Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

DELECTARUM*

VENERABILI FRATRI IOANNI BAPTISTAE EPISCOPO IACIENSI.

 

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. —Delectarunt Nos tuae Clerique tui communes litterae: ex quibus intelleximus, vos, cum in solemni coetu consilia contulissetis de religiosa socialique re tuenda populi, in asceterium convenisse omnes, nempe ut, pie comprecando et sancta meditando, prius integraretis vires animi, quam ad effectum ea consulta adduceretis. Recte enim indicastis neminem posse nec sibi prodesse nec aliis ad aeternam salutem, nisi qui agatur Dei spiritu. Vos autem e sacro recessu promptos prodiisse et alacres ad omnia obeunda, quae Deo sint gloriae, et videmus et laetamur. Nihil igitur est dubii, quin laborum vestrorum uberes ista ecclesia perceptura sit fructus. Itaque divinam vobis gratiam, quae quidem si absit, inanis omnis est labor, impense precamur; atque auspicem caelestium munerum, apostolicam benedictionem, qua vestram quoque remuneramur piam stipem, vobis, primumque tibi, Venerabilis Frater, peramanter impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die IX Maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 

  PIUS PP. X


*AAS, vol. II (1910), n. 10, p. 407.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana