Index   Back Top Print


PIUS  PP. X

EPISTULA

PONTIFICIUM INSTITUTUM*

VENERABILI FRATRI GULIELMO, ARCHIEPISCOPO BOSTONIENSI,
OB LARGITATEM ERGA PONTIFICIUM INSTITUTUM BIBLICUM.

Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Pontificium institutum biblicum, quod vix exortum ab omnibus maxime probari accepimus, utpote divinarum rerum scientiae provehendae perutile, tua modo auctum largitate, maiora laetamur posse ecclesiae portendere. Pietate in Nos tua nihil uberius: tuae vere pecuniae nulla prestantior usura. Cogitare etenim de sapientia sensus est consummatus: et qui illam diligit, diligit vitam. Vitam porro dilexisti te praebendo adiutorem operi quod, utpote Sacris Litteris explanandis destinatum, doctrinam natum est celebrare Illius qui solus verba vitae aeternae habet. Officium hoc tuum tuae in Nos observantiae perspectaeque liberalitati plurimum sane addit, idemque grato complectimur animo, Deum enixe adprecantes ut te caelestium gratiarum vice, ea qua par est affluentia, rependat. Harum interea auspex et insimul testis praecipuae benevolentiae Nostrae apostolica sit Benedictio quam tibi, venerabilis frater, clero ac populo in quem pastorales tuae curae optime evigilant, peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XXV Decembris MCMIX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 2, p. 49

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana