Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
IN APERTURA DEI LAVORI DELLA
IV ASSEMBLEA GENERALE DEL SINODO DEI VESCOVI

Venerdì, 30 settembre 1977

 

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,

Laeto animo audivimus ea, quae Venerabilis Frater Noster Sebastianus Cardinalis Baggio, nomine etiam cunctorum huius Coetus Synodalis Sodalium, modo dixit. Pro hac dilectionis et obsequii significatione, maxime pro optimis ominibus, quibus Nos ob octogesimum diem natalem est prosecutus, gratias agimus plurimas. Quo in vitae Nostrae eventu Nobis est propositum tempus omne, quod Deus Nobis adhuc concedet, bono Ecclesiae prorsus impendere, ut inter «mundanas varietates» lucem divinam effundat et salutem hominum operetur.

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii,

Postquam hodie mane in Sacello Xystino Spiritum Sanctum imploravimus, ut dona sua super cunctos Sodales huius Coetus emitteret, nunc datur Nobis, ut singulos universos, qui eum participant, cum gaudio salutemus. Eos peculiariter salvere iubemus, qui nunc primum Conventui Synodali intersunt.

Ad nos ipsos quod attinet, multum sane laetamur, quod quintum iam Coetum Synodi Episcoporum auspicamur, animadvertentes novum hoc institutum ecclesiale incrementis feliciter profecisse et instrumentum factum esse communionis inter Romanum Pontificem et Episcopos, qui sunt in orbe terrarum.

Re quidem vera decem anni abierunt a prima Synodo Episcoporum anno millesimo nongentesimo sexagesimo septimo celebrata. Qua de causa affirmare gaudemus eam reapse operam contulisse ad illos fines generales assequendos, quos ei proposuimus per Litteras, a verbis «Apostolica Sollicitudo» incipientes et motu proprio die quinta decima mensis Septembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto datas. Vere enim aucta Nobis esse videtur et arctior reddita coniunctio et cooperatio inter Romanum Pontificem et sacrorum Antistites, in universo mundo degentes; videntur Nobis melius cognitae esse ac penitius intellectae condiciones vitae variarum Ecclesiarum particularium; videtur denique maior effecta esse concordia sententiarum «saltem quoad essentialia capita doctrinae et quoad modum procedendi in vita Ecclesiae» (PAULI PP. VI Apostolica Sollicitudo, 2: AAS 57 (1965) 777).

Est ergo, cur Deo gratias persolvamus maximas pro egregiis bisce fructibus, qui in Ecclesia eius editi sunt per novum hoc et «stabile Episcoporum consilium». Cum huius constitutionem primum annuntiaremus, sermonem habentes, quo ultimae Sessionis Concilii Oecumenici Vaticani Secundi initium fecimus, die videlicet quarta decima mensis Septembris anno millesimo nongentesimo sexagesimo quinto, significavimus «novum huiusmodi institutum» esse «spei plenum» (AAS 57 (1965) 804). Profecto id spem non fefellit, cum instrumentum evaderet aptissimum ad satius cognoscendas varias condiciones Ecclesiarum particularium et ad fovendam impensiorem cooperationem firmioremque coniunctionem cum Romana Ecclesia, quae universo caritatis coetui praesidet (Cfr. S. IGNATII MARTYRIS Ad Romanos, Praef.; ed. Funk, I, p. 252). Ipse vero Romanus Pontifex, quamquam a Christo plenitudinem potestatis accepit, ab eodem instituto in multis quaestionibus gravis momenti est adiutus, scilicet in illis, quae in quattuor Synodi Coetibus, ab anno millesimo nongentesimo sexagesimo septimo usque in praesens, sunt pertractatae, cooperantibus Episcopis, qui totius orbis sacrorum Antistites repraesentabant.

Etiam in quinto Synodi Coetu, quem nunc aperimus, plurimum tribuemus experientiae, quam unusquisque vestrum adiumenti causa praebebit. Agitur nempe de experientia Pastorum, ingenio et usu praestantium, probe consciorum variarum quaestionum, quae hodie ponuntur circa opus magis in dies efficax catecheseos in Ecclesia, imprimis quod pertinet ad pueros et iuvenes.

Postquam in Synodo anni millesimi nongentesimi septuagesimi quarti argumentum evangelizationis in mundo huius temporis perpendimus, nunc vos convocavimus, ut simul consideraremus ulterius hoc argumentum catecheseos, quae, ut dixit Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum, oportet « fidem illuminet et roboret, vitam secundum spiritum Christi nutriat, ad mysterii liturgici consciam et actuosam participationem conducat» (Cfr. Gravissimum Educationis, 4).

Ut vero catechesis in Ecclesia incrementis augeretur, olim iam approbavimus ac publici iuris fieri iussimus «Directorium Catechisticum Generale» a Sacra Congregatione pro Clericis apparatum et Domenica Paschae Resurrectionis Domini anno millesimo nongentesimo septuagesimo primo editum. Hoc agens, Apostolica Sedes non solum votum, a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo prolatum (Cfr. Christus Dominus, 44), implevit, sed etiam utilia principia theologica et pastoralia suppeditavit, quibus recte dirigi aptoque nexu ordinari posset actio catechetica in Ecclesia (Cfr. AAS 64 (1972) 97-176). Verumtamen, comprehensum habentes momentum huius argumenti ad formandam succrescentem hominum generationem, vos ad hanc Synodum arcessivimus, quo altius idem argumentum perspiceretur.

Itaque etiam hac in re tanti ponderis quoad navitatem Ecclesiae in mundo huius temporis, hac in re, quae proxime tangit eius officium instituendi subolem iuventutis, Synodus ipsa unitatem actionis provehet, quae ab omnibus expetitur et unde sine dubio uberes laetique fructus provenient aetati futurae.

Munus autem, Nostro nomine, praesidendi huic Coetui commisimus Venerabilibus Fratribus Nostris Cardinalibus Sebastiano Baggio, Antonio Ribeiro et Hyacintho Thiandoum, nec dubitamus, quin ii, pro experientia, qua ornantur, annisuri sint, ut Synodi opus frugifere et ordinate procedat. Iam nunc iis gratias agimus, quod paratos se praestant, hoc ministerium obeundo, Romano Pontifici et Episcopis, quos hic repraesentatis, servire.

Haec omnia animum pulsant Nostrum, dum vobis, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, Benedictionem Apostolicam, superni luminis et roboris pignus, effusa caritate impertimus.

                             



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana