Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTULA

OPTIMUM SANE*

AD R. P. D. IOSEPHUM DERNAZ, LAUSANENSIUM ET GENEVENSIUM EPISCOPUM,
SEXAGESIMUM SACERDOTII SUI ANNIVERSARIUM EXPLENTEM, GRATULATIONIS ERGO

 

Optimum sane consilium iniisti cum, appetente sacerdotii tui natali sexagesimo, immortales constituisti Deo habendas gratias, cuius praesentissima ope, tuae id solatii affulget senectuti. Sed et opportune, praeteritam cogitatione respiciens spatium, ac memoria repetens frequentia eaque insignia quae, tam diuturno sacerdotio, Deo auctore, in te parta sunt munera ac beneficia, sentiens plane quantum, horum causa, divinae debeas benignitati, gregis tui pietatem implorasti, ut, multiplicatis ad Deum obsecrationibus, gratam in Eum voluntatem et facilius excites et efficacius expromas. Quin etiam Ipsi Nos qui, tuae testes pastoralis navitatis, in te amando ornandoque cedimus nemini, tibi, Venerabilis Frater, volumus esse et obsecrandi Deum adiutores et bene ominandi auctores primi. Uberem porro caelestium gratiarum tibi copiam adprecamur, acti pro Ecclesia labori s praemium atque agendi stimulum: earum vero auspicem, Apostolicam benedictionem tibi tuaeque dioecesis Clero populoque peramanter impertimur.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXI Maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 

PIUS PP. X


 

*AAS, vol. II (1910), n. 11, pp. 446-447.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana