Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AL CONSIGLIO DELLA SEGRETERIA GENERALE
DEL SINODO DEI VESCOVI

Venerdì, 19 maggio 1978

 

Venerabiles Fratres,

Magno sane gaudio afficimur, quod Nobis datur vos consalutare, qui, varias partes orbis catholici opportune repraesentantes, novum Consilium efficitis Secretariae Generalis Synodi Episcoporum. Viget quidem apud Nos memoria postremi coetus synodalis, qui, exemplum praebens egregium pastoralis sollertiae, sagacitatis, coniunctionis, de re maximi momenti, id est de catechesi praesertim pueris et iuvenibus tradenda, frugifere egit.

Salutationi iungimus gratiarum actionem, quod, occupationibus vestris consuetis, iisdemque saepe gravibus ac multiplicibus, posthabitis, in unum convenistis, ut negotia, ad proximam Synodum Episcoporum pertinentia, consociata opera pertractaretis. Etenim in praeparando eiusmodi coetu imprimis excutienda vobis occurrunt argumenta, a Conferentiis Episcopalibus proposita, quorum aptissimum a Nobis statuetur, ut Patres in eo postmodum versentur. Deinde ex parte recognoscendus est vobis Ordo Synodi Episcoporum, quatenus compleantur oportet mutationes eo inductae, cum proxime praeteriti coetus agerentur.

Communis haec operositas vestra in hos incidit dies, qui sollemnem diem subsequuntur, «quem» - ut verbis utamur Sancti Leonis Magni, Decessoris Nostri, - «Spiritus Sanctus excellentissimo sui muneris miraculo consecravit»; «qui inspirator fidei, doctor scientiae, fons dilectionis.. . et totius est causa virtutis» (S. LEONIS MAGNI Sermo 176, 1 et 5: PL 54, 400 et 403). Hic laboribus vestris, quos ad utilitatem Ecclesiae universae suscepistis, benigne aspiret eosque clementer fecundet, hic largiatur, ut praecelsum officium, ex quo ut membra Collegii episcopalis et legitimi Apostolorum Successores sollicitudine pro universa Ecclesia tenemini (Cfr. Lumen Gentium, 23.), salubriter exerceatis.

Sit vobis demum pignus divinae propitiationis et signum fraternae Nostrae caritatis Apostolica Benedictio, quam vobis et omnibus, quos commendatos vobis habetis, libentissime impertimus.

                                 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana