Index   Back Top Print


PIUS  PP. X

EPISTULA

PATERNAM CURAM*

 AD R. P. D. AMBROSIUM AGIUS, ARCHIEPISCOPUM TIT. PALMYRENUM, DELEGATUM APOSTOLICUM PER INSULAS PHILIPPINAS, DE RESTITUENDO COLLEGIO IOSEPHIANO IN CIVITATE MANILA SODALIBUS SOCIETATIS IESU.

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Paternam curam providentiamque Nostram de prosperitate ecclesiae Philippinae multis iam rebus nulli quidem non cognitam, maturum arbitramur testari denuo et efficere, ut Collegium Sancti Iosephi, quod Athenaeo urbis Manilae, quasi quaedam huius accessio, recenti memoria adiunctum est, restituitur in statum pristinum, atque ita fructus salutis uberrimos populo christiano ferat. Quamquam, ut id faciamus, non tam causa Nos utilitatis communis movet, quam aequitatis: quae nimirum postulat, ut ante omnia ratio habeatur, quid hac de re pius rei auctor constituerit. Neque enim est obscurum, hac mente Rodericum de Figueroa, qui Iosephianum Collegium condidit, fuisse, ut sacrum exsisteret Seminarium ministris Evangelii excolendis in usum illius regionis: eumdemque testamento cavisse, ut in perpetuum quicumque sodalibus Societatis Iesu Manilae consistentibus foret praepositus, penes ipsum huius administratio regimenque Collegii esset. Huic optimi et munifici viri vel proposito vel praescripto cum diu esset et feliciter obtemperatum, scimus varios postea intervenissem casus temporum qui, ne idem deinceps fieret, prohibuerunt. Nunc igitur, cum, quae iam obstabant auctoris voluntati, nulla sunt, rem, quantum potest, in integrum restituì, consentaneum est. Quare Nos velle scias, ut sodales Dominiciani ex Athenaeo Sancti Thomae urbis Manilae, qui Collegio Sancti Iosephi iam dudum praesunt, eiusdem Collegii administratione cedant sodalibus e Societate Iesu, eamdem urbem incolentibus: hique reditus bonorum Collegii lectis istius regionis adolescentibus, in quibus indoles ad sacerdotum esse videatur, alendis riteque instituendis impendant. Haec vero ut adducantur ad effectum, tu, Venerabilis Frater, pro tua fide prudentiaque curabis. Simul autem, quo magis pateat Nos hac in re soli paruisse iustitiae, mandamus tibi, ut, Nostris verbis, grati animi studium in luce ecclesiae Philippinae profiteare Dominicianis sodalibus, qui sua in istos populos promerita praeclare auxerint, dum Collegium Sancti Iosephi, cum insigni Religionis artiumque optimarum emolumento, gubernarunt. Ceterum, de sodalibus Societatis Iesu sperare Nobis licet atque adeo confidere, eos, cum huius Collegii, quod ipsis educatoribus adolevit, iterum curam susceperint, in eiusdem commodum vetera diligentiae solertiaeque exempla renovaturos. Auspicem divinorum munerum ac testem benevolentiae Nostrae, tibi, Venerabilis Frater, atque utrique religiosae familiae apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die III Maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

  PIUS PP. X


*A.A.S., vol. II (1910), n. 8, pp. 327-328

 



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana