Index   Back Top Print


PIUS  PP. X

EPISTULA

HAUD SANE*

AD AMBROSIUM MONTAGNE SACERDOTEM ORDINIS DOMINICANI.

 

Dilecte fili, salutem et Apostolicam benedictionem. — Haud sane diu est, cum dilectus filius, Thomas Coconnier Commentarii Revue Tkomiste volumina quindecim, vertente sacerdotii Nostri anno quinquagesimo, Nobis obtulit: cui quidem religioso viro, optimo ac strenuo veritatis defensori, quum meritas pro eo munere gratias agere vellemus, tristem nec opinato nuntium de ipsius morte accepimus. Aegre id tulimus, praesertim quia videbatur is Commentarius posse cum auctore suo dilabi; at vero huic rei feliciter occurrerunt moderatores istius Ordinis, qui quod ille instituerat, non modo non passi sunt intercidere, sed etiam promovendum putarunt: cui te negotio, dilecte fili, praefecerunt. Opus habes in manibus profecto non difficultatibus vacuum, tum quia, ut doctrina Aquinatis apte adhibeatur ad multiplices gravesque dirimendas quaestiones, quae nunc agitantur, ipsius principia et horum inter se colligationem penitus perspexisse oportet; tum quia plures hodie, nimium studiosi novitatum, veterem Thomae sapientiam, quamvis sine intermissione ab Apostolica Sede commendatam, aut fasstidiunt, aut certe non tanti faciunt, quanti par est. Sed tamen confidimus fore, ut tu cum tuis adiutoribus, concordia solertiaque vestra, sensim impedimenta superetts omnia; et doctrinam Aquinatis incorruptam atque integram propagando; ipsos quia christiana philosophia alieni sunt, paullatim adducatis, ut hunc adeant sapientiae fontem, in omni disciplinae genere uberrimum. Praeclarum enimvero munus: quo quidem fungemini vel commodius, si studium, quod in scriptis Doctoris Angelici ponitis, cumuletis imitatione virtutum quae in eo eluxerunt; ac sequamini praesertim eius orandi assiduitatem, obsequium magisterio Ecclesiae, humilitatem, modestiamque animi, atque in adversarios vel asperrimos lenitatem ac mansuetudinem. — Quae ut e sententia succedant, auspicem caelestium munerum, tibi, dilecte fili, et omnibus qui tuos labores aliquo pacto • adiuverint, Apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXIII Novembris MCMVIII, Pontificatus Nostri anno sexto.

PIUS PP. X


*A.A.S., vol. I (1909), n. 2, pp. 138-139

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana