Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AGLI ABATI E PRIORI CONVENTUALI
DELLA CONFEDERAZIONE BENEDETTINA

Venerdì, 23 settembre 1977

 

Dilecti filii,

Magno cum caritatis affectu vos consalutamus, qui in unum convenistis, ut collatis consiliis de quibusdam institutionis monasticae vestrae quaestionibus ac de rebus ad Anselmianum Athenaeum pertinentibus tractaretis, necnon ut electiones ad ipsam Confoederationem Benedictinam spectantes perageretis. Statim occasionem nanciscimur novo Abbati Primati, modo electo, Victori Dammertz et, qui eum proxime praecessit, Remberto Weakland, ad Sedem archiepiscopalem Milvauchiensem promoto, ex animo gratulandi, fructuosam munerum perfunctionem precantes.

Ipse conspectus vester menti Nostrae quasi repraesentat venerandum patrem legiferum vestrum, Sanctum Benedictum, qui, «spiritu iustorum omnium plenus», ut ait Sanctus Gregorius Magnus (S. GREGORII MAGNI Mor., II, 8: PL 66, 150), «caritate in Deum et proximos excelluit, fuit gravis et placidus, pollenti apud omnes auctoritate» (PII XII Homilia habita die 18 sept. 1947: AAS 39 (1947) 453). Hic ergo viam vobis commonstrat, qua Deo adhaereatis ac terrenam civitatem quam maxime adiuvetis.

Via monastica his ipsis diebus, quibus vitam degimus et omnia fere celerrimo cursu progrediuntur et mutantur, nihil amisit de momento suo ac de illa qualitate, qua cuique aetati ea accommodata efficitur. Sine dubio necessitatum, quae nunc ortae sunt, etiam monachi rationem ducant oportet, sed ipsa substantia conversationis vestrae, si ita loqui possumus, semper vigere debet, cum non sit obnoxia transitoriis temporum adiunctis.

Estote ergo quod estis! Qui ohm truce, libro, aratro regiones, a christiano humanoque cultu adhuc remotas, excoluistis, hoc saluberrimum pergite opus, Iicet novis modis, quatenus postuletur, inductis.

Vos, qui frequentes adestis, quasi imaginem chori exprimere videmini, cuius est Deum laudare et pro hominibus fundere preces ad Dominum. In societate coenobiali, quam Sanctus Benedictus condidit, quaeque ad perfectionem caritatis debet contendere, virtuti religionis, ut patet, plurimum est semper tribuendum. Quod quidem «opus Dei» est simul quasi quoddam instrumentum sanctificationis uniuscuiusque vestrum. Si ergo ex hoc fonte vires spirituales hauritis, laeti persolvitis Officium divinum singulique haec verba Sancti Augustini potestis iterare: «Psalterium meum, gaudium meum» (S. AUGUSTINI Enarr. in Ps. 137, 3: PL 37, 1775). Peculiari vero ratione post institutam ab Ecclesia renovationem liturgicam, quae a Concilio Vaticano Secundo manavit, opera etiam vobis erit conferenda, ut, quantum in vobis est positum, sacri ritus digne perficiantur et fideles eos plenius intellegant, actuosius participent.

Intuemur hic magnum numerum abbatum, quorum munus in Ordine Vestro amplum est et grave. Ipse enim, qui hoc «patris» nomine appellatur, secundum Regulam Sancti Benedicti «Christi agere vices in monasterio creditur» (Cfr. S. BENEDICTI Regula, c. 2). Animadvertendum est omnino hoc verbum «creditur», quippe quo demonstretur oboedientiam religiosam inniti debere in fide. Qui ergo «servitium sanctum professi sunt» (Ibid. 5. c.), memores sint auctoritatem abbatis cum auctoritate divina coniungi, «quia oboedientia, quae maioribus praebetur, Deo exhibetur. Ipse enim dixit: Qui vos audit, me audit» (Ibid.).

Haec sententiae legiferi patris vestri optime consonant cum doctrina Concilii Vaticani Secundi: «religiosi, Spiritu Sancta movente, Superioribus, vices Dei gerentibus, in fide sese subiciant» (Perfectae Caritatis, 14). Haec sodalium mentibus penitus sunt insinuanda, quoniam, ut notum est, oboedientia hac aetate fere ubique non leves habet difficultates.

Quaedam nunc attingere placet, quae Conventui Vestro sunt proposita. Sermo apud vos factum est de caelibatu in vita monastica. Liquet eum non vocari posse in controversiam, cum sit pars consecrationis, quae fit in statu religioso idemque unum ex elementis praecipuis agnoscatur, quibus communitates constituantur. Novo quodam splendore effulgeat ante oculos mentium vestrarum spiritualis pulchritudo integritatis animi et corporis, qua monachus, nihil sibi reservans, Christo virgini eiusque virgini Matri assimilatur. Eo quod «conversionem morum» promisit, cotidie debet anniti, ut ea auferat, arceat, devitet, quibus impediri possit, ne indiviso corde serviat Deo. Abbas filios suos sollicite adiuvet, ut hoc puritatis donum inviolate tueantur. Ad haec etiam verba eiusdem Concilii Vaticani Secondi attendat: «Meminerint insuper omnes, praesertim Superiores, castitatem securius servari cum inter sodales vera dilectio fraterna in vita communi viget» (Ibid. 12).

Curas etiam intenditis in illud veluti cor Confoederationis vestrae, in Athenaeum et Collegium Sancti Anselmi, eo consilio, ut haec pietatis et studiorum sedes aptius in dies Ecclesiae et Vestro Ordini prosit. Quam voluntatem maxime probamus, cupientes, ut hoc vitae monasticae et altiorum disciplinarum domicilium, cuius egregius fautor exstitit Leo XIII, Decessor Noster, hac aetate et futuris temporibus, Deo donante, prosperetur.

Vota denique facimus, ut Confoederatio Benedictina, quae caritate mutua potissimum continetur et laetos iam attulit fructus, magis in dies stabiliatur, corroboretur, incrementis proficiat, quatenus praesertim monasteria, quamvis autonomia, quam dicunt, fruantur, in eam inserta se esse plane sentiant et inde agant, non neglecta quidem coniunctione cum Ecclesiis localibus.

Maxime vero per authenticam vitam monasticam, quam Sanctus Benedictus exemplo et Regula docuit, eadem Confoederatio «Christi bonum odorem» (Cfr. 2 Cor. 2, 15), ut antea fecit, sic et nunc diffundat, qui mundum vivificet et recreet. Hoc optatum, hanc curam Nostram proferentes, vobis astantibus et singulis, qui diligentiae vestrae sunt concrediti, Benedictionem Apostolicam, caeIestis gratiae, roboris, solacii auspicem, amantissime impertimus.

                             



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana