Index   Back Top Print

[ LA ]

MESSAGGIO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
IN OCCASIONE DEL 150° ANNIVERSARIO
DELL’ARCIDIOCESI DI FRIBURGO IN BRISGOVIA

Domenica, 25 settembre 1977

 

Carolo Gnadinger
Episcopo titulo Celerinensi
Vicario Capitulari Friburgensi

Quo erat studio gregis sibi commissi, Hermannus Schaufele, Praesul Friburgensis, iubilaeum litteris pastoralibus editis indixerat ob CL annos expletos ab ipsa sua archidioecesi constituta. Attamen, ex inscrutabili Dei consilio, idem ante paucos menses e vivis est subito eruptus. Quem ob luctum sollemnia externa, ad memoriam illam celebrandam instituta, non amplius aguntur, manet tamen nobile propositum spirituale, quod sacer Pastor ille est persecutus.

E plurium dioecesium territoriis conflata, Friburgensis Ecclesia per hoc temporis spatium graves quasdam difficultates pertulit quidem, sed simul religioso vigore cleri et fidelium est illustrata. Missis aliis rebus, iuvat memorare in urbe Friburgo esse sedem primariam optime meritae sodalitatis, cui nomen «Caritas», cuiusque actio saluberrima finibus Germaniae nequaquam continetur.

Archidioecesis ista, quemadmodum defunctus ille Pater et rector in praedictis litteris animadvertit, hac aetate res adversas experitur, quibus multis aliis locis laboratur: agitur nempe de saecularizatione, quam dicunt, humanae societatis. Volens ergo fidem, ex qua vivatur, provehere, hanc sententiam ille iubilaeo, producendo in annum, proposuit : «Conitendum, ut homines futuro etiam tempore credant»; posteritati vero eadem fidem tradi oportere opera testium magnanimorum, praesertim sacerdotum et eorum, qui peculiaribus vinculis se Deo obligaverunt; horum tamen numerum valde esse deminutum.

Omnes ergo, quibus religionis catholicae conservatio et auctus sunt tordi, impense monentur, ut, ultimam veluti voluntatem mortui Archiepiscopi exsequentes, potissimum die XVI mensis Octobris hoc anno, «Dominum messis» instantius rogent, «ut mittat operarios in messem suam» (Luc. 10. 2).

Praeterea parentes christiani et sacrorum administri, maxime ii, qui in animarum cura versantur, aliique studeant adulescentes, in quibus divinae vocationis semina deprehendamur, ad sacerdotium vel vitam religiosam dirigere, refellentes praeiudicatas opiniones, quae aetate nostra adversus tam praecelsa munera proferuntur. Tota enim communitas credentium sciat se conscientiae officio teneri circa huiusmodi candidatos, in quibus spes Ecclesiae magnam partem consistit.

Nos vero ad has orationes adiungemus precationes Nostras, Deum obsecrantes, ut archidioecesi isti Friburgensi ampliora in dies incrementa concedat. Quorum auspex sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater, necnon alteri Episcopo Auxiliari Ansgario Saier, clero et populo fideli eiusdem Ecclesiae Friburgensis peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die xxv mensis Septembris, anno MCMLXXVII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

PAULUS PP. VI



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana