Index   Back Top Print


PIUS  PP. X

EPISTULA

EXEUNTE ANNO*

DILECTIS FILIIS CAROLO KANTER ADLECTO INTER ANTISTITES DOM. PONT. ET MARCHIONISSAE ADELI PALLAVICINI PRAESIDIBUS PIAE SOCIETATIS "AB ALTARI", IN QUINQUAGESIMO A CONDITA SOCIETATE ANNIVERSARIO.

 

Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. — Exeunte anno quinquagesimo a condita pia Societate cui praesidetis, recte existimastis, quas dabatis nuper ad Nos litteras, eas Nobis fore periucundas. Etenim nihil sanctius, nihil salubrius esse potest, quam, quod vobis est propositum, promovere cultum Sacramenti Augusti, simulque inopiae subvenire sacrarum aedium, ubi necessariae supellectilis copia desideretur. In hoc autem apparet plane eximiam valdeque fructuosam adhuc vestram industriam exstitisse. Vobis igitur plurimum gratulamur, quin etiam gratias ingentes agimus, quod, vestram et communem foventes in Christum Dominum pietatem, optime de Ecclesia sancta mereri consuevistis. Praeterea quod documento sit paternae in vos benevolentiae Nostrae, vobis singulis, quotquot estis de ista Societate, damus, ut anno vertente, semel, quo die cuique libuerit, modo rite expiati Sancta de altari libaveritis, plenariam peccatorum veniam apud Deum impetretis. Quod reliquum est, Societatem vestram, quam gaudemus late per Hungariae dioeceses iam esse propagatam, magnopere velimus ut] omnes boni opibus suis atque studiis iuvent. Auspicem vero coelestium munerum, vobis, dilecti filii, cunctisque vestris sodalibus apostolicam benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum die XXVII Februarii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 5, p. 191

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana