Index   Back Top Print


PIUS  PP. X

EPISTULA

DELECTAVIT NOS*

 AD TERTIARIOS FRANCISCALIS E FOEDERATIS SODALITIIS URBIS.

 

Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. — Delectavit Nos vestra nuper communis epistola: in qua primum, grate vos accepisse dicebatis Apostolicas Nostras Litteras, « Septimo iam », quibus tres Franciscales familias primi Ordinis pares inter se esse ediximus. Quarum statutis Litterarum uti omnes, quos attingunt, in perpetuum parere debent, ita non est dubium, quin vos, quod ad vos attinet, religiose obsecuturi sitis. Deinde vehementer placet quod cognovimus, dari a vobis operam, ut, quemadmodum iam quotquot estis Romae Tertiarii Franciscales ex variis sodalitatibus fraternum foedus rite fecistis, ita vobiscum cetera quae sunt per Italiam generis eiusdem sodalitia consocietis. Nihil enim societate istiusmodi ac foedere videtur opportunius. Quum sit exploratum vires coniunctas efficaciores esse quam singulas, cernere licet quam studiose catholici nominis hostes in unum conglobentur, ut nefaria certius proposita contingant. Ergo ad repugnandum istis congruenter, oportet omnes boni coeant, iique in primis, qui ex instituto Patriarchae Assisiensis, et ipsi christiane sapere ac vivere in exemplum, et christianam fidem moresque in populo fovere ac tueri debent. Quare agite, et optimum inceptum alacres persequimini, divino confisi auxilio. Cuius Nos auspicem vobis, dilecti filii, apostolicam benedictionem paerna cum caritate impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XVII Decembris MCMIX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 1, p. 12

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana