Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

PII PP. X CIRCA CORONATIONEM SIMULACRI S. CORDIS IESU*

VENERABILI FRATRI
LEONI GAUTHEY
 EPISCOPO NIVERNENSI

 

Venerabilis Frater,

Me taedet preces tuas exaudire non posse eo quod S. Rituum Congregatio ultimis hisce diebus incongruum declaravit imaginibus divini Cordis Iesu coronas imponere, et tantum permisit, ut (si populorum pietas hoc devotionis tributum exhibere desideret) corona ad simulacri pedes deponatur: quod quidem et tu meo nomine facere poteris.

Ceterum de festis in reparationem indictis summopere gaudeo, et dum quaeque salutaria a tua praedicatione a Domino adprecor, tibi facultatem concedo impertiendi benedictionem Apostolicam cum indulgentia plenaria pro confessis et sacra communione refectis.

Fidelibus vero, qui devote triduanae praedicationi intervenerint, indulgentiam septem annorum et totidem quadragenarum, et tercentorum dierum in Domino concedo quoties in contemplatione divini simulacri hanc invocationem: Coeur sacré de Jésus, ranimez la foi dans le diocèse de Nevers, devote recitaverint.

Auspicem vero divinae gratiae et praecipuae benevolentiae meae testem, tibi, Ven. Frater, Apostolicam benedictionem peramanter impertio.

Ex aedibus Vaticanis, die 9 Iulii 1908.

 

PIUS PP. X


*ASS, vol. XLI (1908), p. 621.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana