Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

 

QUA PONTIFEX GRATULATUR ERNESTO COMMER OB EXTRACTOS
ET REFUTATOS HERMANNI SEHELL ERRORES*

 

DILECTO FILIO ERNESTO COMMER ANTISTITI URBANO DOCTORI DECURIALI
THEOLOGIAE TRADENDAE IN LYCEO MAGNO VINDOBONENSI - VINDOBONAM

 

Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Summa Nos voluptate complexi opus sumus, quod eam in rem, aetati nostrae civibusque maxime tuis sane quam utilem, condidisti, ut qui Hermann Schell, recens vita functi, obtegantur scriptis errores, extraendo iudicares disceptandoque reiceres. Res est non comperta nemini, Hermannum Schell vita quidem ducta integre, item pietate, Religionis tuendae studio, aliis praeterea virtutibus excelluisse: non item incorrupta doctrina; quo factum est ut nonnulla eius scripta, tamquam minus congruentia veritati catholicae, improbant Sedes Apostolica damnaritque publice. Itaque de catholicis id erat sine dubitatione confitendum, qui virum, cetera laudabilem, aberrantem a sententia catholica sequeretur, fore neminem, securamque ab eiusmodi caussa doctrinam, detecto provide discrimine, non tam adservari illibatam quam ad profectum posse contendere. At, contra, non deesse comperimus qui eius doctrinam commendare non dubitarint, eumque perinde laudibus efferre, ac si fidei defensor exstiterit princeps, ipsi etiam Paulo Apostolo comparandus, planeque dignus, cuius memoria, posito monumento, posteritati admirationique consecretur. Equidem qui ita sentiunt, vel ii ignoratione occupari veritatis catholicae sunt existimandi, vel auctoritati Sedis Apostolicae obsistere, id calumniae commenti, obsoletioribus studiis adhaerentem, disciplinarum eam obstare progressui, alas acerrimis quibusque ingeniis circumcidere, verumque edocentibus obniti. Neque tamen falsius quidquam aut iniquius fingi cogitatione potest; si quidem improbat certe errandi libertatem Ecclesia, fidelesque ne patiantur se irretiri fallaciis, evigilat; at non illud ullo pacto prohibet, immo vero instando commendat suadetque, traditum divinitus verum, cui ipsa custodiendo est data, pro gentium aetatumque indole, apertius explanari et interpretatione evolvi legitima. Quapropter palam est, nullam posse aliam damnatorum Hermann Schell scriptorum caussam intelligi quam quod novarum iisdem venenum rerum alienaeque a catholica fide sententiae contuerentur. Quae quum ita sint, egregie te de Religione ac de doctrina meritum edicimus, ac theologi te munere functum praeclare arbitramur, qui, eo germane declarato quid in propositis rebus Ecclesia sentiat, cautum fidelibus esse volueris. Tibi idcirco ex animo gratulamur: simul vehementer hortamur desiderio, ne reprehensiones ad versari orum veritus, quas honori tibi et incitamento esse oportet, mentem aut calamum a catholico tuendo dogmat e revoces. Auspicem gratiae divinae, Nostraeque benevolentiae testem, Apostolicam benedictionem amantissime tibi impertimus.

Datum Roma e apud S. Petrum, die XIV Iunii anno MCMVII, Pontificatus Nostri quarto.

 

PIUS PP. X


 

*AAS, vol. XL (1907), pp. 392-394.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana