Index   Back Top Print

[ EN  - FR  - IT  - LA ]

LITTERAE ENCYCLICAE
SS. D. N. PII DIV. PROV. PP. X

SS. D. NOSTRI PII DIV. PROV. PAPAE X AD EPISCOPOS ITALIAE,
DE ACTIONE CATHOLICA*

 

Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam benedictionem.

Certum consilium, quod usque ab initio Pontificatus Nostri concepimus, vires omnes, quas benignitas Domini Nobis concedere dignatur, ad omnia instauranda in Christo dicandi, magnam fiduciam in corde Nostro excitat erga potentem Dei gratiam, sine qua nihil magni et uberis pro salute animarum in mundo cogitare aut aggredi possumus. Interea tamen eo vel magis ut a Vobis, Venerabiles Fratres, vocati in partem Nostri officii pastoralis, unanimiter ac constanter nobili in incepto adiuvemur opus habemus, a singulis clericis singulisque fidelibus vestrae sollicitudini commissis. Omnes enim in Ecclesia Dei ad illud unum corpus efformandum vocamur, cuius caput est Christus: corpus stricte compactum, uti docet Apostolus Paulus (Ephes, IV, 16), et apte connexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, unde corpus ipsum accipit augmentum suipsius et sensim sine sensu aedificatur in vinculo caritatis. Et si in hoc opere aedificationis corporis Christi (Ibid., IV, 12) Nostrum primum officium est docendi, rectum modum sequendum ostendendi mediaque ad id proponendi, monendi ac paterne hortandi, est quidem officium omnium Nostrorum filiorum, qui Nobis carissimi in orbe diffusi inveniuntur, consilia Nostra recipiendi, ea in seipsis prius executioni mandandi atque efficaciter cooperandi ut in aliis quoque in actum adducantur, quisque iuxta gratiam a Deo acceptam, iuxta suum statum et officium, iuxta zelum qui cuiusvis cor inflammat.

Modo memorare tantum volumus plurima illa caritatis opera in bonum Ecclesiae, societatis et singulorum individuorum, quae sub nomine actionis catholicae communiter designantur, quaeque Deo opitulante ubique florent atque etiam in Italia nostra abundant. Quae opera quam cara Nobis sint et quantum ex corde cupimus ut ea roborentur ac promoveantur Vos, Venerabiles Fratres, optime perspicuis. Neque solum saepe saepius de his viva voce loquuti sumus cum pluribus saltem vestrum, cumque potioribus eorum praesidibus in Italia quando ipsi praesentes Nobis suae devotionis ac sui filialis amoris obsequium offerebant, sed etiam cum Nos de hoc argumento ederemus aut varios Actus auctoritate Nostra edi iuberemus, quos omnes iam nostis. Quod si nonnulli ex his, sicuti circumstantiae Nobis tristes exposcebant, potius ad obstacula removenda expeditiori actionis catholicae progressui atque ad quasdam effrenes propensiones damnandas, quae gravi damno causae communis irrepere inciperent, ordinati erant; cupiebamus tamen omnibus verba paterni solatii et hortationis movere, ut amotis, prout Nobis possibile est, obstaculis, bonum indesinenter perficiatur lateque diffundatur. Nobis itaque pergratum est modo hisce Nostris litteris id perficere ad omnium consolationem, freti verba Nostra ab omnibus cum docilitate exceptum et effectum iri.

Perlatus est actionis catholicae campus, quae ex sese nihil omnino excludit quod, quocumque modo, directe aut indirecte, ad divinam Ecclesiae missionem pertineat. Proinde neminem fugit tantae perficiendae operae singulorum cooperatione opus esse, non tantum pro animarum nostrarum sanctificatione, sed etiam ut diffundatur ac eo melius extendatur Regnum Dei in individuis, in familiis et in societate, unoquoque pro suis viribus quaerenti bonum proximi per veritatis revelatae diffusionem, per christianarum virtutum exercitium perque caritatis aut misericordiae spiritualis et corporalis opera. Hoc est ambulare Deo dignum, ad quod S. Paulus nos hortatur, ut per omnia ei placeamus, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei: Ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei (Coloss., I, 10).

Praeter haec autem plurima habentur bona ad ordinem naturalem spectantia, ad quae missio Ecclesiae non est directe ordinata, quae tamen ab eadem quasi natura sua profluunt. Talis est catholicae revelationis lux, quae in omnem scientiam vivissima diffunditur; tanta est vis Evangelii mandatorum, ut legis naturae praecepta sarta tecta roborentur et confirmentur, tanta demum est efficacia veritatis ac moralis a Iesu Christo propositarum; ut ipsa materialis felicitas individuorum, familiae et humanae societatis provide sustineatur ac promoveatur. Ecclesia, etiam praedicando Iesum Christum crucifixum, scandalum ac stultitiam coram mundo (I Cor. I, 23), inspiratrix et fautrix praecipua civilitatis devenit; eamque, ubicumque ipsius Apostoli praedicaverunt, diffudit, servans atque perficiens elementa bona antiquorum ethnicorum cultuum, e barbarie eruens atque ad civilem consortium instituens novos populos, qui in maternum ipsius sinum confugerent, atque integrae societati, gradatim quidem, sed tuta ac semper progredienti ratione, notam adeo propriam imprimens, quam illa nunc quoque universaliter retinet. Civilitas mundi est civilitas christiana; eo verior, stabilior, uberior pretiosis fructibus, quo est purius christiana; tam declinat, maximo cum discrimine boni socialis, quam a christiana idea se retrahit. Unde vi rerum intima, Ecclesia custos ac vindex christianae civilitatis re quoque facta est. Hocque factum anterioribus historiae saeculis recognitum et admissum fuit; quinimo civilium legislationum firmum constituit fundamentum. Eo facto nixae sunt relationes Ecclesiam inter et Status, publica recognitio auctoritatis Ecclesiae in omnibus materiis, quae ad conscientiam quomodocumque referuntur, subordinatio omnium legum Status divinis Evangelii legibus, concordia utriusque regiminis, Status et Ecclesiae, ita temporale populorum bonum curando, ne quid detrimenti capiat aeternum.

Opus non est, Venerabiles Fratres, vobis ostendere quaenam prosperitas et bonum, quaenam pax et concordia, quaenam obsequens subiectio auctoritati et quodnam praestans gubernium haberentur ac servarentur in mundo, si ubique perfectum christianae civilitatis exemplar obtineri possit. At posito aeterno dissidio carnis adversus spiritum, tenebrarum adversus lucem, Satanae contra Deum, illud saltem in sua plenitudine sperandum non est. Qua de re continuae extorsiones pacificis Ecclesiae acquisitionibus fiunt, eo acerbiores ac funestiores, quo humana societas principiis conceptui christiano adversis inniti, imo totaliter a Deo se avertere adlaborat.

Attamen hanc ob rem non est animo deficiendum. Ecclesia noscit portas inferí contra ipsam non praevalituras; sed praevidet etiam pressuram in mundo se passuram esse, apostolos suos sicut agnos inter lupos mitti, fideles suos odio et contemptui semper obiectum iri, sicut divinus eius Fundator odio et livore repletus fuit. Ecclesia proinde impavida procedit, et dum Regnum Dei diffundit ubi nondum praedicatum fuit, omnibus modis studet reparandi damna in Regno iam acquisito. Instaurare omnia in Christo fuit semper Ecclesiae signum et peculiariter Nostrum hisce tristibus temporibus. Restaurare omnia, non quocumque modo, sed in Christo; quae in caelis, et quae in terra sunt, in ipso (Ephes, I, 10), subdit Apostolus: restaurare in Christo, non solum quod proprie ad divinam Ecclesiae missionem pertinet animas ad Deum ducendi, sed etiam quod, sicut diximus, ab eadem divina missione sponte profluit, christianam nempe civilitatem in omnibus et singulis elementis eam constituentibus.

Et quoniam ad hanc postremam tantum partem desideratae restaurationis sermonem coarctantur, Vos optime nostis, Venerabiles Fratres, quo auxilio sint Ecclesiae illae catholicorum electae acies, quae hoc unum sibi proponunt omnes suas vividas vires insimul unire, ad civilitatem antichristianam omnibus mediis iustis ac legalibus debellandam: ad gravissimas deordinationes ex illa derivantes omnimode reparandas; ad Iesum Christum iterum ducendum in familiam, in scholam, in societatem; ad stabiliendum principium humanae auctoritatis tamquam vices gerentis auctoritatis Dei; ad res populi ac praesertim operarii et agricoli coetus summopere curandas, non tantum in omnium cordibus principium religiosum infundendo, unicam veram fontem consolationis in angustiis vitae, sed lacrimas eorum tergere, poenas lenire, oeconomicam conditionem peropportunis remediis in melius vertere adlaborando, ideoque ad obtinendum quo publicae leges iustitia informentur, atque corrigantur aut supprimantur quae iustitiae adversantur: demum ad defendenda ac sustinenda in omnibus animo vere catholico iura Dei ac iura non minus sacra Ecclesiae.

Horum omnium operum complexus, quae a laicatu catholico plerumque sustinentur ac promoventur atque diversimode excogitantur pro propriis uniuscuiusque nationis necessitatibus eiusdemque peculiaribus circumstantiis, est sane id quod nomine aptiori eoque nobilissimo vocari solet actio catholica seu actio catholicorum. Ipsa omnibus temporibus auxilio Ecclesiae semper fuit, quae hoc auxilium semper libenter excepit ac benedixit, quamvis illud pro temporibus varie explicatum sit.

Etenim heic notandum statim est, non omnia quae utilia fuere, imo unice efficacia anteactis temporibus, hodie possibile est eodem modo restituere; tot sunt radicales variationes quae labentibus temporibus in societatem vitamque publicam inducuntur, totque novae necessitates quas mutatae circumstantiae continuo suscitant. Sed Ecclesia per amplum historiae suae cursum semper et ubique clare ostendit sibi inesse miram accommodationis virtutem mutabilibus civilis consortii conditionibus, ita ut, salvis semper integritate et immutabilitate fidei et morum, salvisque pariter suis sacrosanctis iuribus, facile cedat ac se acçommodet iis omnibus, quae contingentia et accidentalia sunt temporum vicissitudinibus novisque necessitatibus societatis. Pietas, ait S. Paulus, omnibus se aptat, divinas possidens promissiones, sicut pro bonis vitae praesentis ita et futurae: Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae (I Tim. IV, 8). Ideoque etiam catholica actio, si opportune mutatur quoad suas externas formas ac media quibus utitur, semper eadem manet in principiis quae eam dirigunt et in fine nobilissimo quem sibi proponit. Ut autem simul sit vere efficax, diligenter cognoscantur oportet conditiones quas ipsamet imponit, ratione praesertim habita suae naturae ac finis.

In primis alte fixum in corde sit oportet instrumentum deficere, nisi operi, quod agendum venit, aptum efficiatur. Actio catholica (prout ex praedictis evidenter eruitur) quia omnia instaurare in Christo sibi proponit, verum apostolatum constituit ad honorem et gloriam ipsius Christi. Ad eum recte explendum requiritur divina gratia, haec autem apostolo non datur qui Christo non uniatur. Cum Iesum Christum in nobis efformaverimus, tunc facilius familiis societatique eum restituere poterimus. Ideoque quotquot ad regendam vocantur aut ad promovendam actionem catholicam se dederint, catholici firmissimi sint oportet, sua fide suasi, in rebus religionis recte edocti, sincere obsequentes Ecclesiae et praesertim huic supremae Cathedrae Apostolicae ac Vicario Iesu Christi in terris; vera pietate ornati, praeclaris virtutibus, integris moribus vitaque adeo intemerata, ut omnibus sint efficaci exemplo. Nisi animus ita sit dispositus, nedum in aliis bonum promovere difficile erit, sed fere impossibile evadet recta cum intentione procedere, atque vires deficient ad perseveranter sustinenda incommoda, quae quilibet apostolatus secumfert, adversariorum calumnias, neglectum parvamque corresponsionem hominum licet honestorum, aliquando et iam zelotypiam amicorum ipsorumque in actione sociorum, procul dubio excusatione dignas, posita humanae naturae imbecillitate, sed tamen magnum praeiudicium afferentes et causam discordiarum, offensionum atque domesticarum contentionum. Tantummodo virtus patiens et firma in bono, simulque suavis ac delicata hasce tollere aut minuere difficultates valet, ita ut opus, cui vires catholicae adlaborant, detrimentum non capiat. Haec est voluntas Dei, aiebat S. Petrus primis fidelibus, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: Sic est voluntas Dei...(I Petr. II, 15).

Interest praeterea recte definire opera, circa quae fortiter constanterque vires catholicae insudare debent. Opera illa tanti momenti sint oportet, adeo necessitatibus hodiernae societatis respondentia, tam apta moralibus ac materialibus bonis populi praesertim ac proletariorum, ut dum in promotores actionis catholicae quam optimam alacritatem infundant ob magnum atque securum fructum, quem ex seipsis promittunt, simul ab omnibus facile comprehendantur libenterque excipiantur. Quia vero hodiernae vitae socialis gravia problemata promptam tutamque exigunt solutionem, omnes apprime cupiunt scire ac eo gnoscere varios modos, quibus solutiones eaedem executioni mandantur. Discussiones alio atque alio sensu magis in dies multiplicantur ac facile per artem typographicam diffunduntur. Idcirco maxime necessarium est ut actio catholica opportunitatem capiat, audacter progrediatur ac ipsa quoque propriam solutionem proponat eamque valere faciat diffusione firma, alacri, perspicaci, ordinata, ita ut adversariae diffusioni directe opponatur. Bonitas ac iustitia principiorum christianorum, recta morum regula quam catholici profitentur, plenus suarum rerum contemptus, nil aliud aperte sincereque optando quam verum, firmum ac supremum aliorum bonum, evidens demum capacitas ipsorum promovendi melius quam caeteri etiam vera bona oeconomica populi, nequeunt non allicere mentem ac cor eorum qui audiunt, et agmina eorum accrescere, ita ut forte ac solidum corpus eos efficiant, capax contrario motui viriliter resistendi atque adversarios compescendi.

Quam supremam necessitatem optime novit Antecessor Noster Leo XIII b. m., ostendens, praecipue in celebri encyclica Rerum Novarum et in aliis posterioribus documentis, obiectum circa quod actio catholica praecipue evolvenda erat, nempe practicam solutionem quaestionis socialis iuxta christiana principia. Et Nos, sedantes tam sapientes normas, Nostro Motu Proprio diei 18 Decembris 1903 actioni populari christianae, quae totum complectitur motum catholicum socialem, ordinem dedimus fundamentalem, qui esset quasi practica norma actionis communis atque concordiae et caritatis vinculum. Heic igitur et hoc sanctissimo et maxime necessario fine niti ac roborari imprimis debent catholica opera, varia et multiplicia quoad formam, sed omnia pariter directa ad idem sociale bonum efficaciter promovendum.

Ut autem haec socialis actio conservetur atque floreat necessaria coesione variorum operum eamdem constituentium, maxime opus est ut catholici exemplari ad invicem concordia incedant; quae de coetero numquam obtineri poterit, nisi consiliorum unitas in omnibus habeatur. De qua necessitate nullum esse potest dubium; adeo clara et aperta sunt monita tradita ab hac Cathedra Apostolica, tam vivida lux quam suis scriptis circumfuserunt illustriores catholici cuiusvis nationis, tam laudabile exemplum quod pluries, etiam a Nobis ipsis, catholicorum aliarum nationum propositum fuit, qui ad amussim hanc ob concordiam et consiliorum unitatem brevi tempore uberes fructus ac valde laetos obtinuerunt.

Quo vero tutius haec obtineantur, inter varia opera laude pariter digna, alibi habita est apprime efficax quaedam institutio indolis generalis, quae nomine Unionis popularis tendit ad catholicos cuiusque gradus socialis in unum colligendos, praesertim vero innumeras populi multitudines apud unum commune centrum doctrinae, diffusionis atque socialis ordinationis. Ipsa enim, cum cuidam necessitati fere ubique impellenti respondeat, cumque eius simplex constitutio ex ipsa rerum natura fluat, quae pariter ubicumque habentur, dici nequit propria unius potius quam alterius nationis, sed omnium, ubi eaedem innotescunt necessitates eademque nascuntur pericula. Mira eiusdem popularitas caram acceptabilemque eam statim reddit, neque vexat aut impedit quamlibet aliam institutionem, sed potius omnibus institutionibus robur connexionemque praebet, quia propria ordinatione stricte personali individuos cogit ingredi particulares institutiones, eos actioni practicae et vere proficuae assuescit, atque omnium animos ut idem sentiant ac velint perstringit.

Hoc sociali centro ita constituto, aliae omnes institutiones indolis oeconomicae, ad practice et undequaque solvendam socialem quaestionem destinatae, quasi sponte sua simul conveniunt in fine generali qui eas unit, quamvis tamen, pro peculiaribus necessitatibus quibus intendunt, varias assumunt formas diversaque adhibent media, prout finis particularis uniuscuiusque proprius requirit. Heic autem Nobis gratum est Nostram satisfactionem significare ob multa quae hac in parte iam effecta sunt, in Italia, certa spe freti, posito divino auxilio, etiam plura factum iri in posterum, bona obtenta roborando eaque maiori semper zelo diffundendo. Hac de re optime meruit Opus Conventuum et Comitatum catholicorum, propter miram alacritatem praeclarorum virorum qui illud dirigebant, et qui eisdem peculiaribus institutionibus praepositi fuerunt aut eas adhuc dirigunt. Ideoque hoc centrum seu unio operum indolis oeconomicae, uti a Nobis expresse servatum fuit cessante praedicto Opere Congressuum, ita etiam in posterum prosequetur sub solerti directione eorum qui eidem praepositi sunt.

Nihilominus, ut catholica actio undequaque sit efficax, minime sat est quod ipsa par sit hodiernis socialibus necessitatibus; oportet etiam ut omnibus mediis practicis defendatur, quae eidem hodie suppetantur progressus studiorum socialium et oeconomicorum, experientia alibi iam facta, conditiones civilis consortii, ipsa vita publica Statuum. Alioquin periculum imminet diu in incertum vagandi nova et periculosa inquirendo, dum bona ac tuta prae manibus habentur atque optima se iam praebuerunt; aut institutiones methodosque proprias fortasse aliorum temporum proponendi, quae nunc a populo non intelliguntur; aut demum ab opere desistendi minime utendo, in mensura quidem concessa, illis civilibus iuribus quae hodiernae civiles institutiones omnibus proindeque etiam catholicis offerunt. Et ut in hoc postremo argumento sistamus, haud dubiam est praesentem Statuum ordinationem omnibus indistincte facultatem praebere in rem publicam influendi, atque catholici, salvis officiis divinae legis et praescriptionibus Ecclesiae, tuta conscientia uti ea possunt, ut se idoneos praebeant item, imo melius quam coeteri, cooperandi bono materiali ac civili populi atque ita acquirendi illam auctoritatem et venerationem, quae ipsis bona etiam altiora, quae sunt illa animae, defendere et promovere permittat.

Quae iura civilia plura sunt varieque ex genere, minime secluso iure directe participandi politicae vitae nationis, populum repraesentando in legislativis aulis. Gravissima argumenta Nobis dissuadent, Venerabiles Fratres, recedere ab illa norma, quam antea decrevit Praedecessor Noster Pius IX s. m., et postea secutus est alter Praedecessor Noster Leo XIII s. m. durante suo diuturno Pontificatu, iuxta quam in Italia participatio catholicorum potestati legislativae prohibita in genere remanet. Attamen rationes aliae pariter gravissimae, depromptae ex supremo societatis bono, quae omnimode salvari oportet, exigere possunt ut in casibus particularibus a lege dispensetur, praecipue cum Vos, Venerabiles Fratres, hoc maxime necessarium censueritis pro animarum salute ac supremis vestrarum ecclesiarum bonis, atque dispensationem petieritis.

Possibilitas vero huius benignae concessionis inducit in omnibus catholicis officium prudenter sapienterque vitae politicae se parandi, quando ad eam vocarentur. Unde valde interest ut ea ipsa alacritas, iam laudabiliter a catholicis adhibita ut bona cum electorali organizatione se pararent vitae administrativae Municipiorum ac Consiliorum provincialium, extendatur etiam ad apte se parandos et ordinandos vitae politicae, prout opportune commendatum fuit Litteris Circularibus diei 3 Decembris 1904 a Praesidentia generali Operum oeconomicorum in Italia. Insimul inculcanda erunt ac practice sequenda sublimia principia, quae conscientiam cuiusvis veri catholici moderantur. Imprimis meminerit ipse esse omni tempore et videri vere catholicus, accedens ad publica officia eaque exercens firmo ac constanti proposito pro viribus bonum sociale oeconomicumque patriae et praesertim populi promovendi, iuxta normas civilitatis vere christianae, atque simul defendendi suprema Ecclesiae iura, quae sunt eadem ac religionis et iustitiae.

Hi sunt, Venerabiles Fratres, characteres, obiectum et conditiones actionis catholicae quoad suam praecipuam partem inspectae, quae est solutio quaestionis socialis, digna sane cui omnes vires catholicae adlaborent maxima cum alacritate et constantia. Quod autem non impedit quin iuventur ac promoveantur etiam alia opera varii generis diversaeque ordinationis, sed omnia, pariter directa huic vel illi bono peculiari societatis et populi atque restaurationi variis sub determinatis adspectibus civilitatis christianae. Solent ipsae exurgere ob particularium personarum zelum atque in singulas diffundi dioeceses quandoque maiores in foederationes conveniri. Iamvero, dum laude dignus sit finis quem sibi proponunt, firma sint christiana principia quae sequuntur iustaque media quae adhibent, et ipsa laudanda et omnino fovenda erunt. Quibus concedenda quidem est quaedam ordinationis libertas, cum possibile non sit ut, ubi plures simul conveniunt personae, omnes sub eadem forma efformentur aut sub unica directione disponantur. Organizatio vero ex ipsis operibus spontanea exurgere debet, alioquin aedificia bene exstructa habentur, sed reali fundamento carentia ideoque omnino effimera. Singulorum populorum indolis ratio est etiam habenda. Alii usus aliaeque tendentiae manifestantur diversis in locis. Unum interest ut super solido fundamento laboretur, cum principiorum firmitate, cum fervore et perseverantia, quae si obtineantur, modus et forma, quas varia opera assumunt, accidentales sunt ac manent.

Tandem ut necessaria alacritas in omnibus indiscriminatim catholicis operibus renovetur ac augeatur, atque ut promotoribus eorumdemque membris occasio praebeatur se videndi ac invicem cognoscendi, magis magisque fraternae caritatis vincula inter ipsos devinciendi, invicem sese incitandi zelo semper alacriori ad efficacem actionem, et providendi meliori soliditati ac diffusioni ipsorum operum, maxime iuvabit identidem celebrare, iuxta normas ab hac Sancta Sede praescriptas, Conventus generales aut partiales catholicorum Italiae, qui solemnis fidei catholicae manifestatio ac commune concordiae festum sint oportet.

Aliquid manet dicendum, Venerabiles Fratres, de alio maximi momenti capite, de relatione videlicet quam omnia catholicae actionis opera ad ecclesiasticam auctoritatem habere debent. Si doctrinae, quas in prima harum Nostrarum Litterarum parte exposuimus, bene perpendantur, facile concludetur, omnia illa opera quae ministerio spirituali ac pastorali Ecclesiae directe inserviunt quaeque proinde sibi proponunt finem religiosum in directum animarum bonum, debent et in minimis auctoritati Ecclesiae subesse ideoque etiam Episcoporum, qui a Spiritu Sancto positi sunt regere Ecclesiam Dei in dioecesibus eisdem concreditis. Verum et caetera opera quae, uti diximus, praecipue instituta sunt ad restaurandam promovendamque in Christo veram civilitatem christianam et quae constituunt in sensu exposito actionem catholicam, nullo modo concipi possunt independentia a consilio et suprema ecclesiasticae auctoritatis directione, praesertim vero cum omnia inniti debeant principiis doctrinae ac moralis christianae; eoque minus possibile est ea concipere plus minusve eidem auctoritati opposita. Procul dubio est haec opera, attenta eorum natura, moveri deberi cum opportuna rationabili libertate, cum ipsa de propria respondeant actione, praesertim vero in rebus temporalibus et oeconomicis ac in illis vitae publicae administrativae et politicae, a ministerio mere spirituali alienis. Sed quoniam catholici semper Christi vexillum deferunt, eo ipso extollunt Ecclesiae vexillum, ita decet omnino ut illud ab Ecclesiae manibus recipiant, Ecclesia eius immaculatum honorem defendat atque huic maternae vigilantiae catholici, tamquam dociles et obsequentes filii, se submittant.

Quapropter manifestum apparet quam male egerint illi, pauci quidem, qui heic in Italia et Nostris sub oculis, cuidam missioni se dicare praesumpserunt quam a Nobis non acceperant, neque ab aliquo alio ex Nostris Fratribus in Episcopatu, eamque promovere conati sunt, non tantum sine debito auctoritatis obsequio, sed etiam aperte contra eiusdem voluntatem, suam rebellionem frivolis distinctionibus legitimare studentes. Et ipsi vexillum in nomine Christi extollere dictitabant; at hoc vexillum esse nequiverat Christi, cum in seipso doctrinam divini Redemptoris non deferret, quae etiam hic applicari potest : Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16): Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligit mecum, disperdit (Ib. XI, 23); doctrina igitur humilitatis, subiectionis, filialis obsequii. Maximo cordis Nostri dolore refellere huiusmodi tendentiam atque auctoritative motum perniciosum iam invadentem compellere debuimus. Eoque acerbior dolor Noster erat, quia incaute hac falsa via plurimos videbamus allici iuvenes Nobis carissimos, quorum multi electo ingenio, fervido zelo et capaces bonum efficaciter operandi, si recte manuducantur.

Dum vero omnibus rectam actionis catholicae normam indigitamus, dissimulare nolumus, Venerabiles Fratres, periculum haud leve cui, hac conditione temporum, nunc clerus est expositus; nimium nempe dandi pondus bonis materialibus populi, flocci e contra faciendi valde graviora sui sacri ministerii.

Sacerdos, super coeteris hominibus elevatus ad explendam a Deo receptam missionem, item consistere debet supra omnibus humanis rebus, conflictis omnibus, omnibus societatis coetibus. Eius proprius campus est Ecclesia, ubi Dei legatus veritatem praedicat atque simul cum veneratione iurium Dei inculcat respectum iuribus omnium creaturarum. Ita agendo, ipse nulli oppositioni obnoxius est, vir partium non apparet, fautor aliquorum, aliorum adversarius, neque ad vitandos nonnullarum tendentiarum impetus aut ad animos offensos in pluribus argumentis non invitandos periculo exponitur dissimulandi vel tacendi veritatem, sua officia in utroque casu non servans; imo cum saepe saepius sibi de rebus materialibus sit tractandum, solidalis evadere posset in obligationibus suae personae ac dignitati sui ministerii obnoxiis. Nulli igitur huius generis associationi participet, nisi praevia matura consideratione, de Episcopi proprii consensu, atque in illis tantum casibus, in quibus sua cooperatio quovis periculo est immunis et evidenti auxilio evadit.

Neque hoc modo sacerdotis zelus devincitur. Verus apostolus omnia omnibus fieri debet, ut omnes salvos faceret (I Cor. IX, 22): prout iam divinus Redemptor, misereri debet, videns turbas ita vexatas, iacentes sicut oves non habentes pastorem (Matth, IX, 36.). Efficaci scriptorum diffusione, viva vocis exhortatione, directa cooperatione in supradictis casibus, curet igitur, ad provehendam intra iustitiae et caritatis limites, oeconomicam quoque populi conditionem, favens promovensque institutiones illas quae ad hoc intendunt, illas praesertim quae finem sibi proponunt multitudines recte ordinandi adversus invadens socialismi dominium et quae eas protegunt sive ab oeconomica eversione sive a morali religiosoque exitio. Hoc modo adsistentia cleri operibus actionis catholicae in finem apprime religiosum tendit, neque unquam impedimento erit, imo auxilio evadet eius spirituali ministerio, eiusdem campum extendens fructumque multiplicans.

En, Venerabiles Fratres quae exponere et inculcare cupiebamus circa actionem catholicam sustinendam promovendamque in Italia nostra.— Non sufficit indigitare bonum; oportet illud practice exequamur. Ad hoc maximo sane erit auxilio vestra etiam exhortatio vestrumque paternum immediatum consilium ad bonum faciendum. Sint quidem humilia principia, dummodo vere incipiatur, divina gratia brevi eadem augebit prosperabitque. Omnesque Nostri dilecti filii, qui actioni catholicae se dedicant, iterum excipiant verba quae ex corde Nostro tam sponte profluunt. In angustiis, quibus quotidie premimur, si qua est consolatio in Christo, si quid solatii ex vestra caritate Nobis affertur, si communio habetur spiritus et commiserationis, et Nos cum Apostolo Paulo dicemus (Philipp, n, 1-5), expletum reddite gaudium Nostrum concordia, identica caritate, unanimi affectu, humilitate debitaque affectione, non proprium commodu m cupientes, sed commune bonum, atque in cordibus vestris eosdem nutrientes sensus, quos fovebat Iesus Christus, Salvator noster. Sit ipse principium cuiusvis vestri incepti: Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi (Coloss, III, 17); sit ipse terminus cuiusque actionis vestrae: Quoniam ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula (Rom. XI, 36). Et hac die laetissima, qua recordamur Apostolos, quum Spiritu Sancto repletos, e Coenaculo exierunt ad Regnum Christi mundo praedicandum, descendat etiam super vos omnes virtus eiusdem Spiritus omneque rigidum flectat, animos frigidos foveat, quodque est devium recte dirigat: Flecte quod est rigidum, fove quod est rigidum, rege quod est devium.

Auspex interim divini favoris ac pignus Nostri peculiarissimi affectus sit Apostolica benedictio, quam ex intimo corde Vobis, Venerabiles Fratres, vestro clero ac populo italico impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die festo Pentecostes, XI Iunii 1905, Pontificatus Nostri anno secundo.

 

 PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 741-767.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana