Index   Back Top Print

[ LA ]

PIU S PP . X

EPISTOLA

PII PP. X LAETISSIMA NUNCUPANDIS VOTA
PRO SOLEMNIBUS SAECULARIBUS ECCLESIAE CATHEDRALIS BALTIMORENSIS*

DILECTO FILIO NOSTRO
IACOBO TITULI S. MARIAE TRANS TIBERIM
S. R. E. PRESB. CARD. GIBBONS
ARCHIEPISCOPO BALTIMORENSIUM - BALTIMORAM

 

Dilecie Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quum centum ante annos primus Baltimorensium Archiepiscopus primum statuebat lapidem aedi isti Cathedrali aedificandae, lapidem enimvero locasse dicendus est, quo super, in fastigium et in gloriam, deberet Americ a sacra consurgere. Nam sive ad efflorescentem eorum propaginem intendamus animum, qui aucti sacerdotio sunt aut Episcopi consecrati, sive coacta apud vos ad haec usque tempora concilia cogitemus, sive habita istic splendidissima quaeque sollemnia recolamus, haec videmus omnia in Cathedrali Baltimorensi templo nativum quasi locum fortunate reperisse. Fortunate, dicimus, et cum omine meliorum quotidie rerum; quarum quidem argumento sunt et prolata apud gentem vestram hierarchia, et auctus catholicorum numerus, et tranquilla religionis conditio, et firma cum Romana Sede necessitudo, et solatia omne genus quae praebita cordi Nostro virtutibus vestris fuere. Quapropter plurima dignum commendatione consilium arbitramur agendi communibus laetitiis auspicatam praeclari facinoris memoriam. Harum vero celebritatem non equidem opus est enarrare quam libenti Nos animo, quantis cum votis partem capiamus. Nostis enim omnes quaecumque maxime valerent ad decus Religionis nostrae in Americano populo provehendum, ea Nos et praecipuo semper desiderio quaesiisse, et velle nunc eodem ardenti studio complecti. Conplectimur autem idcirco cupidius, quia compertum exploratumque habemus responsuros fore vos invitationi Nostrae, una et eadem consensione voluntatum, si per opportunam hanc iucundamque tempestatem, eiusmodi impulsi sacrorum progressuum memoria, cohortentur Americanum populum ad maiora etiam quam usque adhuc comparandae rei catholicae incrementa. Id quidem instantissime facimus, eo vel magis quod non modo ad amplificandam Religionem, sed ad exaugenda etiam rei civilis commoda sciamus verba Nostra debere conducere. Vobis propterea universis, de sacris patrum memoras ac de fidei illustrandae gloria sollicitis, intimo ex corde gratulamur, laudemque vere meritam, et pro studio unde laetitias publicas paratis, et pro eo qui inde elucet habitu animorum, tribuimus. Tali sane animo vos esse demonstratis, qualem in catholicis omnibus valde expeteremus; tali nimirum, qui firmam fecundamque contineat futuri temporis spem. Pro vestrarum felicitate ecclesiarum, itemque pro sollemnium saecularium exitu laetissima nuncupamus vota, auspicemque coelestium munerum ac testem praegrandis dilectionis Nostrae Apostolicam benedictionem tibi, Episcopis, clero universoque populo Americae Septentrionalis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die II Martii anno MCMVI, Pontificatus Nostri tertio.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXIX (1906), p. 261-262.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana