Index   Back Top Print


PIUS  PP. X

EPISTULA

QUAE DE COLONIENSI*

AD V. E. UBERTUM ANTONIUM S. R. E. CARDINALEM FISCHER,
ARCHIEPISCOPUM COLONIENSIUM, DE HABITO EUCHARISTICO CONVENTU.

 

Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Quae de Coloniensi eucharistico conventu, nuper habito felicissime, sive a publica fama sive a Legati Nostri scriptis accepimus, ex tuis litteris plane confirmari accidit perquam iucundum. Pro quo christianae religionis triumpho fideique spectaculo splendidissimo, Deo primum immortales agendae sunt gratiae, qui, defervescente caritate multarum gentium, voluit ignem sui amoris in Germanorum urbe praenobili vehementer accendi; deinde gratulationes exhibendae Coloniensium populo, cuius dudum spectata pietas et in fide constantia romano digna nomine ac Pauli praeconio est: Fides vestra annuntiatur in universo mundo. Nec ad te minus, dilecte fili, voluntatis Nostrae significatio patet, cuius et egregiam in administranda dioecesi sollertiam iamdiu perspectam habemus, et quantum animi, studii, consilii in iuvando, fovendo coetu eucharistico collocaveris, admirati sumus. Tuae nunc diligentiae relinquitur tam bene inchoata perficere et in provinciae campo latissimo messem congregare in horrea Domini plurimam. Faxit benignissimus Deus ut vestrae congressionis celebritas fidelis populi memoria excidat nunquam, et, quae gens Romanae Ecclesiae filiam se profitetur coniunctissimam, a Iesu amore in Sacramento latentis et a paterno complexu Nostro, qui Eius gerimus vices in terris, nunquam divellatur. Quae ut omnia prospere et e sententia succedant, tibi, dilecte fili Noster, omnibus qui congressioni adfuerunt, Coloniensi populo, civitati ac dioecesi universae apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXII mensis Augusti anno MCMIX, Pontificatus Nostri septimo.

PP. PIUS . X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 1, pp. 5-6

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana