Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTULA

QUI TRISTIA SAEPIUS*

AD R. P. D. ALFREDUM WILLIEZ, ATREBATENSIUM EPISCOPUM,
DE VIGESIMO QUINTO SACERDOTII ANNIVERSARIO GRATULANDI CAUSA

 

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Qui tristia saepius, ob lamentabiles Gallicae Ecclesiae casus communicare consuevimus, laeta modo afferimus, gratulationes scilicet ac vota quibus semisaeculari sacerdotii tui natali perlibenter occurrimus. Quamvis vero optatam huius diei laetitiam complexi iam animo fuimus ac veluti auspicati quum, nuntio illius vix accepto, te paterna benevolentia inter Antistites adlegimus qui Nostro adstant Solio, libet hodie, ipso in limine sollemnis, iterato amoris argumento, gaudia tua geminare. Sed libet etiam una simul tibi gratulari navitatem in pascendo concredito grege, eamque frequentibus egregiisque pietatis tuae testatam monimentis; gratulari constantiam qua nuper reus factus servatae religiosissime officii conscientiae, te strenuum praestitisti Ecclesiae iurium adsertorem et dignum plane ac parem ceteris Galliae Praesulibus, quos, ob idem susceptum puerilis institutionis patrocinium, et ipsos in crimen vocatos doluimus et laetati sumus praeclara edentes omnium in oculis haud obscura fortitudinis exempla. Sit itaque tibi faustus hic dies, sit felix; et in mox iterandis suscepti olim sacerdotii gaudiis « innovetur ut aquilae iuventus tua » ut integris perpetuo viribus, qualiacumque catholicae rei in Gallia futura sint tempora, tu quidem et ferre perpetuo par sis et invicto animo superare.

Auspicem interea divinorum munerum Nostraeque benevolentiae testem apostolicam benedictionem tibi, Venerabilis Frater, tuaeque dioecesis Clero populoque amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIII Maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 

PIUS PP. X


 

*AAS, vol. II (1910), n. 13, p.509.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana