ipsius Ecclesiae. A Concilio Vaticano Secundo familia iure appellatur «velut Ecclesia domestica» in qua «parentes verbo et exemplo sint pro filiis suis primi fidei praecones» (Lumen Gentium, 11).

Ex sana et solida condicione familiae - quae est totius religiosae hominum vitae fons - exspectantur efficacissimi impulsus ad renovationem et excitationem tum communitatum paroecialium tum ipsarum dioecesium quin immo universae Ecclesiae. Erit igitur praecellens officium sacerdotum atque animarum curatorum verbis vivis et consiliis et factis adiuvare familias ad reperiendam et efferendam abundantiam bonorum in illis iam praesentium eodemque tempore ostendere quibus modis haec bona augeri possint et adhiberi in ipsa vita societatis. Christiana insuper familia vere vivens transit vicissim ex se in apostolicam et actuosam familiam inter adiuncta vitae cotidianae. Tales familiae hodie satisfacient pro Ecclesia instanti necessitati quae acerbe sentitur; fient enim ipsae - ut Concilium sibi persuasit - «seminaria . . . apostolatus laicorum necnon vocationum sacerdotalium et religiosarum» (Ad Gentes, 19). Alio similiter documento idem Concilium docet: «familiae . . . spiritu fidei, caritatis et pietatis animatae, veluti primum seminarium fiunt» (Optatam Totius, 2).

Pro vobis ergo et pro sociis Vestri operis ex animo benedicentes precamur ut renovata pastoralis actio de familia acceleret in dioecesibus vestris hos pretiosos fructus quos Ecclesia hodie tam sitientes appetit. Ad extremum vero invocamus super industriam episcopalem vestram lumen Dei auxiliumque gratiae et tamquam illorum caelestium donorum pignus impertimus ex imo pectore peculiarem Nostram Apostolicam Benedictionem vobis et fratribus episcopis vestris, sacerdotibus et religiosis sicut et fidelibus universis dioecesium vestrarum - nominatim aegrotis atque varie adflictis inter eos.

                             



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana