Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX DILAUDAT ET COMMENDAT CONSOCIATIONEM HUNGARICAM
PRO CATHOLICO PRELO FAVENDO*

VENERABILI FRATRI
OTTOCARO EPISCOPO ALBAREGALENSIUM
ET DILECTO FILIO NICOLAO ESZTERHAZY,
PRINCIPI, UTRIQUE SODALITATIS HUNGARICAE MAGISTRO SUMMO
SCRIPTIS CATHOLICIS IN VULGUS EDENDIS PROVEHENDISQUE - BUDAPESTINUM

 

Venerabilis Frater et dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Progredientem aetatis nostrae maiorum venenatum fontem exitialemque, qui corruptorum continetur editione scriptorum, valde equidem laetamur comprehensum plene animis intimeque perspectum, non sine confirmata obsistendi digne voluntate, catholicis Hungariae fuisse. Novissimum eorumdem conventum hac par est non modo gloriari laude sed ceteris anteponi, calamitatis istiusmodi sive magnitudinem sive incommoda ob oculos posuisse, remediumque constituenda illico consociatione quaesiisse, cui illud esset communi conatu propositum, obstare viriliter adversorum propagationi scriptorum, et armis similibus, pro fide moribusque tuendis, aggredi dimicationem, scripta scriptis, diarios diariis, libros libris obiiciendo. Nostrae equidem aetatis hoc potest censeri proprium ut inveniat a prelo nomen: deplorandum tamen est, non usum invaluisse preli, veritati maxime virtutique propagandae perutilem, sed abusionem perversam, quae legum patrocinio freta, fovet et alit in Religionem bellum, mores inducit commendatque perditos, invidias in civitate conflat, effrenatas ciet cupidines, quidquid denique ad hominum mentes animosque corrumpendos est aptum quotidiana opera spargit. Plus semel periculo commoti, et officii non immemores quo custodire gregem universum eumque a malis arcere bonisque enutrire pascuis, obstringimur, alte regna, respublicas, sodalitia, singulos admonere non omisimus, deliberarent conferre sine mora vires, si vellent satam Christi sanguine fidem virtutemque inde dimanantem adservare publice. Nec defuere quaedam recreandi animi caussae, in quibus hoc placet, honoris et hortamenti gratia meminisse, Austriam Nobis studio summo obsecundasse, coniunctisque pro communi incolumitate praesidiis, spem praebuisse peramplam posse aliquando non circumscribi et extenuari tantum, sed propulsan gloriose damna. Grates autem Deo sint, cuius pretioso munere alia nunc eaque vehementissime expetita paratur Nobis ab Hungaria laetitia. Confidimus certo magni originem commodi consilium vestrum extiturum, huiusque efficacitate posse ac debere Hungariam partum a patribus a divoque maxime Stephano decus tueri sartum et tectum. Id autem quum nequeat sine consensione auxilioque bonorum effici, optima Nobis spes est exploratam Hungarorum voluntatem ita iri in praesenti discrimine confirmatum ut omnes ad unum, apud vos generose de suis fortunis saluberrimo necessarioque exequendo operi conferant. Ab Hungaria, magnarum parente gloriarum, magna semper expectamus: illud vero in primis, catholico ut ornata nomine maneat, exemplaque tum in alendis tum in tutandis fide et virtute illustriora quotidie proponat. Harum conciliatricem utilitatum, Nostri animi pignus, auspicemque munerum caelestium, vobis singulisque ex Hungaria civibus, qui studium, gratiam et adiumenta consociationi pro catholico prelo contulerint peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die X Ianuarii MCMVIII, Pontificatus Nostri anno quinto.

 

PIUS PP. X


*ASS, vol. XLI (1908), pp.199-200.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana