Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS X LAETATUR DE CENTESIMA SOLEMNI FAUSTITATE
AB ERECTIONE DIOECESIS PHILADELPHIENSIS*

VENERABILI FRATRI
PATRICIO IOANNI ARCHIEPISCOPO PHILADELPHIENSIUM - PHILADELPHIAM

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

 

Iucunda valde memoratu sunt nobis quum omnium dioecesum, tum maxime istarum exordia. De his namque id sponte recordationi subit quam multas quam brevique progressiones effecerint. Idcirco faustitate adventante solemni, qua conditam ante annos centum Philadelphiensium dioecesim recolitis, gratum est in laetitiae partem venire: quod quidem dum facimus, auctoribus primum provectae in melius Ecclesiae, tibique diligenti Antistiti gratulamur; omina deinde progredientium utilitatum offerimus; tum Deum eo adprecamur ut praemia velit, pacem praesertim prosperitatemque, iis largiri singulis, qui de incrementis Archidioecesis quoquo modo probe sint meriti. Auspicem divinorum munerum, Nostraeque dilectionis testem Apostolicam benedictionem tibi et fidelibus tuis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die III Aprilis MCMVIII, Pontificatus Nostri anno quinto.

 

PIUS PP. X

 


 

 

*ASS, vol. XLI (1908), p. 578.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana