Index   Back Top Print

[ LA ]

BULLA

SS.MI D. N. PII PP. X PRO INDICTIONE VISITATIONIS APOSTOLICAE
OMNIUM ECCLESIARUM ET LOCORUM PIORUM ALMAE URBIS*

PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI
UNIVERSO CLERO ET POPULO ROMANO
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Quum, arcano Dei consilio, ad supremi apostolatus apicem, nihil tale cogitantes, evecti fuimus, illud ex ore Domini audire visi Nobis sumus: Pasce agnos meos, pasce oves meas; quo scilicet intelligeremus, universae Ecclesiae Nobis procuratione commissa, debere Nos impendere Nos ipsos ac superimpendere pro salute omnium, aequo studio, provehenda. At vero illud primum perspeximus romano populo episcopos Nos esse datos: non enim aliter quam ob romanum Episcopatum, et Beati Petri conscendimus Cathedram, et catholici nominis supremum gerimus pontificatum. Quamobrem huc etiam, ante omnia, curas Nobis advertendas esse sensimus, ut Ecclesiae huius utilitatibus, ecclesiarum ceterarum nobilissimae, praecipua studiorum Nostrorum laborumque impenderemus. Idque eo vel amplius imponitur Nobis, quod, cum Roma, divinis praeordinationibus, catholicae unitatis centrum sit constituta, unde lux veritatis, quae in omnium gentium revelatur salutem, tamquam a capite per totum mundi corpus effundatur; necesse omnino est ut inde etiam Christi bonus odor ad fideles omnes permanet, atque ex ea pariter credendi lex ac vivendi exemplum petatur. Quam igitur Nobis instaurationem omnium in Christo proposuimus, a Clero populoque romano exordia capiat oportet; ita ut, renovato spiritu, quotquot e sacro vel laicorum ordine in hac Urbe versantur, sanctitatis et iustitiae semitas, tempestate licet virtuti infensissima, alacrius instituant percurrendo.

Hanc ob rem, pastoralem Visitationem, pro episcopali munere, suscipiendam decrevimus; eamque, ad Omnipotentis Dei laudem et honorem ac Sanctae Romanae Ecclesiae exarationem, per praesentes litteras indicimus; quae a Sacrosancta Lateranensi Basilica inchoabitur Dominica in Albis, in ceteris postea tam patriarchalibus, quam collegiatis et parochialibus ecclesiis earumque capitulis et personis, item Monasteriis, Conventibus et Ecclesiis quorumvis Ordinum tam virorum quam mulierum, Collegiis, Confraternitatibus laicorum aliisque locis ecclesiasticae potestati subiectis peragenda.

Hanc quidem Visitationem Nos per Nos ipsi instituere magnopere cuperemus. At quoniam per adversa temporum prohibemur; Decessorum etiam Nostrorum exemplis usi, Viris dignitate, doctrina ac rerum experientia praestantibus tanti momenti negotium dare statuimus, quibus et necessarias facultates et instructiones opportunas ad commissum officium rite exequendum trademus. — Quare Dilectum Filium Nostrum Petrum Tituli Sanctorum Quatuor Coronatorum S. R. E. Presbyterum Cardinalem Respighi, Nostrum in Urbe in Spiritualibus Vicarium Generalem, eligimus et deputamus ut dictam Visitationem Nostro Nomine Nostraque Auctoritate peragat eique praesit; eidemque adiungimus nonnullos Antistites et Romanae Curiae Praelatos, nimirum Venerabiles Fratres Iosephum Ceppetelli Patriarcham Constantinopolitanum, Henricum Grazioli Archiepiscopum Nicopolitanum, Nicolaum Iosephum Camilli Archiepiscopum Tomitanum, Maurum Nardi Episcopum Thebanum, qui Secretarii munere fungetur, Raphaelem Virili Episcopum Troadensem et dilectos Filios Basilium Pompili, cui Assessoris officium committimus, Gulielmum Sebastianelli, quem iudicem causarum et executorem decretorum Visitationis constituimus, Benedictum Melata, Petrum Piacenza, Fridericum Polidori, Ioannem Baptistam Nasalli-Rocca, Ludovicum Schüller, Ioannem M. Zonghi, Alexandrum Avoli, Evaristum Lucidi et Augustum Sili. Insuper nominamus dilectos Filios Bonifacium Oslaender Monachum Ordinis Sancti Benedicti Congregationis Gassinensis Abbatem Monasterii S. Pauli extra Urbem, Paulum a Plebe Contronis Concionatorem Apostolicum Def. Gen. Ordinis Capulatorum, Hyacinthum M. Cormier Proc. Gen. Ordinis Praedicatorum et Aloisium Palliola Congregationis SSmi Redemptoris, ut operam suam in iis praesertim navent, quae ad religiosas utriusque sexus familias pertinent. Quod si porro opus esse videbitur, alios praeterea idoneos e clero viros ad eundem effectum designabimus.

Quum vero, in tanto opere peragendo, maioris momenti res occurrere procul dubio necesse erit; volumus hasce deferri ad Sacram Congregationem Venerabilium Fratrum et Dilectarum Filiorum Nostrorum S. R. E. Cardinalium negotiis Visitationis Apostolicae ecclesiarum Urbis praepositorum, qui, maturo examine adhibito, sententiam deinde Nobis aperiant.

Ne autem, in id operis, auxilium ab Eo petere praetermittamus, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, publicas haberi supplicationes ac praesertim Sacramentum augustum, in patriarchalibus Basilicis aliisque templis, publice ac solemni ritu proponi mandamus, additis etiam sacrarum indulgentiarum muneribus, prout per eundem Cardinalem Vicarium fusius edicendum curabimus.

Hortamur igitur romanum clerum et populum ne in vacuum gratiam Dei recipiant; sed, optatis Nostris studiosissime obsecundantes, ad felicem exitum sacrae Visitationis, pro sua quisque conditione adlaboret. Utinam, emendatis moribus, aucta sacrarum aedium reverentia, festis diebus sancte servatis, omnique virtutum genere exculto, Urbs quae Petri Sede illustratur, sit universo terrarum orbi dux et magistra sanctitatis!

Speramus equidem atque adeo confidimus Deum eminentissimum benigne industriis Nostris adfuturum. Ope namque utimur et imploratione potentissima Immaculatae Genitricis Christi, cui hoc anno, a romano populo, aeque ac a fidelibus ceteris, peculiares adhibentur honores; nec non precibus Apostolorum Petri et Pauli aliorumque Caelitum, qui Urbem Nostram vel irrigarunt sanguine vel virtutibus consecrarunt.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo quarto, tertio Idus Februarii, Pontificatus Nostri anno primo.

A. CARD. MACCHI.

A. CARD. DI PIETRO, Pro-Datarius.

 ,  


*AAS, vol. XXXVI (1903-1904), pp. 532-535.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana