Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI,
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

APOSTOLICAE SUB PLUMBO LITTERAE.
ERECTIO NOVAE DIOECESIS INSULENSIS

CONSISTORIALI DECRETO*

Consistoriali decreto, cuius initium «Ut consideret», die quinta proxime lapsi mensis februarii edito, Nos, quo aptiori regimini dioecesis Cameracensis in Gallia, finium amplitudine ac civium frequentia potissimae, quantum tunc temporis fas erat prospieeremus atque ad novam ibidem dioecesim constituendam res melius disponeremus, vicariatum generalem statutis sub legibus instituimus cum ordinaria iurisdictione in eam dioecesis Cameracensis partem, quae complectitur districtus Insulensem, Hazebrouckiensem et Dunkerquensem seu vulgo arrondissements Lille, Hazebrouck et Dunkerque nuncupatos.

Quum vero nuperrime sedis archiepiscopalis vacavisset, a pluribus diversi ordinis et oppositae sententiae viris quaesitum est ut denuo de hac re videretur. Quibus satisfacere volentes Nos sententiam petivimus omnium Episcoporum, qui Cameracensi dioecesi proximiores sunt. Habito autem horum suffragio, de consulto sacrae Congregationis Consistorialis, abrogato vicariatu Insulensi, ad divisionem dioecesis Cameracensis deveniendum: censuimus et decrevimus.

Itaque auditis interesse habentibus atque suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel sua interesse praesumant consensu, de apostolicae potestatis plenitudine dioecesim Cameracensem in duas partes dividimus ac seiungimus, in cuius parte septentrionali propriam ac distinctam dioecesim « Insulensem » denominandam, perpetuo erigimus et instituimus in eum qui sequitur modum.

Imprimis civiles districtus Insulensem, Hazebrouckiensem et Dunkerquensem, seu vulgo arrondissements Lille, Hasébrouck et Dunkerque vocatos, qui vicariatui generali Insulensi tributi iam fuerant, a reliquo dioecesis Cameracensis territorio separamus et dividimus, eosque cum propriis nunc exstantibus finibus perpetuo assignamus et attribuimus in novae dioecesis Insulensis territorium.

Huius autem dioecesis, ita limitibus definitae, sedem et cathedram episcopalem in civitate Insulensi, seu vulgo Lille, quippe quae ceteris sit praestantior ac frequentior, Nos perpetuum in modum erigimus et constituimus.

Ecclesiam praeterea in eadem urbe exstantem atque beatae Mariae Virgini vulgo Notre-Dame de la Treille dicatam, quae amplissima et singulari opere ac artificio ditata perhibetur, sub iisdem invocatione et titulo ad Cathedralis gradum et dignitatem evehimus ac extollimus, in eaque Cathedrale Capitulum iuxta sacros Canones moremque in Gallia legitime inductum erigimus et instituimus.

Volumus pariter ut Episcopi pro tempore Insulenses, Cathedralis ecclesia eiusque Capitulum iisdem prorsus fruantur honoribus, iuribus, privilegiis ac praerogativis, quae ipsis de iure competunt, vel quibus caeteri Sacrorum Antistites, Cathedrales ecclesiae earumque Capitula in Gallia ex legitima consuetudine potiuntur et gaudent.

Suum quoque proprium ac distinctum seminarium tum maius, tum minus habere debebit nova dioecesis Insulensis, secundum Concilii Tridentini praescripta, ad clericos eiusdem dioecesis rite sancteque instituendos.

Speciatim vero ad clerum quod attinet, decernimus ut statim ac Cameracensis dioecesis dismembratio novaeque dioecesis Insulensis erectio effecta sit, eo ipso presbyteri iure adscripti censeantur et sint dioecesi in cuius territorio, vel curae animarum, vel alio ecclesiastico officio legitime addicti exstant.

Quo vero rectae administrationi novae dioecesis prospiciatur, praecipimus ut documenta et acta omnia, quae clerum et populum Insulensis dioecesis attingunt, ex archivo Cameracensis dioecesis extrahantur atque quamprimum tradantur novae dioecesi in eius archivio religiose asservanda.

Praeterea dioecesim Insulensem, sicut iam altera Atrebatensis, suffraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Cameracensis, cuius Archiepiscopi metropolitico iuri idcirco Episcopum novae dioecesis Insulensis subiicimus. Firmis in reliquo communis iuris praescriptis aliisque pro temporis conditione opportune hac de re edendis.

Praesentes autem Litteras et in eis contenta quaecumque, nullo unquam tempore ex quocumque capite, vel defectu, aut quavis ex causa, quamtumvis iuridica, legitima, pia et privilegiata, etiam ex eo quod causae propter quas praemissa emanarunt, adductae, verificatae, seu iustificatae non fuerint de subreptionis, aut obreptionis, vel nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, aut quopiam alio substantiali, substantialissimo, inexcogitato et inexcogitabili ac specialem et individuam mentionem et expressionem requirente defectu, seu etiam ex eo quod in praemissis eorumque aliquo, solemnitates et quaevis alia servanda et adimplenda, servata et adimpleta non fuerint, aut ex quocumque alio capite, colore, vel praetextu, aliave ratione aut causa, etiam tali quae ad effectum validitatis earumdem praesentium necessario forent exprimenda, notari, impugnari, invalidari, in ius vel controversiam vocari, aut ad viam et terminos iuris reduci, seu adversus illos quodcumque iuris vel facti, aut gratiae, vel iustitiae remedium impetrari, vel etiam Motu, scientiae et potestatis plenitudine paribus concesso et impetrato, quempiam uti, seu iuvari posse in iudicio et extra illud atque eas sub quibusvis similium, vel dissimilium gratiarum re vocationibus, suspensionibus, limitationibus, derogationibus, aut aliis contrariis dispositionibus per quascumque Litteras et Constitutiones Apostolicas, aut Cancellariae Apostolicae regulas editas, vel edendas minime comprehendi, sed semper ab illis excipi et quoties illae emanabunt toties in pristinum et validissimum statutum restituías, repositas ac plenarie reintegratas ac de novo etiam sub quacumque posteriori data quandocumque eligenda concessas esse et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere et ita ab omnibus censeri, ac firmiter et inviolabiliter observari, sicque et non alias per quoscumque iudices ordinarios, vel delegatos quavis auctoritate fungentes, vel dignitate fulgentes, etiam causarum Palatii apostolici Auditores ac S. R. E. Cardinales etiam de Latere Legatos, Vice Legatos, dictaeque Sedis Nuncios, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi potestate, et facultate, iudicari et definiri debere, ac irritum quoque et inane decernimus si secus super his a quoquam, quavis auctoritate scienter aut ignoranter contigerit attentari.

Haec autem ad exsequenda Nos deputamus dilectum filium Nostrum Ludovieum Henricum tituli S. Mariae Novae S. R. E. presbyterum cardinalem Luçon nuncupatum et Rhemensium Archiepiscopum, eidem tributis omnibus facultatibus necessariis et opportunis etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ecclesiastica dignitate ornatum, atque definitive pronuntiandi super quavis difficultate, seu oppositione in exsecutionis actu quomodolibet oritura, facto tamen ei onere intra sex menses mittendi ad sacram Congregationem Consistorialem authenticum exemplar exsecutionis peractae.

Non obstantibus, quatenus opus sit, Nostra et Cancellariae Apostolicae Regula « De iure quaesito non tollendo » ac Lateranensis Concilii novissime celebrati, dismembrationes perpetuas, nisi in casibus a iure permissis, fieri prohibentis, aliisque etiam in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque Conciliis editis, vel edendis, specialibus, vel generalibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, privilegiis quoque indultis ac Litteris Apostolicis quibusvis superioribus et personis in genere, vel in specie, aut alias in contrarium praemissorum quomodolibet forsan concessis, approbatis, confirmatis et innovatis, quibus omnibus et singulis etiamsi pro eorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, non autem per clausulas generales idem importantes mentio, aut quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores huiusmodi ac si de verbo ad verbum nil penitus omissa et forma in illis tradita observata inserti forent, eisdem praesentibus pro plene et sufficienter expressis habentes (illis alias in suo robore permansuris) latissime et plenissime ac specialiter et expresse ad effectum praesentium et validitatis omnium et singulorum praemissorum, pro hac vice dumtaxat, Motu, scientia et potestatis plenitudine paribus harum quoque serie derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Volumus autem quod praesentium Litterarum transumptis etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo alicuius personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur in iudicio et extra illud, quae eisdem praesentibus adhiberetur si originaliter forent exhibitae, vel ostensae.

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae dismembrationis, evectionis, erectionis, declarationis, subiectionis, constitutionis, concessionis, decreti, mandati, derogationis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire: si quis autem hoc attentare praesumpserit indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum.

Datum Romae apud S. Petrum anno Domini millesimo nongentesimo decimo tertio, die vigesima quinta mensis octobris, Pontificatus Nostri anno decimo primo.

 

A. Cardinalis Agliardi C. Cardinalis DE LAI, Ep. Sabinen.
S. B. E. Cancellarius Secretarius S. Congr. Consistorialis

 


*AAS, V (1913), 17, 481-485.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana