Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX GRATULATUR DE SAECULARI CELEBRITATE
ERECTIONIS ARCHIDIOECESIS BOSTONIENSIS*

VENERABILI FRATRI
GUGLIELMO ARCHIEPISCOPO BOSTONIENSIUM - BOSTONIAM

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Saecularis ab ortu Archidioecesis celebritas fidelibus ecclesiae tuae opportuna visa caussa est ut suam erga Nos voluntatem, pietatem, munificentiam praecipuum in modum testarentur, Personamque Nostram efficerent domesticae laetitiae participem. Feliciter vero gaudia vestra in faustitatis Nostrae solemnia inciderunt; siquidem, cum memoria anni expleti centesimi a condita dioecesi, recordatio coniungitur vitae Nostrae sacerdotalis quinquaginta ante annos institutae. Iucundum vehementer est hos tales eventus non fuisse a vobis, te praeeunte, praetermissos, quin singulare praeberetis festivitatum mnemosynon; nam clare inde colligimus animos vestros arcte esse cum Persona Nostra coniunctos, communesque laetitias non occasionem modo porrexisse vobis persolvendi Deo grates, sed etiam gratificandi Apostolicae Sedi. Memor beneque affecta manet in Nobis pro unoquoque vestrum voluntas; etenim difficultatibus supremi officii augescentibus, id vos contulistis unde non modicum Nos utilitatis, pro Ecclesia provehenda, speremus. At non perfungi solum grati animi debito volumus: laudem simul placet tribuere, eamque in primis tibi, qui Decessoris illustris genitus corde, et sedi isti donatus, eiusdem insistís eximie viam; tum vero Bostoniensi archidioecesi cunctae, cui illud merito tribuendum honori est, unius saeculi spatio tam multos fecisse progressus, ut non minore loco quam clariores Americae ecclesiae iure haberi debeat. Erant ante annos centum exiguo numero fideles, sacerdotes, instituta, templa: numerantur in praesens plurima, prospere vivunt, proficiunt: nec tamen alio fulciuntur auxilio, quam munifica fidelium manu. His Nos de caussis, Pastori populoque gratulamur: item nova vota concepimus; cum magna boni exitus spe. Interim Deum adprecamur ut suam in vos gratiam quotidie luculentius aperiat: auspicemque divinorum munerum et Nostrae dilectionis testem Apostolicam benedictionem tibi gregique tuo peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XVI Aprilis MCMVIII, Pontificatus Nostri anno quinto.

 

PIUS PP. X


*ASS, vol. XLI (1908), pp. 579-580.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana