Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS X GRATULATUR CARD. ARCHIEPISCOPO TOLETANO
OB QUINQUAGESIMUM ANNUM SACERDOTII*

DILECTO FILIO NOSTRO
CYRIACO MARIAE TIT. S. PETRI IN MONTE AUREO
S. E. R. PRESBYTERO CARDINALI SANCHA Y HERVÁS
ARCHIEPISCOPO TOLETANORUM - TOLETUM

 

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.

 

Laeti libentesque, redeunte prope diem memoria anni quinquagesimi ex quo initiatus sacerdotio es, tuae participes iucunditatis, ominato et gratulando existimus. Plurimum equidem commodi, sive religioni, sive civili omni cultui, sacerdotii  episcopatus tui tempora crearunt: haeretque in Hispanorum Ecclesia, velut principum pastoralis sollertiae tuae facinorum, recordatio quum primi catholicorum Hispaniae in Matritensi urbe congressus tum primi Nationis tuae, Eucharistiae honorandae caussa, conventus, tum denique clarae illius peregrinationis opificum, quae religiosa populi studia tam est testata feliciter. Quamobrem simul de celebritate iubilari tua, simul de praeclare factis gratulationem praebemus dumque eam in rem exoramus enixe Deum ut illustri tibi providoque Praesuli plures addat eosque frugiferos annos, auspicem caelestium munerum Nostraeque dilectionis pignus Apostolicam benedictionem peramanter tibi impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XIX Februarii MCMVIII, Pontificatus nostri anno quinto.

 

PIUS PP. X

 


 

*ASS, vol. XLI (1908), p. 297.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana