Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTULA

 

TUAM PASTORALIS OFFICII*

AD R. P. D. IACOBUM RADINI-TEDESCHI EPISCOPUM BERGOMENSEM,
OB HABITAM SYNODUM DIOECESANAM

 

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Tuam pastoralis officii diligentiam bene novimus: ideo, si gratum Nobis, non mirum accidit, Synodum istic dioecesanam, duorum fere saeculorum interni isso spatio, nuper esse, te instante, habitam. Nec minus pietatem fidemque tuam Clerique tui in Nos eximiam iam diu exploratam habemus; sed eam tamen, communi vestra epistola studiosissime testatam, grato Nos animo complexi sumus. Etenim in his tantis angoribus, quibus non tam ob acerbitatem inimicorum, qui undique in Ecclesiam sanctam impetum faciunt, quam ob contumaciam ac temeritatem quorumdam domesticorum afficimur, tempestivum aliquem solatii fructum cepimus ex vestris litteris, siquidem ex iis intelleximus, vobis hoc maximae semper fore, uti est, curae, ut digne ambuletis vacatione, qua vocati estis; ac propterea quae vel de integritate doctrinae catholicae, vel de instituto sacerdotalis vitae, vel de christiano cultu promovendo populi a Nobis praescripta sunt, ea diligenter, quemadmodum consuevistis, exsequamini. Quare gratias pro hac suavitate officii vobis agimus, itemque pro collatione stipis, qua tenuitati Sedis Apostolicae pie subvenistis. Simul autem Deum quaesumus, suis vos remuneretur muneribus, unde utiliter ad vestram et multorum salutem possitis contendere; eorumque auspicem vobis, primumque tibi, Venerabilis Frater, apostolicam benedictionem, praecipua quadam cum caritate, impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXIII Maii MCMX, Pontificatus Nostri anno septimo.

 

 

 

PIUS PP. X

 


*AAS, vol. II (1910), n. 13, pp. 510-511.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana