Index   Back Top Print


PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SAPIENTI CONSILIO*

DE ROMANA CURIA

 

Sapienti consilio sa. me. Pontifex Xystus V, Decessorum vestigiis inhaerens eorumque coepta perficiens, sacros Cardinalium coetus, seu Romanas Congregationes, quarum aliquot iam erant ad certa negotia institutae, augeri numero voluit, ac suis quamque finibus contineri. Quare Apostolicis Litteris, die XXII mensis Ianuarii an. MDLXXXVII, queis initium Immensa, eiusmodi Congregationes constituit quindecim, ut, « partita inter eos aliosque Romanae Curiae magistratus ingenti curarum « negociorumque mole », quae solet ad Sanctam Sedem deferri, iam necesse non esset tam multa in Consistorio agi ac deliberari, simulque possent controversiae diligentius expendi, et celerius faciliusque eorum expediri negotia, qui undique, sive studio religionis ac pietatis, sive iuris persequendi, sive gratiae impetrandae, aliisve de causis ad Summum Pontificem confugerent.

Quantum vero utilitatis ex sacris his Congregationibus accesserit sive ad ecclesiasticam disciplinam tuendam, sive ad iustitiam administrandam, sive ad ipsos Romanos Pontifices relevandos, crescentibus in dies curis negotiisque distentos, compertum ex Ecclesiae historia exploratumque omnibus est. 

Verum decursu temporis ordinatio Romanae Curiae a Xysto potissimum per memoratas Apostolicas Litteras constituta, haud integra perstitit. Nam et sacrarum Congregatio — num numerus, pro rerum ac temporum necessitatibus, modo auctus est, modo deminutus; atque ipsa iurisdictio unicuique Congregationi primitus attributa, modo novis Romanorum Pontificum praescriptis, modo usu aliquo sensim inducto ratoque habito, mutationibus obnoxia fuit. Quo factum est ut hodie singularum iurisdictio, seu competentia, non omnibus perspicua nec bene divisa evaserit; plures ex sacris Congregationibus eadem de re ius dicere valeant, et nonnullae ad pauca tantum negotia expedienda redactae sint, dum aliae negotiis obruuntur.

Quapropter haud pauci Episcopi ac sapientes viri, maxime vero S. R. E. Cardinales, tum scriptis tum voce, et apud Decessorem Nostrum fel. rec. Leonem XIII, et apud Nos ipsos saepe institerunt ut opportuna remedia hisee incommodis afferrentur. Quod Nos quidem pro parte praestare curavimus datis Litteris die XVII mensis Decembris anno MCMIII Romanis Pontificibus; aliisque datis die XXVIII mensis Ianuarii anno MCMIV Quae in Ecclesiae bonum; itemque aliis datis die XXVI mensis Maii anno MCMI Sacrae Congregationi super negotiis.

Cum vero in praesenti res quoque sit de ecclesiasticis legibus in unum colligendis, maxime opportunum est a Romana Curia ducere initium, ut ipsa, modo apto et omnibus perspicuo ordinata, Romano Pontifice Ecclesiaeque operam suam praestare facibus valeat et suppetias ferre perfectius.

Quamobrem, adhibitis in consilium pluribus S. R. E. Cardinalibus, statuimus ac decernimus, ut Congregationes, Tribunalia et Officia, quae Romanam Curiam componunt et quibus Ecclesiae universae negotia pertractanda reservantur, post ferias autumnales decurrentis anni, hoc est a die III mensis Novembris MDCCCCVIII, non alia sint, praeter consueta sacra Consistoria, quam quae praesenti Constitutione decernuntur, eaque numero, ordine, competentia, divisa et constituta maneant his legibus, quae sequuntur.

 

I. Sacrae Congregationes  

Congregatio Sancti Officii

Congregatio Consistorialis

Congregatio de disciplina Sacramentorum

Congregatio Concilii

Congregatio negotiis Religiosorum sodalium praeposita

Congregatio de Propaganda Fide

Congregatio Indicis

Congregatio sacrorum Rituum

Congregatio Caeremonialis

10°

Congregatio pro Negotiis ecclesiasticis extraordinariis

11°

Congregatio Studiorum
II. Tribunalia  

Sacra Poenitentiaria

Sacra Romana Rota

Signatura Apostolica
III. Officia  

Cancellaria Apostolica

Dataria Apostolica

Camera Apostolica

Secretaria Status

Secretaria Brevium ad Principes et Epistolarum latinarum

 

I

SACRAE CONGREGATIONES

Congregatio Sancti Officii

1. Haec sacra Congregatio, cui Summus Pontifex praeest, doctrinam fidei et morum tutatur.

2. Eidem proinde soli manet indicium de haeresi aliisque criminibus, quae suspicionem haeresis inducunt.

3. Ad ipsam quoque devoluta est universa res de indulgentiis, sive quae doctrinam spectet, sive quae usum respiciat.

4. Quidquid ad Ecelesiae praecepta, refertur, uti abstinentiae, festa servanda, id omne, huic sacro Consilio sublatum, Congregationi Concilii tribuitur; quidquid ad Episcoporum electionem spectat, sibi vindicat Congregatio Consistorialis; relaxationem vero votorum in religione seu in religiosis institutis emissorum, Congregatio Negotiis sodalium religiosorum praeposita.

5. Etsi peculiaris Congregatio sit constituta de disciplina Sacramentorum, nihilominus integra manet Sancti Officii facultas ea cognoscendi quae circa privilegium, uti aiunt, Paulinum, et impedimenta disparitatis cultus et mixtae religionis versantur, praeter ea quae attingunt dogmaticam de matrimonio, sicut etiam de aliis Sacramentis, doctrinam.

2° — Congregatio Consistorialis

1. Duas haec sacra Congregatio, easque distinctas partes complectitur.

2. Ad primam spectat non modo parare agenda in Consistoriis, sed praeterea in locis Congregationi de Propaganda Fide non obnoxiis novas dioeceses et capitula tum cathedralia tum collegiata constituere; dioeceses iam constitutas dividere; Episcopos, Administratores Apostolicos, Adiutores et Auxiliarios Episcoporum eligere; canonicas inquisitiones seu processus super eligendis indicere actosque diligenter expendere; ipsorum periclitari doctrinam. At si viri eligendi vel dioeceses constituendae aut dividendae sint extra Italiam, administri Officii a, publicis Negotiis, vulgo Secretariae Status, ipsi documenta excipient et positionem conficient, Congregationi Consistoriali subiiciendam.

3. Altera pars ea omnia comprehendit, quae ad singularum dioecesium regimen, modo Congregationi de Propaganda Fide subiectae non sint, universim referuntur, quaeque ad Congregationes Episcoporum et hactenus pertinebant, et modo Consistoriali tribuuntur. Ad hanc proinde in posterum spectent vigilantia super impletis vel minus obligationibus, quibus Ordinarii tenentur; cognitio eorum quae ab Episcopis scripto relata sint de statu suarum dioecesium; indictio Apostolicarum visitationum, examenque earum quae fuerint absolutae, et, post fidelem rerum expositionem ad Nos delatam singulis vicibus, praescriptio eorum, quae aut necessaria visa fuerint aut opportuna; denique ea onmia quae ad regimen, disciplinam, temporalem administrationem et studia Seminariorum pertinent.

4. Huius Congregationis erit, in conflictatione iurium, dubia solvere circa competentiam sacrarum Congregationum.

5. Huius sacri Consilii Summus Pontifex perget esse Praefectus. Eique Cardinales a secretis S. Officii et Secretarius Status semper ex officio accensentur, praeter alios, quos Summus Pontifex eidem adscribendos censuerit.

6. A secretis semper esto Cardinalis a Summo Pontifice ad id immus eligendus; alter ab ipso erit. Praelatus, cui Adsessoris nomen, qui idem fungetur munere a secretis sacri Collegii Patrum Cardinalium, et sub ipso sufficiens administrorum numerus.

7. Consultores huius Congregationis erunt Adsessor Sancti Officii, et a secretis Congregationis pro Negotiis ecclesiasticis extraordinariis, durante munere: quibus accedent alii, quos Summus Pontifex elegerit.

3° — Congregatio de disciplina Sacramentorum

1. Est huic sacrae Congregationi proposita universa legislatio circa disciplinam septem Sacramentorum, incolumi iure Congregationis Sancti Officii, secundum ea quae superius statuta sunt, et sacrorum Rituum Congregationis circa caeremonias quae in Sacramentis conficiendis, ministrandis et recipiendis servari debent.

2. Itaque eidem Congregationi tribuuntur ea omnia, quae huc usque ab aliis Congregationibus, Tribunalibus aut Officiis Romanae Curiae decerni concedique consueverant tum in disciplina matrimonii, uti dispensationes in foro externo tam pauperibus quam divitibus, sanationes radice, dispensatio super rato, separatio coniugum, natalium restitutio seu legitimatio prolis; tum in disciplina aliorum Sacramentorum, uti dispensationes ordinandis concedendae, salvo iure Congregationis Negotiis religiosorum sodalium praepositae ad moderandam eorumdem ordinationem; dispensationes respicientes locum, tempus, conditiones Eucharistiae sumendae, Sacri litandi, adservandi Augustissimi Sacramenti; aliaque id genus.

3. Quaestiones quoque de validitate matrimonii vel sacrae Ordinationis, aliasque ad Sacramentorum disciplinam spectantes, eadem Congregatio dirimit, incolumi iure Sancti Officii. Si tamen eadem Congregatio iudicaverit huiusmodi quaestiones iudiciario ordine servato esse tractandas, tunc eas ad sacrae Romanae Rotae tribunal remittat.

4. Congregationi huic, quemadmodum ceteris omnibus quae sequuntur, erit Cardinalis Praefectus, qui praeerit sacro Ordini, aliqua Patribus Cardinalibus a Pontefice Summo eligendis conflato, cum Secretario aliisque necessariis administris et Consultoribus. 

4° — Congregatio Concilii

1. Huic sacrae Congregationi ea pars est negotiorum commissa, quae ad universam disciplinam cleri saecularis populique christiani refertur.

2. Quamobrem ipsius est curare ut Ecclesiae praecepta serventur, cuius generis sunt ieiunium (excepto eucharistico, quod ad Congregationem de disciplina sacramentorum pertinet), abstinentia, decimae, observatio dierum festorum, cum facultate opportune relaxandi ab his legibus fideles; moderari quae parochos et canonicos spectant; item quae pias sodalitates, pias uniones, pia legata, pia opera, Missarum stipes, beneficia aut officia, bona ecclesiastica, arcas nummarias, tributa dioecesana, aliaque huiusmodi attingunt. Videt quoque de iis omnibus, quae ad immunitatem ecclesiasticam pertinent. Eidem Congregationi facultas est reservata eximendi a conditionibus requisitis ad assecutionem beneficiorum, quoties ad Ordinarios eorum collatio spectet.

3. Ad eamdem pertinent ea omnia quae ad Conciliorum celebrationem et recognitionem, atque ad Episcoporum coetus seu conferentias referuntur, suppressa Congregatione speciali, quae hactenus fuit, pro Conciliorum revisione.

4. Est autem haec Congregatio tribunal competens seu legitimum in omnibus causis negotia eidem commissa spectantibus, quas ratione disciplinae, seu, ut vulgo,dicitur, in linea disciplinari pertractandas iudicaverit; cetera ad sacram Romanam Botam erunt deferenda.

5. Congregationi Concilii adiungitur et unitur, qua Congregatio specialis, ea quae Lauretana dicitur.

Congregatio Negotiis religiosorum sodalium praeposita

1. Haec sacra Congregatio iudicium sibi vindicat de iis tantum, quae ad sodales religiosos utriusque sexus tum solemnibus tum simplicibus votis adstrictos, et ad eos qui, quamvis sine votis, in communi tamen vitam agunt more religiosorum, itemque ad tertios ordines saeculares, in universum pertinent, sive res agatur inter religiosos ipsos, sive habita eorum ratione cum aliis.

2. Quapropter ea omnia sibi moderanda assumit, quae sive inter Episcopos et religiosos utriusque sexus sodales intercedunt, sive inter ipsos religiosos. Est autem tribunal competens in omnibus causis, quae ratione disciplinae, seu, ut dici solet, in linea disciplinari aguntur, religioso sodali sive convento sive actore; ceterae ad sacram Romanam Rotam erunt deferendae, incolumni semper iure Sancti Officii circa causas ad hanc, Congregationem spectantes.

3. Huic denique Congregationi reservatur concessio dispensationum a iure communi pro sodalibus religiosis.

6° — Congregatio de Propaganda Fide

Sacrae huius Congregationis iurisdictio iis est circumscripta regionibus, ubi, sacra Hierarchia nondum constituta, status missionis perseverat. Verum, quia, regiones nonnullae, etsi Hierarchia constituta, adhuc inchoatum aliquid praeseferunt, eas Congregationi de Propaganda Fide subiectas esse volumus.

2. Itaque a iurisdictione Congregationis de Propaganda Fide exempta et ad ius commune deductas decernimus — in Europa — ecclesiasticas provincias Angliae, Scotiae, Hiberniae, et Hollandiae, ac dioecesim Luxemburgensem; — in America — provincias ecclesiasticas dominii Canadensis, Terrae Novae et Foederatarum Civitatum seu Statuum Unitorum. Negotia proinde quae ad haec loca referuntur, tractanda in posterum non erunt penes Congregationem de Propaganda Fide, sed, pro varia eorumdem natura, penes Congregationes ceteras.

3. Reliquae ecelesiasticae provinciae ac dioeceses, iurisdictioni Congregationis de Propaganda Fide hactenus subiectae, in eius iure ac, potestate maneant. Pariter ad eam pertinere decernimus Vicariatus omnes Apostolicos, Praefecturas seu missiones quaslibet, eas quoque quae Congregationi a Negotiis ecclesiasticis extraordinariis modo subsunt.

4. Nihilominus, ut unitati regiminis consulatur, volumus ut Congregatio de Propaganda Fide ad peculiares alias Congregationes deferat quaecumque aut fidem attingunt, aut matrimonium aut sacrorum rituum disciplinam.

5. Quod vero spectat ad sodales religiosos, eadem Congregatio sibi vindicet quidquid religiosos qua missionarios, sive uti singulos, sive simul sumptos tangit. Quidquid vero religiosos qua tales, sive uti singulos, sive simul sumptos attingit, ad Congregationem religiosorum Negotiis praepositam remittat aut relinquat.

6. Unitam habet Congregationem pro Negotiis rituum orientalium, cui integra manent quae huc usque servata sunt.

7. Praefectura specialis pro re oeconomica esse desinit; omnium vero bonorum administratio, etiam reverendae Camerae Spoliorum, ipsi Congregationi de Propaganda Fide committitur.

8. Cum hac Congregatione coniungitur coetus pro unione Ecclesiarum dissidentium.

7° — Congregatio Indicis

1. Huius sacrae Congregationis in posterum erit non solum delatos sibi libros diligenter excutere, eos si oportuerit prohibere, et exemptiones concedere; sed etiam ex officio inquirere, qua opportuniore licebit via, si quae in vulgus edantur scripta cuiuslibet generis, damnanda; in memoriam Ordinariorum reducere, quam religiose teneantur in perniciosa scripta animadvertere, eaque Sanctae Sedi denunciare, ad normam Const. Officiorum, XXV Ian. MDCCCXCVII.

2. Cum vero librorum prohibitio persaepe propositam habeat catholicae fidei defensionem, qui finis est etiam Congregationis Sancti Officii, decernimus ut in posteram omnia quae ad librorum prohibitionem pertinent, eaque sola, utriusque Congregationis Patres Cardinales, Consultores, administri secum invicem communicare possint, et omnes hac de re eodem secreto adstringantur.

8° — Congregatio sacrorum Rituum

Haec sacra Congregatio ius habet videndi et statuendi ea omnia, quae sacros ritus et caeremonias Ecclesiae latinae proxime spectant, non autem quae latius ad sacros ritus referuntur, cuiusmodi sunt praecedentiae iura, aliaque id genus, de quibus, sive servato iudiciario ordine sive ratione disciplinae, hoc est, uti aiunt, in linea disciplinari disceptetur.

2. Eius proinde est praesertim advigilare ut sacri ritus ac caeremoniae diligenter serventur in Sacro celebrando, in Sacramentis administrandis, in divinis officiis persolvendis, in iis denique omnibus quae Ecclesiae latinae cultum respiciunt; dispensationes opportunas concedere; insignia et honoris privilegia tam personalia et ad tempus, quam localia et perpetua, quae ad sacros ritus vel caeremonias pertineant, elargiri, et cavere ne in haec abusus irrepant.

3. Denique ea omnia exsequi debet, quae ad beatificationem et canonizationem Sanctorum vel ad sacras Reliquias quoquo modo referuntur.

4. Huic Congregationi adiunguntur coetus liturgicus, coetus historico-liturgicus et coetus pro sacro Concentu.

9° — Congregatio Caeremonialis

Haec sacra Congregatio iura hactenus ipsi tributa, integra servat; ideoque ad eam pertinet moderatio caeremoniarum in sacello aulaque pontificali servandarum, et sacrarum functionum, quas Patres Cardinales extra pontificale sacellum peragunt; itemque quaestiones cognoscit de praecedentia tum Patrum Cardinalium, tum Legatorum, quos variae nationes ad Sanctam Sedem mittunt.

10° — Congregatio pro Negotiis ecelesiasticis extraordinariis

In ea tantum negotia sacra haec Congregatio incumbit, quae eius examini subiiciuntur a Summo Pontifice per Cardinalem Secretarium Status, praesertim ex illis quae cum legibus civilibus coniunctum aliquid habent et ad pacta conventa cum variis civitatibus referuntur.

11° — Congregatio Studiorum

Est huic sacrae Congregationi commissa moderatio studiorum in quibus versari debeant maiora athenaea, seu quas vocant Universitates, seu Facultates, quae ab Ecclesiae auctoritate dependent, comprehensis iis quae a religiosae alicuius familiae sodalibus administrantur. Novas institutiones perpendit approbatque; facultatem concedit academicos gradus conferendi, et, ubi agatur de viro singulari doctrina commendato, potest eos ipsa conferre.

 

II

TRIBUNALIA

1° — Sacra Poenitentiaria

Huius sacri iudicii seu tribunalis iurisdictio coarctatur ad ea dumtaxat quae forum internum, etiam non sacramentale, respiciunt. Itaque, externi fori dispensationibus circa matrimonium ad Congregationem de disciplina Sacramentorum remissis, hoc tribunal pro foro interno gratias largitur, absolutiones, dispensationes, commutationes, sanationes, condonationes; excutit praeterea quaestiones conscientiae, easque dirimit.

2° — Sacra Romana Rota 

Quum sacrae Romanae Rotae tribunal, anteactis temporibus omni laude cumulatum, hoc aevo variis de causis iudicare ferme destiterit, factum est ut sacrae Congregationes forensibus contentionibus nimium gravarentur. Huic incommodo ut occurratur, iis inhaerentes, quae a Decessoribus Nostris Xysto V, Innocentio XII et Pio VI sancita fuerunt, non solum iubemus « per sacras Congregationes non amplius recipi nec agnosci « causas contentiosas, tam civiles quam criminales, ordinem iudiciarium « cum processu et probationibus requirentes » (Litt. Secretariae Status, XVII Aprilis MDCCXXVIII); sed praeterea decernimus, ut causae onmes contentiosae non maiores, quae in Romana Curia aguntur, in posterum devolvantur ad sacrae Romanae Rotae tribunal, quod hisce litteris rursus exercitium revocamus iuxta Legem propriam, quam in appendice praesentis Constitutionis ponimus, salvo tamen iure sacrarum Congregationum, prout superius praescriptum est.

3° — Signatura Apostolica

Item supremum Signaturae Apostolicae tribunal restituendum censemus, et praesentibus litteris restituimus, seu melius instituimus, iuxta modum qui in memorata Lege determinatur, antiqua ordinatione tribunalium Signaturae papalis gratiae et iustitiae suppressa.

 

III

OFFICIA

1° — Cancellaria Apostolica

1. Huic Officio praesidet unus ex S. R. E. Cardinalibus, qui posthac Cancellarii, non autem nomen assumet. Ipse iuxta per vetustam consuetudinem in sacris Consistoriis, ex officio, notarii munere fungitur.

2. Ad Cancellariae officium in posterum hoc unum tamquam proprium reservatur munus, Apostolicas expedire litteras sub plumbo circa beneficiorum consistorialium provisionem, circa novarum dioecesium et capitulorum institutionem, et pro aliis maioribus Ecclesiae negotiis conficiendis.

3. Unus erit earum expediendarum modus, hoc est per viam Cancellariae, iuxta normam seorsim dandam, sublatis iis modis qui dicuntur per viam secretam, de Camera et de Curia.

4. Expedientur memoratae litterae seu Bullae de mandato Congregationis Consistorialis circa negotia ad eius iurisdictionem spectantia, aut de mandato Summi Pontificis circa alia negotia, servatis ad unguem singulis casibus ipsius mandati terminis.

5. Suppresso collegio Praelatorum, qui dicuutur Abbreviatores maioris vel minoris residentiae, seu de parco maiori vel minori, quae ipsius erant munia iir subscribendis Apostolicis Bullis transferuntur ad collegium Protonotariorum Apostolicorum, qui vocantur participantes de numero.

2° — Dataria Apostolica

1. Huic Officio praeest unus ex S. R. E. Cardinalibus, qui in posterum Datarii, non vero Pro–Datarii, nomen obtinebit.

2. Ad Datariam in posterum hoc unum tamquam proprium ministerium tribuitur, cognoscere de idoneitate eorum qui optant ad beneficia non consistorialia Apostolicae Sedi reservata; conficere et expedire Apostolicas litteras pro eorum collatione; eximere in conferendo beneficio a conditionibus requisitis; curare pensiones et onera quae Summus Pontifex in memoratis conferendis beneficiis imposuerit.

3. In his omnibus agendis normas peculiares sibi proprias, aliasque seorsim dandas servabit.

3° — Camera Apostolica

Huic Officio cura est atque administratio bonorum ac iurium temporalium Sanctae Sedis, quo tempore praesertim haec vacua, habeatur. Ei Officio praeest S. R. E. Cardinalis Camerarius, qui in suo munere, Sede ipsa vacua, exercendo se geret ad normas exhibitas a Const. Vacante Sede Apostolica, XXV Dec. MDCCCCIV.

4° — Secretaria Status

Officium hoc, cuius est supremus moderator Cardinalis a secretis Status, hoc est a publicis Negotiis, triplici parte constabit. Prima pars in negotiis extraordinariis versabitur, quae Congregationi iisdem praepositae examinanda subiici debent, ceteris, pro diversa eorum natura, ad peculiares Congregationes remissis; altera in ordinaria Negotia incumbet, ad eamque, inter cetera, pertinebit honoris insignia quaeqrue concedere tum ecclesiastica tum civilia, iis demptis quae Antistiti pontificali domui praeposito sunt reservata; tertia expeditioni Apostolicorum Brevium, quae a variis Congregationibus ei committuntur, vacabit. — Primae praeerit Secretarius Congregationis pro Negotiis extraordinariis; alteri Substitutus pro Negotiis ordinariis; tertiae Cancellarius Brevium Apostolicorum. Inter harum partium praesides primus est Secretarius sacrae Congregationis Negotiis extraordinariis praepositae, alter Substitutus pro ordinariis Negotiis.

5° — Secretaria Brevium ad Principes et Epistolarum latinarum

Duplex hoc Officium sua munia, ut antea, servabit, latine scribendi acta Summi Pontificis.

In posterum vero in omnibus Apostolicis litteris, sive a Cancellaria sive a Dataria expediendis, initium anni ducetur, non a die Incarnationis Dominicae, hoc est a die XXV mensis Martii, sed a Kalendis Ianuariis.

Itaque Congregationes, Tribunalia, Officia, quae diximus, posthac Romanam Curiam constituent, servata eorum, quae ante Nostras has litteras extabant, propria constitutione, nisi immutata fuerit secundum superius praescripta aut secundum legem ac normas sive generales sive speciales quae Constitutioni huic adiiciuntur.

Congregatio, quae dicitur reverendae fabricae S. Petri, in posterum unam sibi curandam habebit rem familiarem Basilicae Principis Apostolorum, servatis ad unguem in hac parte normis a Benedicto XIV statutis Const. Quanta curarum die XV mensis Novembris MDCCLI data.

Coetus studiis provehendis sive sacrae Scripturae, sive historiae; Obulo S. Petri administrando; Fidei in Urbe praeservandae, permanent in statu quo ante.

Sublata Congregatione Visitationis Apostolicae Urbis, quae ipsius erant iura et munia, ad peculiarem Patrum Cardinalium coetum, penes Urbis Vicariatum constituendum, deferimus.

In omnibus autem et singulis superius recensitis Congregationibus, Tribunalibus, Officiis hoc in primis solemne sit, ut nil grave et extraordinarium agatur, nisi a Moderatoribus eorumdem Nobis Nostrisque pro tempore Successoribus fuerit ante significatum.

Praeterea, sententiae quaevis, sive gratiae via, sive iustitiae, pontificia approbatione indigent, exceptis iis pro quibus eorumdem Officiorum, Tribunalium et Congregationum Moderatoribus speciales facultates tributae sint, exceptisque semper sententiis tribunalis sacrae Rotae et Signaturae Apostolicae de ipsarum competentia latis.

Huic Constitutioni accedunt leges propriae, ac normae tum generales tum particulares, quibus disciplina et modus tractandi negotia in Congregationibus, Tribunalibus, Officiis praestituitur; quas leges et normas ad unguem ab omnibus observari mandamus.

Atque haec valere quidem debent Apostolica Sede plena; vacua enim standum legibus et regulis in memorata, Constitutione Vacante Sede Apostolica statutis.

Decernentes praesentes Litteras firmas, validas et efficaces semper esse ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, et illis ad quos spectat aut pro tempore quomodolibet spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari, atque irritum esse et inane si secus super his a quoquam contigerit attentari. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, consuetudinibus, ceterisque contrariis quibuslibet etiam specialissima mentione dignis.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo nongentesimo octavo, die, festo Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, III Kalendas Iulias, Pontificatus Nostri anno quinto.

A. CARD. DI PIETRO

R. CARD. MERRY DEL VAL

PRO-DATARIUS.

A SECRETIS STATUS.

 VISA :
DE CURIA I. DE AQUILA E VICECOMITIBUS.

V. Cugnonius.

 


*A.A.S., vol. I (1909), n. 1, pp. 7 - 19.

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana