Index   Back Top Print


PIUS  PP. X

EPISTULA

PER SOLEMNIA SAECULARIA*

 VENERABILIBUS FRATRIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS REIPUBLICAE MEXICANAE, UT, OCCASIONE SOLEMNIUM SAECULARIUM INSTITUTAE REIPUBLICAE, CHRISTIANO! SPIRITUM POPULI EXCITARE STUDEANT.

Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Per solemnia saecularia. quae mox istic agentur ob memoriam institutae reipublicae, vestrum esse consilium accepimus celebres supplicationes indicere, quibus et debitae Deo omnipotenti grates persolvantur ob collata usque adhuc civitati beneficia, et divina in posterum benignitas imploretur. Optimum sane consilium, planeque dignum vestro vel studio divinae gloriae, vel amore erga communem patriam: quod Nos videlicet non possumus quin laudemus vehementer et probemus. Sed, quum vos illud exsequemini, nolumus praetermittatis occasionem, quae se vobis dabit praeclara ad excitandos vestrorum populorum christianos spiritus. — Etenim bonorum omnium caput, quorum gens Mexicana, divino munere, compos est, in christiana fide sapientiaque consistit: quae, quum viam muniat homini ad salutem sempiternam, tum ad civilem ipsam prosperitatem, quod ipsa eloquitur historia, affert momenta maxima. Hanc vestrates, traditam sibi a maioribus hereditatem, ut incorruptam servent, vobis nimirum est, uti debet esse, curae. Servabunt autem eo diligentius, quo magis cognitam habuerint. Itaque velimus, non solum ut per istas ferias sacrae ubique habeantur conciones de praeceptis institutisque Fidei, sed etiam ut perpetua quaedam constituantur Opera, per quae christianae consulatur institutioni populi, praecipueque iuventutis. Equidem in causa tanta non vos defuturos vestris partibus, pro certo habemus. Verum ante omnia curabitis, ut vestri cives summa semper pietate colant magnam Dei Matrem; quam quidem, potissimum in templo Guadalupensi, tam praesentem et benignam experiri consueverunt. Nam quae a Patribus Concilii plenarii Americae Latinae merito praedicatur «Nutrix atque educatrix populorum istorum in fide dilectissimi Filii sui» in ipsius patrocinio intelligant per vos Mexicani summum sibi esse praesidium ad retinendam avitam fidem. — Praeterea, quoniam satis non est christianam profiteri sapientiam, nisi ei professioni vita moresque congruant, opportunum fuerit in iis supplicationibus, quas estis indicturi, dare operam, ut, implorata piacularibus precibus divina venia de peccatis populi, solemnis quaedam, omnium nomine, sponsio fiat, sanctissimus Dei legibus obedienter obtemperandi, nominatim quod ad religiosam observantiam dierum festorum attinet. Iam vero ad recte sancteque vivendum mirifica subsidia suppetunt christianis in augusto Eucharistiae Sacramento, quo ipse fons continetur christianae vitae. De illo quisquis sitienter haurire solet, fieri non potest quin sensim evadat melior meliusque hi dies ipsius Iesu Christi imaginem referat. Vos igitur, si vultis vestros et privatim et publice christianis florere virtutibus, eos ad frequentandam rite sacratissimam Eucharistiam hortari non cessabitis. Nec vero negligetis ea nostrorum instituta, quae beneficam Ecclesiae sanctae virtutem explicant in omnes ordines civium, praesertim tenuiorum: quin imo vestra auctoritate instantiaque fiat, ut istic etiam illa exsistant ac vigeant, in primisque Opera quibus multiformis beneficientia ministratur christianae caritatis. Quo autem facilius in officio contineatis opifices, tutosque ab insidiis Socialismi praestetis, iis magnopere auctores eritis, ut, coniungendo inter se vires, Religione auspice et magistra, rationibus suis ipsi consulant. Quod reliquum est, quoniam mores infinita scribendi licentia et spectaculorum corruptelis depravantur maxime, vos non satis habere debetis utrumque denuntiare periculum, sed contendere a catholicis, ut iis tantum suffragentur iri utroque genere qui pudicitiam custodiant Religionemque observent. Ac de diariis et libellis, ut aiunt, periodicis, utinam omnes boni sibi suadeant, omni ope curandum ut scripta id genus vere catholica catholicis suppeditent: certe nihil est quod hodie pluris interesse putemus. — Haec Venerabiles Fratres, admonere vos habuimus hoc tempore: quae si vos, pro vestra pastoralis officii diligentia, studueritis adducere ad effectum, non ista civitatis Mexicanae solemnia carebunt optimis fructibus. Nos interea caelestium auspicem munerum ac benevolentiae Nostrae testem, vobis   et universae genti Mexicanae apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXIII Februarii MCMX, Pontificatus Nostri, anno septimo.

 PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 3, pp. 98-99

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana