Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X LAUDAT ZELUM PIAE SODALITATIS
A S. HIERONYMO PRO DIFFUSIONE S. EVANGELIORUM*

VENERABILI FRATRI NOSTRO
FRANCISCO A PAULA S. R. E. CARD. CASSETTA
PATRONO PIAE SODALITATIS A S. HIERONYMO
SACRIS EVANGELIIS VULGANDIS

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam benedictionem

Qui piam a Sancto Hieronymo Sodalitatem iam inde precatione bona felicibusque auspiciis sumus prosecuti, quum Patriarchalem Venetiarum administraremus ecclesiam, nunc, nec tamen multos post annos, ex Ecclesiae suprema sede singularem quamdam videmus voluptatem posse percipere, quod, brevi tempore, profectus eamdem fecisse tantos fructusque tulisse tam uberes intelligamus. Non enim Italiam modo, cuius in urbibus tria condita scimus, pro fecundiore efficacitate rei, consociationis domicilia, sed etiam Americam Hieronymiana Sodalitas vulgatis Evangeliis pervasit, eo usque proferens libros, ubi italicam comperiret personantem linguam, iis maxime .adiuvandis qui ex Italia migrassent. Equidem exemplariorum ferme quingenta millia esse edita et opportuno iudicio disseminata in vulgus, ista splendide commonstrat res, socios operis institisse negotium incredibili quodam studio, praegrandemque agendi campum Sodalitatem esse complexam. Mirum procul dubio facinus, tantoque id magis si tenuia assequendae rei praesidia cogitentur: iucundum etiam et fauste auspicatum, si propositum Sodalitio bonum spectemus, opportunitatem nempe, facilitatemque multitudini offerendam Evangelii perlegendi contemplandique, horum potissimum in necessitatibus temporum quando nimis, quam unquam alias, ardentius lectioni opera datur, animis, ut plurimum, noxiae; frugiferum quoque et salubre, quum quidem ipsum per se, quippe vi abundat divina rerum, Christi, id est, describenda vita, qua ad sanctitudinem morum nihil praestantius aut efficacius; tum vero ideo praesertim quia magisterio Ecclesiae usui magno est, sive aptius comparandis animis ad divina excipienda praeconia, sive iis defigendis in memoria clariusque custodiendis, quae antea fuerint a curionibus de Evangelio explanata. Ad haec, non illud est in postremis eorumdem librorum beneficiis censendum, si quidem tempora species, quod istis, vulgandis legendisque, imago divinae vocis quaedam ad eos etiam pertingit, quibus, desperatione vitae aut odio aut errore occupatis, cum sacerdote necessitudo nulla est: magnum certe et peroptandum Nobis benefactum, libris posse, ubi per vocem non licet, mederi animis hominum, et perturbatas publice privatimque res documentis vitae Christi restituere. Iam, sollertia Nobis perspecta est et explorata, qua in munere obeundo suo Sodalitas incumbit, proptereaque none re esse arbitramur hortari socios et acuere, quo alacrius in incepto perstent. Hoc tamen, ad uberiora quotidie incrementa operis accuranda, ne fugiat: eam esse omnium utilissimam rem, quae tempori magis respondeat; eamque oportere duplicatis urgere viribus, quae brevi, adeo se, allatis bonis, probavit. Communem idcirco legendi Evangelii cupidinem, studio excitatam vestro, poscite progrediente exemplariorum vi non sine fructu exerenda unquam; erit id ad eam etiam abolendam opinionem utile, Scripturis Sacris, vernacula lingua legendis repugnare Ecclesiam aut impedimenti quidpiam interponere. Quum autem illud maxime intersit, non modo hoc tale Sodalitatis propositum prae ceteris persequi, quae alacritatem eius actuosam possint allicere, verum etiam viribus persequi nulla ratione disiectis, id quoque erit commodi factum, si in libris vulgandis qui Evangelia et Apostolorum acta continent satis esse amplam adlaborandi provinciam consociatio vestra positam putet. Perge tu igitur, Venerabilis Frater Noster, perge probatissimum Nobis opus auctoritate consilioque provehere; pergant sodales se ita operi addicere, quemadmodum addixere antea, id est, diligentia et studio summis. Omnia in Christo instaurare volentibus, nihil certe Nobis optatius quam ut id moris filii Nostri usurpent, Evangeliorum exemplaria non solum frequenti, sed quotidiana etiam lectione tenere, e quibus maxime addiscitur quo demum pacto omnia in Christo instaurari possint ac debeant. Auspicem divinorum munerum Nostraeque testem benevolentiae, Apostolicam benedictionem tibi et sodalibus, iisque universis qui ferant consociationi opem, peramanter in Domino impertimus.

Datum Roma e apud S. Petrum die XXI Ianuarii anno MCMVII, Pontificatus Nostri quarto.

 

PIUS PP. X


 

*AAS, vol. XL (1907), pp. 134-136.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana