Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PAPA IX

LITTERAE APOSTOLICAE

EXIMIAM TUAM*

DILECTO FILIO NOSTRO IOANNI
TITULI S. LAURENTII IX VIMINALI PRESBYTERO
S. R. E. CARDINALI DE GEISSEL ARCHIEPISCOPO COLONIENSI

 

Eximiam tuam Nobisque plane cognitam pastoralem in catholica doctrina tuenda curam et sollicitudinem non mediocri certe animi Nostri iucunditate undique elucere perspeximus in litteris, quas, dilecte fili Noster, die XVI proximi mensis aprilis ad Nos dedisti super decreto pontificia nostra auctoritate sancito, atque a Nostra Indicis Congregatione die VIII mensis ianuarii huius anni edito, quo opera dilecti filii presbyteri Antonii Gunther proscripta fuerunt. Nos quidem pro apostolici Nostri ministerii officio nullis umquam parcentes curis nullisque laboribus, ut fidei depositum Nobis divinitus concreditum integrum inviolatumque custodiatur, ubi primum a pluribus VV. FF. spectatissimis Germaniae Sacrorum Antistitibus accepimus non pauca Guntheri libris contineri, quae ipsi in sincerae fidei catholicae veritatis perniciem cedere arbitrabantur, nulla interposita mora eidem Congregationi commisimus, ut ex more opera eiusdem Guntheri accurate diligenterque excuteret, perpenderet, examinaret, ac deinde omnia ad Nos referret. Cum igitur ipsa Congregatio Nostris mandatis obsequuta suoque munere iuncta omnem in hoc, gravissimo sane maximique momenti negotio curam et operam scite riteque collocaveris nullumque praetermiserit studium in guntheriana doctrina accuratissimo examine no scenda ac ponderanda, animadvertit plura in Guntheri libris reperiri omnino improbanda ac damnanda, utpote quae catholicae ecclesiae doctrinae maxime adversaretur. Hinc rebus omnibus a Nobis etiam perpensis eadem Congregatio decretum illud suprema Nostra auctoritate probatum Tibique notissimum edidit, quo guntheriana opera prohibentur et interdicunfur. Quod quidem decretum Nostra auctoritate sancitum Nostroque iussu vulgatum sufficere plane debebat ut quaestio omnis penitus dirempta censeretur, et omnes qui catholico gloriantur nomine clare aperteque intelligerent sibi esse omnino obtemperandum, et sinceram haberi non posse doctrinam guntherianis libris contentam, ac nemini deinceps fas esse doctrinam iis libris traditam tueri ac propugnare, et illos libros sine debita facultate legere ac retinere. A quo quidem obedientiae debitique obsequii officio nemo immunis propterea videri censerique poterat, quod in eodem decreto vel nullae nominatim propositiones notarentur, vel nulla certa stataque adhiberetur censura. Ipsum enim per se valebat decretum ne qui sibi integrum putarent ab iis quae Nos comprobavimus utcumque discedere. Sed vehementer errant qui generalis eiusdem prohibitionis causam inde profectam esse arbitrantur, quod ipsa Congregatio nullas singillatim guntherianorum operum sententias nullasque praecise opiniones censura dignas deprehenderit. Etenim non sine dolore apprime noscimus in iisdem operibus erroneum ac perniciosissimum et ab hac apostolica Sede saepe damnatum rationalismi systema ampliter dominari; itemque noscimus in iisdem libris ea inter alia non pauca legi, quae a catholica fide sincereque explicatione de unitate divinae substantiae in tribus distinctis sempiternisque personis non minimum aberrant, in compertis pariter habemus neque meliora neque accuratiora esse quae traduntur de sacramento Verbi Incarnati, deque unitate divinae Verbi personae in duabus naturis divina et humana. Noscimus iisdem libris laedi catholicam sententiam ac doctrinam de homine qui corpore et anima ita absolvatur, ut anima eaque rationalis sit vera per se atque immediata corporis forma. Neque ignoramus ea iisdem libris doceri et statui quae catholicae doctrinae de suprema Dei libertate a quavis necessitate soluta in rebus procreandis plane adversantur. Atque illud etiam vel maxime improbandum ac damnandum quod guntherianis libris humanae rationi et philosophiae, quae in religionis rebus non dominari sed ancillari omnino debent, magisterii ius temere attribuatur, ac propterea omnia perturbentur quae firmissima manere debent, tum de distinctione inter scientiam et fidem, tum de perenni fidei immutabilitate, quae una semper atque eadem est, dum philosophia humanaeque disciplinae neque semper sibi constant, neque sunt a multiplici errorum varietate immunes. Accedit nec ea Sanctos Patres reverentia haberi, quam Conciliorum canones praescribunt, quamque splendidissima ecclesiae lumina omnino promerentur, nec ab iis in catholicas scholas dicteriis abstineri, quae recolendae memoriae Pius VI decessor Noster solemniter damnavit. Neque silentio praeteribimus in guntherianis libris vel maxime violari sanam loquendi formam, ac si liceret verborum apostoli Pauli oblivisci (2 ad Tim. ) aut horum quae gravissime monuit Augustinus (de Civitate Dei lib. X. c. 23): « Nobis ad certam regulam loqui fas est, ne verborum licentia etiam de rebus quae his significantur impiam gignat opinionem ». Ex quibus omnibus profecto vides, dilecte fili Noster, qua cura et studio tum Tibi tum VV. FF. Episcopis Tuis suffraganeis sit id vigilandum ut ab istis dioecesibus guntheriana opera amoveantur, et qua singulari sollicitudine excubandum: ne doctrina eisdem operibus contenta et iam proscripta ullo unquam modo sive in philosophicis sive in theologicis disciplinis a quovis in posterum tradatur aut comprobetur. Iam vero dum Guntheri opera damnanda esse censuimus ac censemus, haud possumus quin Tibi significemus, ipsum dilectum filium presbyterum Antonium Gunther non mediocri nos affecisse consolatione, quandoquidem obsequentissimis suis litteris die X Februari ad Nos scriptis, cum summa sui laude amplissimis verbis semel iterumque professus est, nihil sibi potius, quam supremae Nostrae et huius apostolicae Sedis auctoritati semper obtemperare, et idcirco se humillime subiicere commemorato decreto de suis operibus promulgato. Hoc autem egregium sane Guntheri exemplum pari animi Nostri gaudio imitati sunt plures dilecti filii doctores theologiae, philosophiae, historiae ecclesiasticae et canonici iuris in variis Germaniae lycaeis ac primarii Guntherianae doctrinae asseclae, qui suis ad Nos datis litteris contestati se commemorato decreto humillime subiicere nihilque sibi magis cordi esse, quam pontificiae Nostrae, et huius sanctae Sedis auctoritati animo obedire. Dum vero in hac re summopere laetamur, in eam porro spem erigimur fore ut alii omnes Guntherianae doctrinae sectatores christianam tum ipsius auctoris tum horum animi docilitateni et obedientiam debitamque magisterio nostro subiectionem, Deo bene iuvante, aemulari velint, atque ita ipsius auctoris coronam augeant, et Nostram expleant cumulentque laetitiam. Habes, dilecte fili Noster, quae tibi de hoc argumento rescribenda esse existimavimus; atque hac etiam occasione libentissime utimur, ut iterum ostendamus et confirmemus praecipuam, qua te in Domino complectimur benevolentiam. Cuius quoque certissimum pignus esse volumus apostolicam benedictionem, quam toto cordis affectu Tibi ipsi, dilecte fili Noster, et gregi tuae vigilantiae commisso peramanter impertimur.

Datum Bononiae die XV Iunii anno MDCCCLVII pontificatus nostri anno undecimo.

-----------------------------------------------------------------------------------

*AAS  8 (1874), 445-448.

H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43ediz. bilingue, a c. di Peter Hünermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, p. 1004-1007.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana