Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE

REFERT AD NOS*

SODALITAS « MARIAE REGINAE CORDIUM »,
ROMAE ERECTA IN SACELLO SOCIETATIS MARIAE A B. MONTFORT,
IN ARCHICONFRATERNITATEM EVEHITUR CUM FACULTATE AGGREGANDI UBIQUE TERRARUM

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Refert ad Nos dilectus filius Hubertus Maria Gebhard, procurator generalis Societatis Mariae a B. Ludovico Maria Grignon de Montfort, nec non Filiarum a Sapientia, Sodalitium « Mariae reginae cordium » frugiferum ad finem constituendi in animabus fidelium immaculatae Virginis regnum, die XXV mensis martii anno MDCCCLXXXXIX in archidioecesi Ottawiensi inchoatum, brevi, eadem auspice Deipara Virgine, mirandum in modum percrebuisse. Significat enim Nobis idem orator Sodalitium ipsum non modo in Americae regionibus, sed etiam in Europa reperiri, in Hispania, Gallia, et praesertim in Italia; Societates huius tituli ab episcopis compluribus fuisse canonice fundatas, ideoque in praesens centum fere quinquaginta millia sodalium enumerari, qui in universum terrarum orbem hoc spirituale Mariae Virginis regnum provehere student. Verum cum Missionariis Societatis Mariae a B. Montfort, qui Sodalitium enunciatum moderantur, in votis admodum sit, ut illi centrum constituatur, quod Archisodalitatis titulo ac privilegiis polleat, idem generalis procurator, « universae suae religiosae familiae optata exprimens, Nos enixis precibus rogat, ut Societatem in honorem Virginis « reginae cordium », Romae per decretum a bo: me : Petro S. R. E. presbytero cardinali Respighi Nostro in Urbe vicario in spiritualibus generali, die XVI mensis iunii anni MDCCCCVI editum canonice erectam, ad Archisodalitii gradum pro universo terrarum orbe evehere dignemur. Nos autem peropportunum consilium esse rati, quod in alma Urbe, catholici orbis centro, praecipua etiam sedes constituatur piae huius Sodalitatis, precibus his annuendum quantum in Domino possumus censemus. Quae cum ita sint, auditis VV. FF. NN. S. R. E. Cardd. Congregationi praepositis a Concilii Tridentini decretis interpretandis, Sodalitatem sub titulo « Mariae reginae cordium » canonice institutam Romae penes publicum sacellum, quod adiacet conlegio Societatis Mariae a B. Montfort, in vico urbano cui a Sardinia nomen, iam per similes Literas Nostras die I mensis februarii anni MDCCCCX piscatoris annulo obsignatas peculiaribus indulgentiis ac spiritualibus gratiis ornatam, his Literis auctoritate Nostra, in Archisodalitatem cum solitis privilegiis, perpetuum in modum erigimus atque constituimus. Societatis autem sic in Archisodalitatem a Nobis erectae, moderatori atque officialibus praesentibus et futuris, Apostolica pariter Nostra auctoritate, praesentium vi concedimus, in perpetuum, ut ipsi alias eiusdem tituli atque instituti Societates, nunc et in posterum in universo terrarum orbe erectas sive erigendas, servatis forma Constitutionis Clementis: Papae VIII praedecessoris Nostri rec: me : aliisque Apostolicis ordinationibus desuper editis, sibi aggregare, et cum illis indulgentias omnes, peccatorum remissiones ac poenitentiarum relaxationes eidem Archisodalitati a Sede Apostolica concessas sive in posterum concedendas, quae cum aliis communicari queant, similiter communicare licite possint ac valeant. Haec concedimus largimur decernentes praesentes Litteras firmas validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant sive spectare poterunt, plenissime nunc et in posterum suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque et inane fieri, si secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XXVIII aprilis MCMXIII, Pontificatus Nostri anno decimo.

 

R. Card. Merry del Val
a Secretis Status


*AAS, V (1913), 17, 485-486.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana