Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX LEGATUM APOSTOLICUM MITTIT
AD CONVENTUM EUCHARISTICUM METENSEM*

VENERABILI FRATRI NOSTRO
VINCENTIO S. R. E. CARDINALI VANNUTELLI
EPISCOPO PRAENESTINO

 

Venerabilis Frater Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.

Solemnis catholicorum conventus, hoc anno de more habendus honori SS. Eucharistiae, Metas, ut nosti, indictus est in mensem proximum. Quanti sit apud Nos huiusmodi institutum, et quantopere Nobis fovendum videatur, vulgo putamus exploratum esse; sed tibi in primis, Venerabilis Frater Noster, quem anno superiore ad eum conventum, qui Turnad habitus est, Legatum misimus. Etenim inter cetera, quae religionis causa, boni in morem induxerunt, hoc maxime est salutare et frugiferum, quod frequentes in unum statis temporibus coeunt consultandi gratia, quo pacto ad cultum, venerationem, usumque Sacramenti Augusti alios usque plures inflamment atque excitent. Quippe centrum christianae vitae atque adeo Ecclesiae velut anima in Eucharistia consistit; quam quo magis catholicae gentes in amore habuerint, eo uberius vitam Iesu Christi participaverint, eoque felicius christianae rei et privatim et publice consultum fuerit. Si quid igitur est singulari auctoritatis Nostrae suffragio dignum, certe haec tanta in Eucharistiam pientissimorum hominum studia sunt dignissima. Quare quod iam tibi mandavimus muneris, iterum mandare libet; ac propterea his te litteris Legatum Nostrum renuntiamus, qui conventui Eucharistico Metensi, nomine Nostro, praesideas. Hoc tu fungendo munere, tuam quidem eximiam sollertiam, pietatem, diligentiam praestabis; simul autem uberem, opinamur, sanctae laetitiae voluptatisque fructum capies. Nam laborantibus praesertim Venerabilibus Fratribus, Metensi et Namurcensi Episcopis, ita intelligimus res apparari, ut iam nunc coniicere liceat, hunc coetum et frequentia virorum clarissimorum, et numero Sacrorum Antistitum et celebri civitatis hospitae concursu fore memorabilem. Futurum autem praeclaris utilitatibus foecundum, cernimus ex iis rebus, quae erunt pertractandae, quarum summa huc redit, ut in cunctis christianae societatis ordinibus studium excitetur Eucharistici Convivii, potissimeque eius frequentandi consuetudo. Haec profecto quasi compendiaria via est ad salutem vel singulorum vel communem: hortari omnes et impellere ut Iesum adeant in Eucharistia praesentem et vivum; qui quum causa nobis et fons est omnium bonorum, tum nos infinita instinctus caritate, ut laborantes reficiat convocare ad se et invitare non cessat. Iam vero dantibus operam, ut optatis amantissimi Redemptoris Nostri satisfiat cumulatius, Ipsius ad deliberandum lumina, ad agendum auxilia sine dubio affluent. Quorum auspicem munerum, ac peculiaris Nostrae benevolentiae testem, tibi, Venerabilis Frater Noster, et universis qui in coetu interfuerint Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Roma e apud S. Petrum die XVI Iulii anno MCMVII Pontificatus Nostri quarto.

 

PIUS PP. X


 

*AAS, vol. XL (1907), pp. 651-652.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana