Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X SUUM GRATUM ANIMUM
SIGNIFICAT EPISCOPATUI PROVINCIAE MEDIOLANENSIS*

 

Dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.

Communis epistola, quam vos Raudas Campis de more congressi, ad aedem Virginis, nuper Nobis misistis, quamquam fere de iis rebus erat quae Nos maxime sollicitos et anxios habent, gratissima Nobis accidit. Id enim afferebat solatii, cuius praecipue indigemus hoc tempore: siquidem molestias curasque minuere, quas ex contumacia ac temeritate quorumdam percipimus nihil magis potest, quam diligentia sacrorum Antistitum, qui in tuenda vel doctrina fidei vel disciplina Ecclesiae omnem suam Nobis operam studiumque navent. Vosque ita videmus affectos esse quemadmodum diligentissimos decet Episcopos: commotos nempe vehementer ea Nostra denuntiatione periculi, quod catholico nomini intrinsecus conflatur; et acri vigilantia intentos ad cavendum, ne quid propterea detrimenti greges vestri capiant. Nos autem pastorale studium vestrum eo complectimur libentius, quia cum eximia erga Nos pietate coniunctum est. Nam quod vos ex officii conscientia facitis, id ipsum ad aegritudinem Nostram diluendam valere vultis; eamque ut magna Dei Mater per proxima Sacerdotii Nostri solemnia Nobis abstergat omnem, comprecamini. Utinam quae insigni Ecclesiae praeconio laudatur expultrix haeresum, vestris faveat votis, Nosque tam celeriter ab his curis respirare sinat. Quod si futurum est, ut eaedem sollicitudinis causae diutius insideant, Illa certe opem a Deho vobis exorabit, unde Nos, ut facitis, sanctae diligentiae vestrae fructibus recreetis. Itaque gratum de praestito pie officio significamus Nostrum Vobis animum; cuius quidem, testem, eamdemque divinorum auspicem munerum, vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, et clero ac populo, cuique vestrum concreditis, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XII Iunii anno MDCCCCVII, Pontificatus Nostri quarto.

 

PIUS PP. X


 

*AAS, vol. XL (1907), pp. 516-517.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana