Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

 

QUA PONTIFEX GRATIAS AGIT OB COMPARATAM DOMUM
PRO INTERNUNTIO APOSTOLICO REIPUBLICAE ARGENTINAE*

 

VENERABILI FRATRI
MARIANO ANTONIO ARCHIEPISCOPO BONAERENSI - BONUM AEREM

 

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

 

Studiosa erga Iesu Christi Vicarium voluntas Argentinorum, Nobis quidem satis superque iam cognita, non miramur, si vel luculentior apparet hoc tempore, quum agentes, Dei beneficio, annum sacerdotii Nostri quinquagesimum, praeclaris catholicarum gentium officiis recreamur. Pignus enim sane splendidum istius voluntatis Nobis, te auctore, oblatum est, Venerabilis Frater: qui quum animadvertisses non admodum decere eum, qui personam apud vos gereret Pontificis Romani, id est, Parentis publici, habitare in conducto, opitulandum communiter esse censuisti tenuitati Nostrae; consiliumque inivisti, collecta stipe ab omnibus ordinibus civium, comparare domum Apostolicae Sedi attribuendam uti propriam, in usum Internuntii Apostolici. Equidem, ubi coepti feliciter patrati significationem a te accepimus, quam gratum id accidisset, vicissim significavimus. Nunc autem, quando misisti ad Nos qui solemnem huius muneris traditionem faceret, occasione libenter utimur testificandi melius animi Nostri; eo magis quod ex allato diagrammate perspicimus ita aedes instructas et ornatas esse, ut nulli vos sumptui pepercisse videamini. Igitur gratias primum tibi, easque merito tuo maximas, agimus et habemus, cuius cura atque instantia nobile monumentum publicae in Nos pietatis constitutum est; tum ceteris omnibus, quorum liberalitate exequi propositum tibi licuit. Christus vero, quoniam ad Ipsum redundat, quidquid Vicario Suo confertur officii, quin vos, universos et singulos, uberrime sit remuneraturus, non est dubium. Id certe Nos enixe precamur: in primis, ut quae vobis auspicato intercedit cum Successore beati Petri tanta necessitudinis coniunctio, hanc perpetuo conservet et foveat. Auspicem interea divinorum munerum, ac testem peculiaris benevolentiae Nostrae, tibi, Venerabilis Frater, tuis in Episcopatu Collegis, atque omni clero et populo Reipublicae Argentinae Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXIV Aprilis MCMVIII, Pontificatus Nostri anno quinto.

 

PIUS PP. X

 


 

*ASS, vol. XLI (1908), pp. 299-300.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana