Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

 

QUA PIUS PP. X GRATULATUR DE FELICI EXITU
CONVENTUS EUCHARISTICI IN ANGLIA HABITI*

 

VENERABILI FRATRI
FRANCISCO ARCHIEPISCOPO WESTMONASTERIENSIUM - WESTMONASTERIUM

 

Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

 

Solatium Nos, illudque tam grande quam fuerat ante expetitum,ex habito istic conventu Eucharistico cepimus, quem non Anglis modo, sed universo pene adspectanti orbi extitisse pietatis vestrae tum testem tum laudem accepimus. Allata enim publice nuncia gratiusque multo et luculentius Venerabilis Fratris Nostri Vincentii S. R. E. Cardinalis Vannutelli, Legati Nostri, enarratio sic descriptum exhibuere congressionis exitum ut sive celebri illustrium virorum frequentia, sive profunda disceptandi decernendique gravitate, sive praebitis fidei cultusque Eucharistiae testimoniis, sive denique comitantium splendore caeremoniarum, debeat is coetus, uti Anglis aetate et ordine prior, ita Ecclesiae universae amplitudine princeps existimari. Congressum cessisse tam prospere, a Deo primum repetendum. At non opera Nobis praetereunda illa est quam ipse, Venerabilis Frater, sollerter, prudenter studioseque contulisti, hoc demum digno recreatus praemio, catholicos vidisse tuos nobilitate fidei mirabiles. Eum vero commemorare insimul placet, cuius, quemadmodum ab omni catholicae Angliae gloria non seiunctum est nomen, ita huic adiunctum conventui manet: Ducem, id est, de Norfolk, qui coetu apparando et perficiendo atque etiam excipiendis honestissime primoribus laudem promeruit. — Utique singulorum heic afferre velimus nomina, quum ex ordine nobilium, tum e civibus ceteris, qui variis modis celebrando prospere congressui adiumentum praestitere, delatisque liberaliter hospitiis, Angliam monstrarunt peregrinis splendide urbanam. Id vero quoniam expleri per Nos nequeat, tibi libenter demandamus ut gratias iis lau desque nomine Nostro persolvas. — Ad haec, iucundi beneque affecti animi Nostri testimonium iis etiam e saeculari regularique clero dare par est, qui diligentiam studiumque congressionis bono impenderunt, optime propterea de religione, de Nobis, de Eucharistico cultu promeriti. — Omnes denique filios ex Anglia Nostros cum amore et grati animi sensu complectimur, eos publice dilaudantes quod, professione fidei, exemplo ceteris existant. Deum postremo vehementer adprecati ut Eucharistici conventus fructus uberes reddat velitque pro utilitate patriae perennes, auspicem caelestium gratiarum Nostraeque dilectionis pignus Apostolicam benedictionem tibi, Duci de Norfolk, cunctisque Regni catholicis peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae die XV Octobris MCMVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

 

PIUS PP. X

 


 

 

*ASS, vol. XLI (1908), pp. 747-748.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana